Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

in

Wolfium, a quo illud repeterem. Wolfio ea res ex memoria exciderat, sed quum accepisset, delitescere ista scripta apud Nauckium bibliopolam, reddita sibi remisit Altenburgum: unde ea statim Matthiae mecum communicavit. Ita factum est, ut horumpvirorum favore promptaque voluntate copia mihi fieret ex ipsis litterarum figuris coniectandi, quid scriptum esset in codice. De eo codice, cuius duo postrema folia, quibus haec Euripidis fragmenta scripta fuerant, reciso imo margine magnitudini codicis aptata, rescripta sunt, deleta veteri scriptura, disseruerunt, quos nominavit Hasius, Wetstenius in Prolegom. in N. T. vol. II. p. 6. vel ex Semleri editione p. 544 seq. Michaelis, Einleitung in die Schriften des N. B. vol. I. p. 594 seqq. Griesbachius in Symb. crit. vol. II. p. 51 et inde Hug. Einleitung in das N. T. vol. I. p. 241 atque ipse Hasius in epistola ad Gailium, in eius libro, cui index le Philologue, vol. IV. scripturae, quae in codice est, specimine in primo volumine exhibito.

[ocr errors]

Mihi igitur quae adiumento fuerunt, haec sunt: primo quae Bekkeri diligentia eruit, quem legendis codicibus exercitatissimum, ita omnia recte legisse apparet, ut perpauca sint, in quibus oculum fugientes litterae eum fefellisse videantur; deinde apographum illud, quod in adnotationibus prioris nomine distinxi, quod Matthiae mihi misit, iterum iterumque, ut supra dixi, cum ipso codice collatum; alterumque, ab H. Hasio mihi missum, cuius dissertatio magis in describendo codice, quam in emendandis fragmentis versatur. Utrumque apographum ipsis litterarum figuris ad codicis exemplum pictis, sine medicamine factum est: unde factum coniicio, ut versibus et verbis nonnullis, quae Bekkerus dedit, in iis vacuum spatium relictum sit. In priore litterae, quae lectu dubiae sunt, asteriscis notatae. Denique quae A. Matthiae emendavit, quae non tam emendationes, quam declarationes scripturae sunt, in apographis illis ambiguae. Unde fere nihil aliud continent, quam quod etiam Bekkerus dedit. Folia illa duo codicis non iusto ordine, iuncta sunt. Pars enim ea tragoediae, quae prior est, incipit fol. 162. verso et continuatur fol. eodem rectos, pars posterior incipit fol. 163 verso et continuatur folio eodem recto. Scripturam in adnotationibus indicavi litteris capitalibus, sed, qui iudicare de scriptura codicis volent, meminisse debebunt, tenuiores ductus, quales fere sunt, qui transversi currunt, in apographis aut nullos aut ambiguos esse. Itaque litterae H, II, M, N sae

pissime duplicis I speciem praebent, II, ut, ubi plures harum litterarum continuae sunt, admodum ambigua distinctio sit. Porró litterae г, I, T, T, P facillime confundi possunt. Quarum T et P plerumque eo discernuntur, quod longiore recta linea sunt, quam I, I, H, II, M, N, T, et infra versum aliquantulum descendunt. Tab I etiam eo differt, quod in summo in duas tenues lineas, ut v, finditur, quae ipsae interdum ob. scuriores sunt. Maxima etiam similitudo est littera

rum A, 4, 4. Porro rotundae sunt E, 0, 0, C, quarum tantilla differentia est, ut saepe vix dignosci possint. Denique et perexiguo discrimine discedunt, quum eamdem formam habeat, quam Ø, nisi paullo minore linea recta. Auget difficultatem emendandi, quod codex hic illic vitiose scriptus est, id quod correctiones minio suprascriptae indicant, quae iisdem sunt litteris, et, ut videtur, ab eadem manu, quae codicem scripsit, factae. Hae medicamini veterém scripturam delentis fortius, quam atramentum, restiterunt. Visum est tamen, fragmenta, quo facilius legi possent, statim emendata dare, adnotata scriptura

codicis.

Burgesius unde fragmenta ista acceperit, non dixit. A Bekkero tamen accepisse puto, siquidem nonnisi in paucissimis aliam scripturam, quam Bekkerus, exhibuit, saepe tamen pravis accentibus. Ipse perpauca attulit, quibus uti quis possit.

De fabulae argumento diligentius quaerere nunc nolo. Ad haec fragmenta intelligenda satis est scire, Clymenen, quae ex Sole clam Phaethontem pepererat, Meropi, regi Aethiopum, nuptam esse, Phaethontemque pro filio Meropis haberi. Cui quum, ut Ovidius narrat, de origine sua dubitatio iniecta esset, a matre, unde natus sit, accipit, Solemque ipsum ea de re adire iubetur. Hinc, ut alia fabulae fragmenta ostendunt, fatalis casus Phaethontis sequebatur, cuius ambustum corpus matri affertur eo ipso tempore, quo Merops nuptias filii instituebat. Deam, vel dearum cuiuspiam filiam ei destinatam uxorem fuisse, verba poetae docent. Sed quae illa sit, ego tanto minus vereor mihi ignotum profiteri, quod etiam Boettigerus, vir veteris mythologiae scientissimus, interroganti mihi non cognitam sibi hanc Phaethonis sponsam esse respondit.

Ι.

Μνησθεὶς ὅ μοί ποτ ̓ εἶφ ̓, ὅτ ̓ εὐνάσθη, θεός, αὐτοῦ τί χρήζεις ἕν· πέρα γὰρ οὐ θέμις λαβεῖν σε· κἂν μὲν τυγχάνῃς, σάφ ̓ ἴσον ὅτι Θεοῦ πέφυκας· εἰ δὲ μή, ψευδὴς ἐγώ. 5 Φ. πῶς οὖν πρόςειμι δώμα θερμὸν Ηλίου; Κ. κείνῳ μελήσει σῶμα μὴ βλάπτειν τὸ σόν. Φ. εἴπερ πατὴρ πέφυκε, κοὐκ ἄλλως λέγεις. Κ. σάφ ̓ ἴσθι· πεύσῃ δ ̓ αὐτὸ τῷ χρόνῳ σαφῶς. Φ. ἀρκεῖ· πέποιθα γὰρ σε μὴ ψευδὴ λέγειν. 10 ἀλλ ̓ ἕρπ ̓ ἐς οἴκους· καὶ γὰρ αἴδ ̓ ἔξω δόμων δμωαὶ περῶσιν, αἳ πατρὸς κοιμωμένου

[ocr errors]

1. Incipit folium codicis 162 versum. Scena, cuius hoc fragmentum est," non longe a principio fabulae fuisse videtur: unde carmen chori, quod sequitur, parodum fuisse verisimile est Colloquuntur Clymene et Phaethon, cuius persona in codice ad v. 5 minio litteris AE adnotata, in quattuor sequentibus autem versibus vices personarum lineola tantum indicatae sunt. Ita dedit etiam Bekkerus, sed lineolas istas Burgesius omisit, nec personarum nomina adiecit. Versum primum ita, ut eum dedi, exhibuerunt Bekkerus et Burgesius, de quo deinceps tacebo, nisi ubi ab eo Bekkeri scripto, quod in meis manibus est, discedit. Apographum prius EIΠΕΟΥΜΑ, alterum EINECTIIA, in utroque ante quintam litteram minio insertum cum accentu acuto, et sequenti litterae additus apostrophus, item in A positus acutus. Syllabae 69 9ɛos desunt.

2. Ita Bekkerus. Apographa ΠΕΡΑΙΓΑΡΠΟ ΚΑΙΑ, ultima littera deficienté, et quattuor precedentibus dubiis. Minio II in O mutatum et post eam litteram Tinsertum.

3. Bekkerus, τυγχάνῃς ε.... Unde idem coniecit ἐτητύμως. ApographaΙΥΙΧΛΛΙΩΔΩΝ. Mihi in his vestigiis potius σάφ' ἔσθ' ὅτι latere videbatur, idque reposui.

5. Ultima in apographis sic scripta ΔΩΜΑΘΕΜΟΝ ΝΑΙΟΥ.

[merged small][merged small][ocr errors]

στο Bekkerus, ἐπεὶ πατὴρ πέφυκεν. οὐ καλῶς λέγεις, ad primam vocem ex correctione supra scriptum notans εἴπερ. Apographa ΕΠΕΙΤΑCHIΠΕΦΥΝΕΝΟΥΚΑΚΩΤΑΕΙ: quarta littera minio in P. mutata. Emendavit Burgesius.

8. Apographum prius AYTOΥΓΧΡΟΝΩ, in altero deest

2, in utroque C minio in O mutatum.

[ocr errors]

9. Apographa ΠΕΠΟΙΜΑΙΑICEMΗΨΕΥΔΗΕΙΝΝ, ultimum minusculum N minio additum.

10. Ultima in Apographis ΚΑΙΙΑΙΑΛ ΩΑΜΑΝ, ultimis duabus litteris minio pictis.

σαίρουσι δῶμα, καὶ δόμων κειμήλια καθ ̓ ἡμέραν φοιβῶσι, καπιχωρίοις ὀσμαῖσι θυμιώσιν εἰςόδους δόμων. 15 ὅταν δ ̓ ὕπνου γεραιὸς ἐκλιπὼν πατὴρ πύλας ἀμείψῃ, καὶ λόγους γάμων πέρι λέξη πρὸς ἡμᾶς, Ηλίου μολών δόμους, τοὺς σοὺς ἐλέγξω, μῆτερ, εἰ σαφεῖς λόγοι.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

11. Bekkerus, at narqòs.. ras yάuovs. Coniiciat quis fortasse dévros jáμovs. Sed aperte repugnat, quod sequitur, zað ἡμέραν. Apographa AIПATРOCIOLARPIMOI.

Minio in his prima littera inducta et supra scriptum E ut sit el pro at. Item minio. quarta a fine littera in E mutata, supra scripto A. Litterarum formas intuenti, considerantique sequentes versus, non potest dubium esse, quin xowuwuέvov scripserit Euripides.

12. Verborum xai Sóμæv, nɛsunkia in apographis nihil nisi primae litterae KAIA apparent.

13. Apographa OIBROHANXHMEр°C. Sexta in se

cundo littera non O, sed C.

14. In apographis nihil nisi, OCMAIĊIOTMAIIEINA octava in priore littera incertum, utram O an I, in alUltimae septem litterae ut dubiae notatae.

tero I.

secunda littera

15. Apographa, OTTANTIINOTC minio inducta, et inter. quintam et sextam supra scripto 4. In secundo tres ultimae litterae desunt, quae praecedunt autem, non IIN sed HN sunt.

16. Apographa ΠΥΛΑCΑΜΕΡΨΗΚΑΙΔΟΥ

17. Apographa, sed dubiis litteris, MEN&N pro polov. 18. Apographa TOYCEOTCAIKCOMHICPOIEADAC

novem ultimis litteris dubiis. Minio octava in E mutata, supra scripto C. Decima et undecima minio coniunctae, ut fieret II, et post eas insertum, atque O, quae tertia decima est, in 2 mutatum. Post hunc versum Bekkerus ita:

versus vacuus

་་

[ocr errors]

Elnata yaua manu corr.

a ab eademe ai n

versus vacuus.

In apographo priore unius versus vacuum spatium relictum, in eoque minio scriptum KATATAN. In altero nec spatium, nec

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

voces istae. Sed quattuor versus deesse metra docent.

Non ta

men Burgesius, qui Bekkerum sequutus est, quamvis aperta an-
tistropharum indicia aut hic aut in altero carmine animadver-
tit. Strophas in margine notavi.

23. Ita Bekkerus. Apographa ΔΕΝΔΡΩΝ ΚΛΕΙΝΗΝ.
24. Apographa AKMONIAN.

Bekkerus,

**£25.--- Mutavi metri indicio ordinem verborum.
ὀρθρευομένα γόοις. Apographa ΘΙΤΟΡΕΥΟΜΕΝ ΛΥΘΟΝ,
penultimis duabus litteris dubiis. Prima versus littera minio
adiecta sequentique duo puncta superscripta, tertia inducta. A
fine quarta littera in secundo apographo est I.

26. Pro πολύθρηνον apographa ΝΟΑΥΟΡΑΜΑΙ, quattuor ultimis litteris dubiis.

27. Apographa ΕΥΡΙΠΘΟΔΟ CTIAN, sed @ minio inductum et supra scriptum A, item apostrophus additus ad 4. Egregie hic versus formam οὐριβάτας tuetur adversus Porsoni opinionem, de qua dixi in Addendis ad p. 740 Elem. doctr. metr. Omninoque vereor, ut & in secunda syllaba horum compositorum usurpatum fuerit, ubi prima diphthongum haberet. Apud Euripidem El. 170 iam pridem restituta est vera scriptura.

29. Apographa BOTANAIO.

30. Apographa ΞΑΝΘΑΝ, penultima littera minio inducta et supra scripto .. Deinde Bekkerus ovvvylai. Apographa

ΣΥΝΖΗΤΑΙ.

34. Apographa MEAIBTAC, T minio inducto, et supra scripto O. Etiam in ultimo verbo ΑΓΕΙ littera Γ minio in x

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »