Page images
PDF
EPUB

me

ret, jamque in lucem dabat; sed dum valetudini, quae

tribam de C. Marii monumento, et ex Codice Ambro, siano additamentum adsuit, de quo vir eximius, optimo de litteris meritus Angelus Maius in opere, quod in scribitur M. T. Ciceronis sex Orationum partes ineditae, hanc profert sententiam: Gaspar Garatonius Tulliano rum interpretum atque editorum nostra aetate facile princeps quum edito commentario in Plancianam superiore anno Bononiae, sero denique Ambrosiannm Scholiastem a detectum accepisset, additamenti loco quasdam libello suo attexuit perdoctas animadversiones, quarum a me in hac altera Scholiastis editione nulla facienda est nisi cum honore et cum grato animo commemoratio. Acriore tamen studio, et diligentia subtiliore orationem -relegebat, quam Asconius ait ita esse e Tullio perfecte scriptan, ut iure prima haberi possit. Huius gravitate, abundantia, suavitate vehementius delectabatur, huio secundas et tertias curas adhibuit, hanc demum Italice vertere in animum induxit; in quo etiam litterarum genere tan. tum sapere et intelligere assuevit, quantum oportebat propter necessitudinem et consanguinitatem, quae latinas" et nostras intercedit. Scilicet quousque illis apud nos suus stetit honos, et his bene fuit, quod quisque novit, qui vel a limine musas salutaverit. Certe conatus est facere cum bonis, qui nunc sunt, scriptoribus, quique impense et audacter student, ut maternus sermo sibi redire queat omnibus tandem abactis fallaciis et inficetiis, qnae illius ingenuam et verecundam indolem, mirum quam diu et quam turpiter! inquinavere. Totus in eo erat, ut Milonianam politius legeret et enarra

saepe senem interpellabat, non indulget, dum labori non parcit, dum noctem ipsam addit operi, idibus Februariis anni cocccxvii desideratus est annos natus quatuor et septuaginta, Hanc orationem ni morte prohibitus fuisset, inscribere cogitabat egregio viro, eidemque sibi vetere amicitia diyinctissimo Iacobo Morellio, quem iterum honoris et grati animi causa nomino. Interea quid ille suis de scriptis statutum haberet non noveramus ; nihil enim suis de rebus omnibus in tabulas retulerat, Scilicet, ut quisque senex dilator, et spe longus est, cum posset, noluit, cum vellet, vi morbi et instante necessitate est interclusus, Quod tamen potuit voce intermortua me, vocat ad lectulum non sine testibus, meaeque fidei, et hominis utriusque nostrum amantissimi, mihique propter egregiam indolem et communia musarum studia, et acceptas calamitates coniuns ctissimi Alexandri Agucchii scripta commendat sua.

Quae postrema vox adsidue monere pos videbatur, no pateremur quidquam a nobis desiderari, quod ad fidem et diligentiam pertineret nostram, ne suus veritati et iustitiae deesset locus. Igitur itum est ad amplissi. mum virum Alexandrum Lantem Cardinalem Bononiensi Provinciae administrandae Legatum, qui pro sua aequi. tate, et in has litteras bonasqué artes voluntate videret, ne quid clarissimi viri memoria, ne quid Reipu. blicae patrimonium detrimenti caperet, ita tamen ut nihil iuribu's haeredum officeretur, et si quid inde ortum esset lucelli, ad ipsos abiret. Illius auctoritale, et opera Alexandri Agucchii brevi factum est, ut quantum erat huiusmodi schedarum seponeretur, et nostras in 'manus concederet non invitis, immo lubentibus, quibus vel haereditas ipsa vel haereditatis obtigit procuratio. Pertinent ista ad universas Ciceronis Orationes, quae confidimus fore ut in lucem et communem usum aliquaado proferanturs quod latinis litteris, quod Collegae et necessarii mei memoriae, quod nomini Italico bene vertat. Quamvis enim horum studiorum id genus sit, at nullum habeat finem, credibile tamen est, nisi novi aliquid eruatur, fore ut quibus in terris M. T. Cicero vitam et consulatum deinde post Vandalicam illuviem scriptorum suorum narratores et praecones nactus est primos, nanciscatur uti absolutissimos, ita postremos.

XIV. Dissertatio philologico-critica de Transpositions

seu saluberrimo in sanandis veterum scriptis remedio, quo loca, confusa, facta traiectione , resti, tuuntur."

Quam exercitii Academici gratia conscriptam, et exemplis e Tyrtaco, Theognide, Moscho; Xenophonte', Epistolis Socraticis, ipsoque adeo Novo Testamento petitis ornatam, annuente numine supremo, praeside EVERWINOWASSENBERGH, . Ling. Gr. et Antiqg. Gr. Prof. Ord. defendet. E. EPKEMA. Frisius. a D. (24.) Maii 1786. H. L. Q: S. Franequerae, ap. viduain Gul. Coulon illustr. Frisiae Ordd. atque Eorumdi Academ. Typo graph. Ord. 1786.

[ocr errors]

IS. CASAUBONUS in praef. animadversionibus in Athen Daeum praemissa.

„Orto super mensam sermone de illa paginarum aliquot transpositione, quam in omnibus Libris commissam, neque

** Auctori Epitomes, neque interpretibus animadversam, libro

quarto primi observavimus: mirari qui aderant viri doctrina iudicioque praestantes, et multa de anctoritate manu exaratorum disserere. Clara res tamen est, certisque argumentis a nobis probata. Inter antiquissimas veterum librorum corruptelas traiectiones sunt huiuscemodi. Iain olim Critici antiquissimi, quorum extant in Homerum ét Hippocrátem observationes, corruptos hoc vitii genere locos multo's annotarunt. Sed et aetatis nostrae docti viri similia peccata in multis libris deprehenderunt. Vel unus ille Hercules Musarum ļos. Scaliger quam, multa apud Tibullum, Propertium, et Manilium mire perturbata uitori pristino hac ratione restituit?"

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Dissert. philologico-critica de saluberrimo in sanan

dis Veterum scriptis remedio, quo loca corrupta transponendo restituuntur.

§. I. Quicunque, a renatis inde Literis, revocandis in integrum prisci aevi monumentis dederunt operam, hoc omnés saepe usi sunt remedio, ut loca' male vexata, mutato verborum, aut Periodorum etiam, ordine, persanarent. Atque illa Medicina vulgo lenior visa est, quam si quid 'in ipsis verbis audacius sollicitatis innovaretur.

Minime ergo abs re facere videbuntur, si qui, modestam in omnibus, uti par est, probantes et exercentes Criticen, etiam nunc ad illud potissimum emendandi genus animum advertant.

§. II. Fieri autem potuisse, ut in Libris 'antiquis centies describendis turbaretur, non est, ut quisquam in dubium vocet. Quod hodie saepe accidit, ut sive a describentibus aliquid, seu Typothetis, oblatis verbis similibus, aut quoiotelevtois, oculisque hac, aliave de causa, aberrantibus, multa omittantur; id olim, in maximo hominum, quibus ea res credi solebat, ét stupore et ignorantia, fuit frequentissimum. Illa autem, quae omissa fuerant, postea vel in marginem Libri, vel paginarum calcem referebantur. At si huiusmodi Liber denuo describendus esset, non raro' contigit, ut ista, prius omissa, mox aliena sede textui rursus immiscerentur; atque sic nata yulgo est illa locorum in Veterum scriptis confusio, cui' nulla alia ratione, quam Transpositionis ope, potest succurri.

$. III. Nihil adeo de Librariorum Gente, quam tot Doctorum hominum querelae sat: famosam reddiderunt, hic dicetur inclementius. Mores eorum et ingenium non aliunde melius cognoscentur, quam e Corollariis, seu Subscriptionibus, quas Codicibus invito ani

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

mò tandem absolutis aliquando solebant addere. Istiusmodi Corollaria aliquot leguntur edita post Catalogum Mss. Bibliothecae Lipsiensis Paullinae; quae quoniam huc usque in hunc finem a nemine adhibita sunt, iuvat nonnulla seligere, animi tamen magis, quam probandi gratia. Lector autem in Academico Specimine illa aequo, ut speramus, animo tolerabit.

Scriptor scripsisset inelius, bene si potuisset.
Heu male finivi, quia non bene scribere scivi.
Haec ille scripsit; qui primo scribere discit.
Et sic est finis. Sit laus et gloria Trinis.
Finito libro saltat scriptor pede laeto.
Qui scripsit scribat; et bona vina bibat.
Explicit huc totum, infunde, da mihi potum.
Hoc opus exegi; festum saepissime fregi.
Nomen scriptoris, Robertus, servus amoris.
Scriptoris dona sit bộs, et pulcra puella.
Finis adest operis, mercedem posco laboris.
Explicit, explicat Sbibere} Scriptor eat.

§. IV. Sed missis, quae plura praefari possemus, rem ipsam aggredimur, et ex elegantioribus Vetustatis reliquiis illustria quaedam loca selegemus, quae, adhi. bito salubri illo Transpositionis remedio, non secus ac luxati corporis membra, in suam redeant naturam, convalescantque. Nimirum hoc magis placebimus, quam si in restituendis minoris momenti et sequioris aevi scriptis operam collocemus; praesertim quum in antiquissimis etiam, iisque praeclarissimis tot supersint loca, quae nunc quoque manum medicam exspectent.

$. V. Nemo est adeo in Literis et Historia Graecorum veteri hospes, qui Tyrtaei nomen ignorat, quem Athenienses, ignari quem mitterent, Lacedaemoniis per tentibus contra Messenios, horumque Dictatorem Aristomenem, virum fortissimum, belli Ducem submiserunt. Is autem Spartam delatus deiectos civium animos erexit, et Elegiis, quas recitabat, vere Martiis belli repetendi ardorem suscitavit. Videtur sane Tyrtaeus in effundendis Carminibus fuisse impetuosissimus! unde primo repetimus, quod torpentes Lacedaemonio. rum animos versibus suis adeo feliciter in bella exacuere potuit. Deinde etiam, quod Athenis ipsis , quo Mileto habitatum concesserat, menté parum sana uti visus est. Unde Diogen. Laërt. in Socrate L. II. g. 43. Αθηναίοι και Τυρταίον παρακόπτειν έλεγού. add. Pausan, in Messen. p. 316. Atque haec observatio vim habebit non exiguam in corrigendo vexatissimo, sed nobili, Tyr

taei carmine, in quo quidem illa omnia, quae in eius carminibus fuisse Tustinus scribit, III, 5, 9. Hortamento virtutis, 'damnorum solatia , belli consilia : ita tamen, ut impetum illum diviniorem plane desideremus. quin om nia ita disiecta ; ita legitimi ordinis expertia deprehen dantur, ut, quo pacio hi versus' audientium animo movere potuerint, nusquam appareat. Quo magis mi ramur, neminem huc usque repertum, qui seriem no bilissimi carminis iam olim perturbatam fuisse suspica retur, quemque Poëtae pessime affecti misereret. Ser vata est illa Tyrtaei Elegia, de qua dicere instituimus et laudata ab oratore Attico, Lycurgo, in orat. ady Leocratem, p. 168. unde eam hic describemus: Τεθνάμεναι γαρ καλόν επί προμάχοισι πεσόντα

"Ανδραγαθών περί η πατρίδι μαρνάμενον.
Την δ' αυτού προλιπόντα πόλιν και πίoνας αγρούς

Πτωχεύειν πάντων έστ' ανιηρότατον,
5 Πλαξόμενον συν μετρί φίλη και πατρί γέροντα,

Παισί τε συν μικρούς, κουριδίη τ' αλόχω.
'Εχθρός γαρ ή τοϊσι μετέσσεται, ούς κεν ίκηται

Χρησμοσύνη τ’ είκων και στυγερή πενία:
Αισχύνει τε γένος, κατά δ' αγλαόν είδος ελέγχει
1ο Πάσα δ' + ατιμία και κακότης έπεται:
Είθ' ούτως ανδρός τοι αλωμένου ουδεμίώρη

Γίνεται, ούτ' αιδώς εις όπίσω τελέθει: θυμώ γης περί τηςδε μαχώμεθα και περί παίδων

Θνήσκωμεν, ψύχέων μηκέτι φειδόμενοι 16 Ω νέοι αλλά μάχεσθε παρ' αλλήλοισι μένοντες

Μηδε φυγής αισχράς άρχετε, μηδέ φόβου. 'Αλλα μέγαν ποιείτε και άλκιμον εν φρεσι θυμόν

Μηδέ φιλοψυχεϊτ' ανδράσι μαρνάμενοι 1. • Τους δε παλαιοτέρους, ων ουκέτι γούνατ' ελαφρά, 20 Μη καταλείποντές φεύγετε τους γεραιούς" Αισχρόν γαρ δή τούτο, μετα προμάχοισι πεσόντα

Κεΐσθαι πρόσθε νέων άνδρα παλαιότερον, "Ήδη λευκόν έχοντα κάρη και πολιόν τε γένειον,

Θυμόν αποπνείοντάλκιμον εν κονία, 26 Αίματοενταιδοία φίλαις εν χερσιν έχοντας

Αισχρά τα γ' οφθαλμούς και νέμεσητόν ιδείν,
Και χρόα γυμνωθέντα. νέοισι δε πάντ' επέoικεν

"Οφρ' άρα της ήβης αγλαόν άνθος έχη,
'Ανδράσι μεν θνητοίσιν ιδείν, ερατός δε γυναιξί
βο Ζωός έων, καλός δ' εν προμάχοισι πεσών.
'Αλλά τις εύ διαβας μενέτω ποσίν αμφοτέροισι

Στηριχθείς επί γης, χείλος oδoύσι δακών. 5. VI. His iam lectis , probeque ex ordine consi

« PreviousContinue »