Page images
PDF
EPUB

ex illa apud Eurymedontém victoria duplici ita repe. tentem videri, ut nonnisi ea illum in hoc loco narrare putent, quae proxime ab hoc proelio sint sequuta, Quod mihi secus videtur, Primum enim, auctoris in hoc loco consilium omnia alia suadere videtur, quam ut eum his finibus sese continere voluisse arbitremur. Minime enim ob unum illud, quamvis illustre, proelium ad Eurymedontem factum Graecos laudare sibi nunc proposuit auctor, sed ob praeclaras illas res a Graecis eo fere tempore gestas, quo, vetere ac severa disciplina florente, imperium tenebant Athenienses. In hoc autem loci consilio, nemo mihi facile persuadebit, Lycurgum nunc nonnisi unius illius anni res praedicare, omissis illis profecto non minus illustribus ac gloriosis, quae a Cimone adversus barbaros apud Cyprum gestae sint! Deinde cogitandum videtur et illud, Lycurgum cum omnino non tam historicum agere, quam oratorem, tum in hoc loco, ut facile ostendi poterit, res nou accurate narrare, nec eo, quo acciderint, ordine. Qui enim antea Graeci prius Phoenicen et Ciliciam vexassent, quam praelium ad Eurymėdontem erat factum? aut potius, quomodo omnino Graeci in hoc bello Phoenicen et Ciliciam vastasse dici possunt? Post pugnam demum ad Cyprum Olymp. 84, 1. factam, Diodorus narrat, Cimonem fugientes Phoenicum naves ad Phoenicen usque persecutum esse. Quae cum ita sint, ob illud loci consilium supra dictum, verba: to xɛpάdalov tys vixns non unice de victoria illa ad Eurymedon, tem parta, sed omnino de Persis a Graecis cum ibi, tum postea ad Cyprum victis, dicta esse puto; quodque huic sententiae adversari videri possit, Eurymedontis mentio ultimo loco facta, id Lycurgo oratori permittendum esse censeo. Quodsi in his nimium mihi sumsisse quibusdam videar, saltem hoc mihi concedant, Lycurgum in omni hac de rebus gestis Graecorum narratione non eam prae se ferre diligentiam, ut eius testimonio multum tribuere possimus auctoritatis.

Sed satis de Lycurgo: audiamus nunc Demosthenem, in oratione лɛi naqangeoßelas inscripta (p. 428. ed. Reiskii), ut ostendat, quam severe maiores in eos animadverterint legatos, qui, ad pacem componendam missi, in suspicionem pecuniae ab hostibus sumtae incidissent, haec dicentem: Hic itaque maiores nostri, quod neminem vestrum fugere probe scio, Calliam Hipponici filium, qui pacem illam ab omnibus celebratam, qua rex pedestribus copiis intra spatium, quantum equus

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

,, uno die conficere posset, ad mare descendere, et intra Chelidonias et Cyanaeas insulas longa nave accedere ,,vetabatur, legatus missus confecerat, quia, dum hoc ,,fungebatur munere, pecuniam accepisse videbatur, ,,parum quidem abfuere, ut necarent; quaestione au,,tem instituta mulctam quinquaginta talentorum ei ir,,rogarunt; quamquam quis umquam civitatem nostram " pacem honestiorem cum hostibus iniisse dicat?

[ocr errors]

En itaque pacem solemnem, missis legatis ac conditionibus certis et latis et acceptis confectam! temporis mentio deest, haec enim addere ad Demosthenem nunc nihil pertinebat.

[ocr errors]

Tandem aliquando ad historicum accedimus, Diodorum Siculum, ea, de quibus nunc quaerimus, tam accurate et plene narrantem, ut vehementer verendum videatur, ne plura nobis dederit, quam ipse ab aliis acceperit. Qui quidem multus est de proelio illo ad Cyprum navali, ac de illo ad Eurymedontem terrestri, eodem die factis, duabusque illis a Cimone partis victoriis; (XI. 60. 61. 62.) at vero de Persis, ut arctioribus se continerent limitibus, aut metu commotis aut pace obstrictis, ibi ne verbum quidem addit. Libro autem sequenti, (Cap. III. IV.) ad annum Ol. LXXXII. 3. expeditionem in Cyprum, duce Cimone, ab Atheniensibus adversus Persas susceptam, ita narrat, ut, quae primo, quae altero huius belli anno gesta fuerint, accurate persequatur. Ibi itaque Persarum regem commemorat, suorum cladibus auditis, de pace cogitasse; dehinc, ultro citroque legatis missis, Calliae, legatorum Atheniensium principis, opera, pacem ita convenisse, ut sui iuris ac liberae essent graecae in Asia civitates omnes; ne porro Persarum satrapae trium dierum itinere inferius ad mare descenderent, nec longa navi intra Phaseliden et Cyaneas excurrerent; eaque si rex ejusque satrapae praestarent, ne Athenienses in eas terras, quae Artaxerxi parerent, irruptionem facerent. Hac demum pace confecta, addit Diodorus, copias suas Cypro abduxerunt Athenienses, clarissima victoria potiti ac gloriosissimam pacem pacti.

Diodorus itaque prorsus nihil relinquit dubium neque quidquam non satis definitum. Habemus omnia, tempus expeditionis susceptae, ducem belli Cimonem, pugnam factam, urbes expugnatas, regem de pace cogitantem, legatos ultro citroque missos, pacis denique confectae et tempus et leges.

Sequatur Plutarchus. Is enim in Cimone (Cap. 13.)

[ocr errors]

37

proelif apud Eurymedontem mentione facta, ita pergit: hic autem huius proelii exitus regis animum adeo fregit, ut celeberrimam illam pacem componeret, qua , iubebatur, ad equi curriculum mari se semper absti, neret, neque intra Cyaneas et Chelidonias insulas longam navem vel rostratam haberet. Attamen Callisthenes negat regem his conditionibus pacem iniisse, "" re autem ita se gessisse, ob metum illa. Graecorum victoria ipsi iniectum; seque tam procul a Graecia ,, continuisse, ut quinquaginta navibus Pericles, et triginta tantum Ephialtes, Chelidonias supervecti, nibil sibi classis Persarum obviam habuerint, Inest autem in plebiscitis a Cratero collectis exemplum foederis, ut vere facti. Aram quoque pacis hanc ob causam Athenienses condidisse dicuntur, et Galliam, legati ,,munere functum, egregiis honoribus ornasse."

[ocr errors]
[ocr errors]

Plutarcho itaque auctore, pax, paulo post proelium ad Eurymedontem commissum, facta est conditionibus iis, quas scriptores saepius commemorantes vidimus. Calliam idem agnoscit de pace concilianda legatum missum, post reditum vero, contra quod apud Demosthenem legimus, praemiis dicit ornatum.

Quod Craterus receperat foederis exemplum, id pacem quidem factam arguit, de tempore rem non di

rimit.

Callisthenis verbis evincitur nil nisi hoc, statim post victoriam illam ad Eurymedontem nullam factam esse pacem, at Persas, clade illa accepta, metu perterritos intra illos limites sese continuisse. Hinc et Ephialtis exemplo utitur, qui Olymp. 80, 1. mortem occubuit, neque multo ante hanc expeditionem susceperat ; et Periclis, qui vel prior Ephialte eam regionem navibus adiisse videtur. Loquitur itaque de temporibus proelium illud mox insecutis Callisthenes; neque nos impedit, quo minus Ol. 82, 4. pacem fieri potuisse di

camus.

[ocr errors]

Nonnulla porro inveniuntur huc pertinentia apud Aelium Aristidem in oratione eius adversus Platonem altera. (Tom. II. p. 151. ed. Iebb.) Qui cum de pugna Cimonis cum Persis ad Eurymedontem facta multa praedicasset, huius victoriam illi Themistoclis, apud Salaminem partae, longe anteponere non dubitans, haec ita concludit: ,, tam diligentem itaque tamque firmum Cimon se praestitit totius Graeciae, nec patriae tan,, tum urbis, custodem, ut, quoad viveret, barbaris nil fere relinqueretur, quam ut metu Graecorum de sa

"

[ocr errors]
[ocr errors]

,, lute sua desperarent, neque amplius, quem potissimum nostrum subigerent, quam potius, quomodo se ipsos salvos servarent, cogitarent. Hinc' factum est, ut civitatés omnes liberas dimitterent, ac regionis ad ma„re vergentis parte non parva excederent.

[ocr errors]

Agnoscit itaque ille, urbes Graecorum Cimonis opera libertati redditas, Persasque remotos; haec autem a Persis non pace obstrictis, sed metu coactis innuit concessa, Ouem Persarum metum tantum abest ut unice ex illa ad Eurymedontem clade accepta repetat, ut potius satis clare indicet, postea quoque a Cimone gesta esse ea, quae metum Persarum alerent et eo usque augerent, ut tandem illa Graecis a Persis concede

rentur.

Eadem fere, aut potius plura, insunt loco eiusdem auctoris illi, quem legimus in Oratione Panathenaica, (Tom. I, pag. 149, 150, 151. ed Iebb.) Qui, quum longior sit, quam qui apponi integer possit, haec de eo commemorasse sufficiat, quae quisque locum ipsum inspiciens vere ei inesse deprehendet. Post pugnam ad Eurymedontem factam bellum minime ait finitum ac pacem confectam, contra non solum auxilii post haec ab Atheniensibus Aegyptiis lati mentionem facit, sed etiam aperte significat, pluribus demum cladibus acceptis regem de pace cogitasse, et tandem Atheniensium certaminibus ac marinis expeditionibus eo fuisse redactum, ut polliceretur (uolóynoɛ) se terminos duos, Chelidonias ad Meridiem, Cyaneas ad Septemtrionem, navigio in posterum non superaturum, et a mari ad quingenta undique stadia recessurum -Tale itaque, mox deinde pergit, respublica Atheniensis bellum gessit, ac talem fecit pacem. Tandem miratur quod Athenienses, dum haec contra Persas perficerent, eodem tempore cum pluribus Graeciae civitatibus bello contendissent; id autem aperte post pugnam ad Eurymedontem accidit.

Nunc itaque Aristidem quoque de pace loquentem audivimus, sed ita, ut, quamquam de tempore nil certi notet, tamen neque unam illam ad Eurymedontem puguam pacis causam agnoscat, neque hanc statim post unam illam victoriam convenisse tradat; ea adeo addat, quae ad tempora proelio illo seriora spectare vi

deantur.

Agmen claudat Suidas. Is sub voce Kípov, nescio unde, haec narrat: Cimon, Miltiadis filius, contra "Persas, qui cum Themistocle ad mare descenderant

[ocr errors]
[ocr errors]

(narelðóvras, quod vulgo, sed, ut videtur, falso, vertitur, in Graeciam venerant),, dux factus est, et in Cyprum ,, versus et Pamphiliam classe profectus, apud Eurymedontem fluvium, terra marique, eodem die, hostes vi-. cit. Is quoque Persis certos constituit limites, et foedere sanxit, ne qua Persarum navis bellica *), extra ,,Cyaneas et Chelidonias et Phaseliden, (quae urbs est ,, Pamphiliae) navigaret, neve intra tantum spatium, » quantum equus uno die conficere posset, Rex Persa rum ad mare descenderet, et ut Graeci Asiam inco, lentes liberi essent ac sui iuris. “

[ocr errors]
[ocr errors]

Primum non satis liquido dicit, limites illos statim post proelium Eurymedonteum constitutos esse; deinde, alterum de duobus sumamus necesse est, aut Suidas misere fallitur, ante illam Cimonis primam in Asiam expeditionem Themistoclem apud Persas fuisse putans, aut, quod magis credo, aperte proelium ad Eurymedontem factum nunc dicit illud, quod Cimon non multo ante mortem, Ol. 82, 4, haud procul a Cypro cum Persis commisit; ita ut victoriam hanc Cypriam cum illą ad Eurymedontem parta confundat.

Quae hactenus singulos de re, quam quaerimus, narrantes audivimus, ea iam colligamus, quidque, his tam variis tamque diversis tot auctorum narrationibus vero similius subesse videatur, coniectura assequi studeamus.

Apud Thucydidem de pace ulla facta ne verbum quidem invenimus; illam autem compositam affirmant, Plato **), Isocrates, Lycurgus, Demosthenes, Craterus, Diodorus, Plutarchus, Aristides, Suidas; neque adversatur Callisthenes, non nisi hoc negans, statim post proelium apud Eurymedontem pacem conciliatam fuisse.

Quae de pacis conditionibus narrantur ab aliis alia, haec sunt: Praeter Platonem, qui omnino nullas pacis leges memorat, ex caeteris, maris inferi limes, intra quem Persas se continere oportebat, traditur, Phaselis quidem, ab Isocrate, Lycurgo, Diodoro, Suida; insulae

Retinui vulgarem versionem verborum νόμῳ πολέμου, quamvis falsam, cum meliorem dare nequeo.

**) A quo tamen non negandum est, ea dici de timore,

quo

perculsus sit rex, ut, praesertim cum de conditionibus aliisque pacis solennibus ail addatur, verbum tioývn de bello potius finito, quam de pace rite composita adhibitum videatur.

« PreviousContinue »