Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

meam non omnino displicere cognovero, vernacula lingua conscriptam, in publicum prodire iubebo.

[ocr errors]
[ocr errors]

44

Obvenerunt autem mihi, haec molienti, nonnulla, ad illius aetatis historiam pertinentia, quae, etsi iam dudum ab aliis disputata erant, tamen, ut denuo accuratius examinarentur non indigna quidem videbantur, at multo pluribus erant tractanda, quam in ipso, quem paro, libro, mihi licere putabam. Ex his igitur alio tempore alia publice proponere constitui; nunc autem de pace illa Atheniensium gloriosissima, quae, ,, rebus a Cimone optime gestis, cum Persis facta com66 memoratur,' rem omnem in quaestionem vocabo. Quam operam ut susciperem, non tam illud me movet, quod novi aliquid de re ipsa me allaturum sperem; stultum enim foret in hac causa ultra Wesselingium*) et Beckium, **) sapere videri velle, qui, si quid veri de omni hac re affirmare licet, verum dudum viderunt; at primum, nondum apud omnes de pacis illius tempore constare vidi: ***) deinde, Wesselingium adeo, in laudandis veterum de hac pace locis, non satis accurate versatum animadverti: t) alios porro in locis veterum scriptorum, in quibus huius rei mentionem fecerunt, explicandis, fluctuantes intellexi: in primis autem illud superesse putavi ac faciendum restare, ut ea, quae de pacis illius causa, tempore, conditionibus, cum varia tum diversa a veteribus tradita legantur, plenius ac hucusque factum sit in unum colligantur ac diligentius examinentur.

[ocr errors]
[ocr errors]

Omnis itaque quaestio spectabit eo, ut pateat ante omnia quod a me quaeri, erunt fortasse qui mirenturnum omnino post res a Cimone feliciter gestas, inter Graecos, quorum principatum Athenienses, tum tenebant, et Persas, ulla facta fuerit pax; deinde, haec utrum facta sit, post proelium ad Eurymedontem com

*) Diodor Sic. XII. 4.

**) In histor. univers. Tom. 1. pag. 307.

***) Post Dodwellium Wielandius quoque, ut huius nunc utor exemplo, vir, in hoc quidem literarum genere nulli secundus, humanitate autem, quam et ipse nuper expertus sum, unus omnium adeo excellens, ut hoc nomine eum vel hoc loco, qui quibusdam forsan alienus videri possit, praedicare debeam; is igitur (in Museo attico Vol. I. partic. I. p. 98.) pacem illam inter Athenienses et Persas post Ci monis ad Eurymedontem victoriam convenisse existimat. t) Quod ipsi in Lycurgi et Aristidis et Suidae locis laudandis accidisse, infra videbimus.

(Miscell. Vol. I. P. II. 1822.)

missum, (Ol. 77.) an potius, post Persas ab eodem? duce in Cypro debellatos: (01. 82, 4.) quibusve veterum testimoniis cum hoc, tum illud, vere ac liquido nitatur: quibusnam porro conditionibus pax illa, quandocunque facta fuerit, convenerit, et quosham quaeque harum, quae et ipsae varie traduntur, habeant autores: postremo autem, unde tanta in hac re commemoranda scriptorum varietas nata videatur et orta.

Quae omnia ut quodammodo saltem assequar, initium disputationis inde ducam, ut scriptorum, quotquot de hac re, quam quaerimus, mentionem fecerunt, omnium loca, quae quidem huc pertinent, latine, quam accuratissime fieri poterat, versa, apponam, quidye iis insit accurate excutiam.

Cuius testimonio res, de qua disputamus, omnis facile confici posset, Thucydides, pacis, post res a Cimone fortiter gestas, cum Persis compositae, mentionem facit prorsus nullam. Libri enim I. Cap. 100. nonnisi haec habet: Athenienses eorumque socios cum , pedestre tum navale proelium in Pamphylia ad flumen ,,Eurymedontem cum Persis commisisse, eodemque die ,, ex utroque proelio, duce Cimone, victores discessisse."

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Nihil amplius! Deinde (112.) res ad annum Ol. 82, 4 pertinentes narrans, Athenienses, ait,,,cum ducentis tum suorum tum sociorum navibus, Cimone duce, Cypro bellum intulisse; ex his sexaginta naves in Aegyptum navigasse, ab Amyrthaeo, qui tum in paludibus regnaret, arcessitas, reliquas Citium obsedisse; Cimone autem ;; mortuo et fame exorta, citio decessisse; mox deinde ,, supra Salaminem, in Cypro sitam, navigentes cum Phoenicibus et Cypriis et Cilicibus, terra marique ,,pugnasse, et tandem, victoria ex utroque proelio reportata, domum rediisse." De foedere itaque ne verbum quidem addit! quid? quod Cimone demum mortuo victoriam illam terra marique partam contendit?Post Thucydidem vero, Platonem, praesertim in Menexeno (Tom. V. p. 289. ed. Bipont.) rerum gestarum, de quibus nunc loquimur, mentionem fecisse video; ibi itaque leguntur haec:,,Postea autem [post victorias illas, Salaminiam et Plataeensem, partas] non solum multae ,, Graecorum civitates a partibus steterunt Persarum, sed ipse adeo rex Persarum nuntiatus est Graecos aggredi con,,stituisse. Hinc eorum quoque meminisse decet, qui, quic22 quid barbarorum erat e mari prorsus depellentes, rebus a ,, maioribus gestis talem finem imposuerunt, ut perfecta inde ad nos salus redundaret. Hi autem fuere cum ii, qui

[ocr errors]

I

[ocr errors]

ad Eurymedontem classe pugnabant, tum qui in Cy"prum expeditionem suscipiebant, quique in Aegyptum navibus proficiscebantur ac pluribus aliis in regioni,.bus militabantur. Horum itaque meminisse nos opor,,tet, hisque gratia est habenda, quod regem eo ade,,gerunt, ut, timore percussus, de sua potius salute ,,cogitaret, quam Graecis interitum pararet, Hoc au ,,tem bellum, cum pro se, tum pro omnibus graecam linguam loquentibus susceptum, Athenienses totius civitatis viribus adversus barbaros administrarunt. „Pace autem facta, respublica Atheniensis, ad 'summam inde gloriam evecta, experta est, quod iis accidere solet, qui fortuna secunda utuntur, aliorum primum ,, aemulationem, deinde invidiam. Quo fiebat, ut nostra civitas, vel invita, ad bellum cum Graecis gerendum adigeretur. Bello igitur coorto, pro Boetiorum libertate cum Lacedaemoniis decertantes, ad Tanagram praelium commiserunt. Pugna quidem erat anceps, res autem mox insecuta utri vicerint palam fecit. İlli enim discesserunt, Boeotiis, in quorum auxilium ,,Venerant, desertis; nostri autem, post triduum in Oenophytis vicerunt, atque eos, qui patria erant iniuria eiecti, summo cum iure reduxerunt. Hi itaque post bellum persicum primi Graecis ad libertatem tuendam adversus Graecos auxilium tulere."

[ocr errors]
[ocr errors]

Plato itaque aperte, ut videtur, pacem factam commemorat, eamque non statim post ea, quae ad Eurymedontem acciderant, sed rebus demum ad Cyprum feliciter gestis, dicit compositam. In quo parum me movet, quod bello demum adversus Persas finito illas Graecorum inter se contentiones exortas esse ait; cum proelia illa pro Boeotiis adversus Lacedaemonios ad Tanagram et Oenophyta depugnata, iam Olymp. LXXX. 4 acciderint, Cimonis autem adversus Persas expeditio ultima aliquanto post suscepta sit, et pax, victoriam eius secuta, in Olympiadis LXXXII. 4. annum quartum demum incidat. Plato enim, de rebus potius, quam de tempore sollicitus, cum Graeci ante illam cum Persis pacem confectam bella inter se gerere coeperint, mox autem, pace illa constituta, multo acrius bella domestica exarserint, prudenter egisse dicendus est, qui haec ita comprehendat, ut, bello demum cum Persis composito, illas inter Graecos contentiones coortas esse tradat.

Platonem excipiat Isocrates, quem saepius de iis, quae sequuta sint res contra Persas feliciter gestas, dis

[ocr errors]

serentem offendimus. Primus in quaestionem veniat locus Panegyrici (cap. 33. s. p. 94. ed. Basil. 1570.) orator ibi,,,Nos", inquit,,,Athenienses, barbaros exercitum in ,, Europam traiicere ausos, atque animis, ultra quam ,, par erat, elatos, eo redegimus, ut non modo expeditiones adversus nos susciperent porro nullas, sed ,, etiam ipsorum agri a nobis vastarentur; quique mille ,, et ducentis navibus ad nostras oras olim erant pro,, fecti, hos adeo humiles reddidimus, ut longa nave „ intra Phaselidem non appellerent, sed quiescerent, ,, ac tempus magis opportunum expectarent, quibus tem tunc utebantur opibus non confiderent.

[ocr errors]

Duo itaque nunc affirmat Isocrates; quorum alterum hoc est, Atheniensium opera factum esse, ut Persae non amplius Graecos adgrederentur, alterum illud, eorundem virtute Persas eo esse redactos, ut navi longa intra Phaselidem navigare non auderent. Quod utrumque num eodem an diverso tempore effectum esse nos putare velit auctor, dubium videri potest. Morus quidem, cuius viri numquam sine imo pietatis ac reverentiae sensu recordari soleo, primum illud explicat de rebus a Cimone ad Eurymedontem gestis, alterum autem, de pace cum Persis a Cimone ad Cyprum victis pacta. In quo mihi a tanto viro, quamvis timide id faciam, dissentire liceat. Orator enim, more suo, de una eademque re, de Xerxe innumeras copias mille ducentis navibus in Graeciam traiiciente, ita mihi loqui videtur, ut duo illa, quae huic rei insint, singulatim exponat, quo singulis illis, quae olim Graecis a Persis acciderant, singula opponat ea, quae postea Graecis contigerant; olim barbari exercitu in Europam traiicere fuerant ausi, postea autem Graeci barbarorum terras vastarunt; olim Persae mille ducentis navibus ad Graecorum oras navigaverant, postea autem iidem Phaselidem navigando superare non ausi sunt. Quodsi enim orator nos de diversis temporibus cogitare voluisset; huic rei sine dubio ita providisset, ut nullus nobis relictus esset dubitandi locus. Sed utro modo hunc Isocratis locum intelligas, manet hoc, inde nequaquam colligi posse neque tempus, quo Persis haec in his terminis se continendi imposita fuerit necessitas, neque utrum pacis conditionibus, an ipsorum metu hoc factum sit.

[ocr errors]
[ocr errors]

Eiusdem fere generis est locus Isocratis in Orat. Areopag. (p. 230.) cui insunt haec: Graeci quidem, ,,iis, qui tunc rem publicam administrabant, eo usque ,, confisi sunt, ut plurimi eorum sponte se cipitati nostras dederent; barbari autem tantum abfuit, ut Grae

"

corum rebus se immiscerent, ut neque longis navibus ,,prope Phaselidem accederent, neque exercitu intra ,,Halyn descendérent, sed in summo se otio continerent."

Iterum itaque videmus tempus, quo commoda illa Graecis, fuerint parta, non satis accurate descriptum, modum autem, quod id factum fuerit, plane incertum relictum.

Quaedam saltem certiora locus habet Panathenaici (p. 360). Ibi enim Isocrates primum ea, quae iam aliquoties legimus, repetens,,,sub nosto", inquit,,,im,,perio Persis, neque intra Halyn copiis pedestribus ,, descendere, neque regiones intra Phaseliden iacentes navibus longis adire, licebat;" mox deinde de eadem re pergit ita,, Quae cum ita sint, civitatem, quae ,,foedera cum rege honestissima ac gloriosissima pepigit etc. hanc nonne multo magis laudari docet, quam alteram, quae horum omnium nihil fere perfecit ?"

Habemus itaque oratorem nostrum nunc de pace loquentem, et inde commoda illa repetentem; temporis auiem mentionem ne nunc quidem facit eam, qua lis, in qua nos versamur diiudicanda, dirimi queat.

Iam agedum, Isocrate relicto, accedamus ad Lycurgum. Is enim in oratione adversus Leocratem (orator. graec. ed. Reiske. Tom. IV. p. 186.) cum maiorum disciplinam in patriae proditoribus puniendis inprimis gravem et severam antea praedicasset, commoda, quae inde in publicam felicitatem redundassent summa, verborum quanta maxima potest contentione nunc enarraturus:,,hoc itaque", inquit,,,via ingressi, maiores nostri per nonaginta annos Graecorum principatum tenuerunt, Phoenicen et Ciliciam vastarunt, ad Euryme dontem praelio et navali et pedestri victores abierunt, centum autem barbarorum triremes ceperunt, omnem Asiam navibus praeterveoti vexarunt; quodque victo"riae caput erat, Salamine tropaeum posuisse minime contenti certos Persis limites, ad Graeciae libertatem, ,, lutandam aptos, constituerunt, hosque transgredi eos. prohibuerunt, pacem pacti, hac lege, ut intra Pha,, seliden et Cyaneas insulas non navigarent; Graecorum ,,autem cum ii, qui Europam, tum qui Asiam incole„rent, sui iuris essent.

[ocr errors]

66

Satis aperte itaque pacem factam et conditiones pacis cadem, quas apud Isocratem vidimus, descriptas legimus, tempus autem nescio quomodo non satis certo et clare indicatum mihi videtur. Equidem probe scio, plerisque, qui hunc locum tractarunt, Lycurgum omnia

« PreviousContinue »