Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Auctori Epitomes, neque interpretibus animadversam, libro quarto primi observavimus: mirari qui aderant viri doctrina iudicioque praestantes, et multa de auctoritate manu exaratorum disserere. Clara res tamen est, certisque argumentis a nobis probata. Inter antiquissimas veterum librorum corruptelas traiectiones sunt huiuscemodi. Iam olim Critici antiquissimi, quorum extant in Homerum et Hippocratem observationes, corruptos hoc vitii genere locos multos annotarunt. Sed et aetatis nostrae docti viri similia peccata in multis libris deprehenderunt. Vel unus ille Hercules Musarum Ios. Scaliger quam multa apud Tibullum, Propertium, et Manilium mire perturbata, uitori pristino hac ratione restituit?"

Dissert. philologico-critica de saluberrimo in sanandis Veterum scriptis remedio, quo loca corrupta transponendo restituuntur.

§. I. Quicunque, a renatis inde Literis, revocandis in integrum prisci aevi monumentis dederunt operam, hoc omnes saepe usi sunt remédio, ut loca male vexata, mutato verborum, aut Periodorum etiam, or dine, persanarent. Atque illa Medicina vulgo lenior visa est, quam si quid in ipsis verbis audacius sollicitatis innovaretur. Minime ergo abs re facere videbuntur, si qui, modestam in omnibus, uti par est, probantes et exercentes Criticen, etiam nunc ad illud potissimum emendandi genus animum advertant.

[ocr errors]

§. II. Fieri autem potuisse, ut in Libris antiquis centies describendis turbaretur, non est, ut quisquam in dubium vocet. Quod hodie saepe accidit, ut sive a describentibus aliquid, seu Typothetis, oblatis verbis similibus, aut QuotÓTELEVTOLS, oculisque hac, aliave de ὁμοιοτελεύτοις, causa, aberrantibus, multa omittantur; id olim, in maximo hominum, quibus ea res credi solebat, et stupore et ignorantia, fuit frequentissimum. Illa autem, quae omissa fuerant, postea vel in marginem Libri, vel paginarum calcem referebantur. At si huiusmodi Liber denuo describendus esset, non i raro contigit, "ut ista, prius omissa', mox aliena sede textui rursus îmmiscerentur; atque sic nata vulgo est illa locorum in Veterum scriptis confusio, cui nulla alia ratione, quam Transpositionis ope, potest succurri.

[ocr errors]

§. III. Nihil adeo de Librariorum Gente, quam tot Doctorum hominum querelae sat famosam reddiderunt, hic dicetur inclementius. Mores eorum et ingenium non aliunde melius cognoscentur, quam e Corollariis, seu Subscriptionibus, quas Codicibus invito ani

mò tandem absolutis aliquando solebant addere. Istiusmodi Corollaria aliquot leguntur edita post Catalogum Mss. Bibliothecae Lipsiensis Paullinae; quae quoniam huc usque in hunc finem a nemine adhibita sunt, iuvat nonnulla seligere, animi tamen magis, quam probandi gratia. Lector autem in Academico Specimine illa aequo, ut speramus, animo tolerabit.

Scriptor scripsisset melius, bene si potuisset.
Heu male finivi, quia non bene scribere scivi.
Haec ille scripsit, qui primo scribere discit.
Et sic est finis. Sit laus et gloria Trinis.
Finito libro saltat scriptor pede laeto.
Qui scripsit scribat, et bona vina bibat.
Explicit hoc totum, infunde, da mihi potum.
Hoc opus exegi; festum saepissime fregi.
Nomen scriptoris, Robertus, servus amoris.
Scriptoris dona sit bos, et pulcra puella.
Finis adest operis, mercedem posco laboris.

Explicit, explicat (ludere) Scriptor eat.

bibere

§. IV. Sed missis, quae plura praefari possemus, rem ipsam aggredimur, et ex elegantioribus Vetustatis reliquiis illustria quaedam loca selegemus, quae, adhibito salubri illo Transpositionis remedio, non secus ac luxati corporis membra, in suam redeant naturam, convalescantque. Nimirum hoc magis placebimus, quam si in restituendis minoris momenti et sequioris aevi scriptis operam collocemus; praesertim quum in antiquissimis etiam, iisque praeclarissimis tot supersint loca, quae nunc quoque manum medicam exspectent.

§. V. Nemo est adeo in Literis et Historia Graecorum veteri hospes, qui Tyrtaei nomen ignorat, quem Athenienses, ignari quem mitterent, Lacedaemoniis petentibus contra Messenios, horumque Dictatorem Aristomenem, virum fortissimum, belli Ducem submiserunt. Is autem Spartam delatus deiectos civium animos erexit, et Elegiis, quas recitabat, vere Martiis belli repetendi ardorem suscitavit. Videtur sane Tyrtaeus in effundendis Carminibus fuisse impetuosissimus? unde primo repetimus, quod torpentes Lacedaemoniorum animos versibus suis adeo feliciter in bella exacuere potuit. Deinde etiam, quod Athenis ipsis, quo Mileto habitatum concesserat, mente parum sana uti visus est. Unde Diogen. Laërt. in Socrate L. II. §. 43. Αθηναῖοι καὶ Τυρταίον παρακόπτειν ἔλεγον. add. Pausan, in Messen. p. 316. Atque haec observatio vim habebit non exiguam in corrigendo vexatissimo, sed nobili, Tyr

[ocr errors]

taei carmine, in quo quidem illa omnia, quae in eiu carminibus fuisse Iustinus scribit, III, 5, 9. Hortament virtutis, damnorum solatia, belli consilia: ita tamen, u impetum illum diviniorem plane desideremus. quin om nia ita disiecta; ita legitimi ordinis expertia deprehen dantur, ut, quo pacto hi versus audientium animo movere potuerint, nusquam appareat. Quo magis mi ramur, neminem huc usque repertum, qui seriem no bilissimi carminis iam olim perturbatam fuisse suspicaretur, quemque Poëtae pessime affecti misereret. Ser vata est illa Tyrtaei Elegia, de qua dicere instituimus et laudata ab oratore Attico, Lycurgo, in orat. adv Leocratem, p. 168. unde eam hic describemus: Τεθνάμεναι γὰρ καλὸν ἐπὶ προμάχοισι πεσόντα Ανδρ ̓ ἀγαθὸν περὶ ᾗ πατρίδι μαρνάμενον.

[ocr errors]

10

Τὴν δ ̓ αὑτοῦ προλιπόντα πόλιν καὶ πίονας ἀγροὺς
Πτωχεύειν πάντων ἔστ ̓ ἀνιηρότατον,

[ocr errors]

Πλαξόμενον σὺν μετρὶ φίλῃ καὶ πατρὶ γέροντι,
Παισί τε σὺν μικροῖς, κουριδίη τ ̓ ἀλόχῳ.
Εχθρὸς γὰρ + τοῖσι μετέσσεται, οὓς κεν ἵκηται
Χρησμοσύνῃ τ ̓ εἴκων καὶ στυγερῇ πενίῃ
Αἰσχύνει τε γένος, κατὰ δ ̓ ἀγλαὸν εἶδος ἐλέγχει·
Πᾶσα δ' + ἀτιμία καὶ κακότης ἕπεται
Εἴθ ̓ οὕτως ἀνδρός τοι ἀλωμένου οὐδεμί ̓ ὤρη
Γίνεται, οὔτ ̓ αἰδὼς εἰς ὀπίσω τελέθει·
θυμῷ γῆς περὶ τῆςδε μαχώμεθα καὶ περὶ παίδων
Θνήσκωμεν, ψυχέων μηκέτι φειδόμενοι·
15 Ὦ νέοι ἀλλὰ μάχεσθε παρ' ἀλλήλοισι μένοντες·
Μηδὲ φυγῆς αἰσχρᾶς ἄρχετε, μηδὲ φόβου.
̓Αλλὰ μέγαν ποιεῖτε καὶ ἄλκιμον ἐν φρεσὶ θυμόν·
Μηδὲ φιλοψυχεῖτ ̓ ἀνδράσι μαρνάμενοι·
Τοὺς δὲ παλαιοτέρους, ὧν οὐκέτι γούνατ' ἐλαφρά,
Μὴ καταλείποντες φεύγετε τους γεραιούς·
Αἰσχρὸν γὰρ δὴ τοῦτο, μετὰ προμάχοισι πεσόντα
Κεῖσθαι πρόσθε νέων ἄνδρα παλαιότερον,
Ἤδη λευκὸν ἔχοντα κάρη, πολιόν τε γένειον,
Θυμὸν ἀποπνείοντ ̓ ἀλκιμον ἐν κονίῃ,
25 Αίματοεντ ̓ αἰδοῖα φίλαις ἐν χερσὶν ἔχοντα

20

30

[ocr errors]

Αἰσχρὰ τά γ ̓ ὀφθαλμοῖς καὶ νεμεσητὸν ἰδεῖν,
Καὶ χρόα γυμνωθέντα. νέοισι δὲ πάντ' ἐπέοικεν
Ὄφρ ̓ ἄρα τῆς ἥβης ἀγλαὸν ἄνθος ἔχῃ,
̓Ανδράσι μὲν θνητοῖσιν ἰδεῖν, ἐρατὸς δὲ γυναιξὶ

Ζωός ἐων, καλὸς δὲ ἐν προμάχοισι πεσών.
Αλλά τις εὖ διαβὰς μενέτω ποσὶν ἀμφοτέροισι
Στηριχθεὶς ἐπὶ γῆς, χεῖλος ὁδοῦσι δακών.

S. VI. His iam lectis, probeque ex ordine consi

deratis, quis non Tyrtaeum in Tyrtaeo quaerat; quem quidem Plato (at quantus qualisque Iudex!) Poëtam vocat Dóratov, de Legg. L. I. p. 666. H. Ubi vero, inquam, to delov illud, quod hominum ad desperationem deiectorum animos ad praeclara facinora vehemen-.. tiori quadam cohortatione concitavit? Quod quum quaerimus, minime tamen iudicio suo lapsum statuimus Platonem, aut Tyrtaeum nobis ineptum fingimus Poëtam; neque ullo modo veri fit simile, hominem incondite loquentem aliis persuasurum. Quid ergo? Nimirum nobilissimum hoc carmen temporis iniuria perturbatum fuit, atque ita forte iam corruptum ante, quam Lycurgo innotesceret, qui pluribus, quam trecentis annis Tyrtaeo fuit inferior, eamque elegiam memoriter forte tenuit et recitavit. Nisi quis in ipsis hic. Lycurgi exemplaribus a Librariis peccatum contendat.

[ocr errors]

§. VII. Sed iam id, quod de confusione huius Carminis dictum est, paullo accuratius erit demonstrandum. Et primo quidem, quod nunc initium carminis est misere languidum, Tedvάueva yao xalóv id olim fuisse eius initium, non est ut credere animum inducamus. Particula yao, praesertim in quaestionibus, aliquando quidem in initio ponitur: hic tamen aliam vim habere posse non videtur, quam altiorikýv. Unde sequitur alia quondam verba hoc praecessisse distichon, a quibus caussalis illa coniunctio pendeat. Ea vero hoc ipso in carmine adesse, quanquam non sua sede collo

cata, mox patebit. Deinde nullus est nexus, qui illa

commode contineat:

Θυμῷ γῆς περὶ τῆςδε μαχώμεθα

Ὦ νέοι ἀλλὰ μάχεσθε

Dicam iterum, nihil abruptius; nihil magis inconcinnum. Denique, quid de his iudicabimus, quae in fine Carminis collocata sunt?

̓Αλλά τις εὖ διαβὰς μενέτω ποσὶν ἀμφοτέροισι

Στηριχθεὶς ἐπὶ γῆς, χεῖλος ὁδοῦσι δακών.

Negamus scilicet hac ratione Elegiam commode finiri: atque ea in re dubium non est, quin assentientes habituri simus idoneos poëticae venustatis arbitros. Horum autem iudiciis commissam maxime cupimus nobilissimi Carminis transpositionem, quam nunc insti

tuemus.

tanos.

§. VIII. Tyrtaei Milesii Elegia ad iuvenes Spar

Θυμῷ γῆς περὶ τῆςδε μαχώμεθα, καὶ περὶ παίδων

Θνήσκωμεν ψυχέων μηκέτι φειδόμενοι

(Miscell. I. 1822.)

10

13

14

Τεθνάμεναι γὰρ καλὸν ἐπὶ προμάχοισι πεσόντα
"Ανδρ ̓ ἀγαθὸν, περὶ ἡ πατρίδι μαρναμένον.
Τὴν δ ̓ αὑτοῦ προλίποντα πόλιν, καὶ πίονας ἀγροὺς,
Πτωχεύειν, πάντων ἔστ ̓ ἀνιηρότατον,
Πλαζόμενον σὺν μητρὶ φίλῃ, καὶ πατρὶ γέροντι,

Παισί τε σὺν μικροῖς, κουριδίῃ τ' αλόχῳ·
Εχθρὸς μὲν γὰρ τοῖσι μετέσσεται, οὓς κεν ἵκηται,
Χρησμοσύνῃ τ ̓ εἴκων, καὶ στυγερῇ πενίῃ,
Αἰσχύνει τε γένος, κατὰ δ ̓ ἀγλαὸν εἶδος ἐλέγχει·
Παισὶ δ ̓ ἀτιμίη, καὶ κακότης ἕπεται
Εὔθ ̓ οὕτως ἀνδρὸς τοῦ ἀλωμένου οὐδεμί

ὤρη
Γίγνεται, οὔτ ̓ αἰδὼς εἰς ὀπίσω τελέθει.
Ω νέοι! ἀλλὰ μάχεσθε παρ' ἀλλήλοισι μένοντες,
Μηδὲ φιλοψυχεῖτ ̓ ἀνδράσι μαρνάμενοι
̓Αλλὰ μέγαν ποιεῖτε καὶ ἄλκιμον ἐν φρεσι θυμόν,

Μηδὲ φυγῆς αἰσχρᾶς ἄρχετε, μηδὲ φόβου.
Τοὺς δὲ παλαιοτέρους, ὧν οὐκέτι γούνατ ̓ ἐλαφρὰ,
Μὴ καταλείποντες φεύγετε τους γερανούς
Αἰσχρὸν γὰρ δὴ τοῦτο, μετὰ προμάχοισι πεσόντα
Κεῖσθαι, πρόσθε νέων, ἄνδρα παλαιότερον,
Ἤδη λευκὸν ἔχοντα κάρη, πολιόν τε γένειον,
Θυμὸν ἀποπνείοντ ̓ ἄλκιμον ἐν κονίῃ,
Αιματόεντ' αἰδοῖα φίλαις ἐν χερσὶν ἔχοντα,

(Αἰσχρὰ τά γ' ὀφθαλμοῖς καὶ νεμεσητὸν ἰδεῖν!)
Καὶ χρόα γυμνωθέντα. Νέοισι δὲ πάντ' ἐπέοικεν,
Οφρ ̓ ἂν Αρης ἥβης ἀγλαὸν ἄνθος ἕλῃ.
̓Αλλὰ τις εὖ διαβὰς μενέτω ποσὶν ἀμφοτέροισι
Στηριχθεὶς ἐπὶ γῆς, χεῖλος ὁδοῦσι δακών,
Ανδράσι μὲν θηητὸς ἰδεῖν, ἐρατὸς δὲ γυναιξὶ

Ζωὸς ἐων· καλός δ ̓ ἐν προμάχοισι πεσών.

2

3

5

6

7

8

9

10

11

12

15

18

17

16

19 20

21

22

23

25

26

29

28

31

32

29

30

§. IX. Atque ita quidem mascula illa Tyrtaei Ele gia, membris ante disiectis lacera, nunc, iisdem denuo coeuntibus, apte disposita atque emendata, talis, ni fallor, videbitur, quae Lacedaemonios ad bellum expediendum, fortiterque tolerandum mirifice animârit. Totum carmen tribus constat partibus: tres habet impetus vere Martios. Primus, reliquis acrior, Θυμῷ γῆς π. τ. μ. quem excipit alter, v. 15. Ὦ νέοι ἀλλὰ μάχεσθε Ω Tertius est, v. 29. Αλλά τις εὖ διαβὰς

--

§. Χ. Sed emendationum quoque, in eodem hoc Carmine propositarum, reddenda erit ratio. Quod ut apte fiat, breves aliquot observationes subinngemus. V. 1. Θυμῷ] Θυμός hic fortem animum notat, bellicam adversus hostes indignationem. Solet ita ponere Tyrtacus. ut Fragm. XI, in analectis Brunckii.

γ.

Αίθωνος δὲ λέοντος ἔχων ἐν στήθεσι θυμόν.

« PreviousContinue »