Page images
PDF
EPUB

optimisque viris uteretur, doctrinae gloriaeque nativa cupiditate vehementius incendebatur. Ibi latinas, graecasque res altius ingressus ad studia praesertim Critices animum adpulit. Est hoc litterarum genus in asperis veluti, et praeruptis verticibus positum, et undique cancellis septum, quos nequeat superare nisi qui veloci praeditus ingenio, subacto et arguto iudicio, totius antiquitatis, et omnium elegantiarum notitiam sit assecutus: adde his singularem laboris patientiam. Quapropter si qui sint, qui horum rationem studiorum aspernentur, videant ne ob id faciant, per quod ceterae artes magno in honore habentur et pretio. Hanc vero longe seponere oportet ab illa ieiuna et sicca, quae in apicibus veteris scripturae sectandis, et tricis grammaticis enodandis immorata molestiae plus, somnique quam utilitatis adfert et voluptatis.

Optima igitur litterarum exemplaria prae oculis habebat, et penitus introspiciebat; nulli tamen vacabat libentius quam Oratorum principi, quem ita medullitus amabat, ut omnes illius orationes iterum relegendi, interpretandi, recensendi consilium capere ausus sit, Nec hominum, quin in se tantum onus susciperet, dehortabatur quod P. Victorius, A. Naugerius, Paulus, et Aldus neposque Manucii, F. Ursinus (qui omnium primi tenebricosum stadium ingressi, ceterisque facem manu praetendentes optime de M. Tullio, et de studiis eloquentiae meriti sunt) Gulielmius, Camerarius, Lambinus, Gronovii, Gruterus, Verburgius, Olivetus, Ernestius, aliique, quos longum esset memorare, nihil quod in hac provincia vel ab ingenio vel a doctrina vel a sagacitate, vel ab ipsa pertinaci laboris patientia posset amplius expectari, reliqui fecisse videbantur. Intelligebat enim experiundo non parum segetis ad spicilegium superesse, ex quo utilitatis et laudis non mediocris fieri potest accessio. Percommode tunc illi cecidit, ut instructissimae Barberinorum Bibliothecae praeficeretur, in qua optima asservantur Tulliana exemplaria. Manum igitur operi admovet, cui perficiendo se ptem et triginta totos annos insumpsit; per quod immane mortalis aevi spatium omnes adivit fontes vel intactos, vel minus notos, unde aliquid hauriri poterat quod faceret ad illas orationes bene et absolute docendas. Novas ex probatissimis exemplaribus, vel ex ingenio lectiones inducit, quarum si praestantissimas tantum recitare volo, modum rationemque commentarii supergrediar necesse est. Copia scilicet istam inopiam facit, Iam vero in tanta librorum lectionumque varietate ut

.

pote qui spiritus numerosque Tullianos et sensu et aure callebat, legitimas sagacissime venatur, hunc et illum locum turbata syntaxi male constitutum ad sanitatem revocat, recte secernit quae sunt ab interprete, quaeque vulgari trita sermone exquisitiora, et rariora loco dimovere; nimiam coercet mutandi, obtrectandique cupiditatem, qua in re vel ipsa recensorum eruditio negotium non leve facessit; novum saepe verborum ordinem, et nova explicationum munera profert; atque dum omnes historias, graecos latinosque scriptores revolvit et quantum ad illos commentariorum est, dum Tullium cum Tullio comparat, vel cum Graecis quos Tullius est imitatus, vel cum illis qui a Tullio sumpsere optimi censoris, et interpretis famam adipiscitur; qui sive suas coniecturas interserat, sive aliorum sententias confirmet, aut refellat tamquam in lubrica, periculosa rerum tractatione uti subtiliter et erudite ita modeste disputat et temperanter. Quamvis vero

[ocr errors]

Ornari res ipsa neget contenta doceri stylo tamen utitur diserto, et concinno, quique vel ab harum rerum incuriosis, et fastidiosis possit amari. Septem suarum lucubrationum volumina edidit Neapoli anno 1777; plura seposuit cum tempus et materies tulissent editurus. Insequentibus annis cum tria alia volumina illuc misisset excudenda subito nuncius adfertur insperanti in itinere esse deperdita, sive id dolo factum malo, sive fortuna, quae etiam rebus Musarum solet invidere. Quae res nec opinanti et reficere detrectanti quamvis longam iniecisset molestiam, non ita tamen a proposito dimovit, ut ad ingenium paulatim non rediret. Interea illius nominis fama non domi tantum, sed foris quoque increbuerat, potissimum apud Germanos, qui harum litterarum cupidissimi hominem omni benevolentia et observantia complexi sunt, cum quibus et suas opes interdum lacessitus non aegre communicabat. Plurima

suarum laudum proferre possum laudatissima testimonia. Caietanus Marinus admirabili doctrina vir, idemque iudex optimus et candidissimus in libro, qui de Papyris, illius praedicat indolem suavissimam, praeclaram eruditionem, acerrimumque iudicium. Gregorius Gottliebus Wernsdorfius Gymnasii Numburgensis Rector cum Philippicarum editionem moliretur, hortatu Cl. Wolfii egit per litteras cum Garatonio, ut quantum ad illas esset commentatus, ad se mitteret; atque ille, quae sua erat comitas, liberalitasque, homini nec amico nec noto morem gerere non detrectavit. Neque silebo quibus illum verbis compellaverit eruditissimus.Theo

[ocr errors]
[ocr errors]

philus Harlesius, qui et illi, et Cl. Viro Iacobo Morellio inscripsit opuscula quaedam Academica Christiani Gottliebi Schwarzii Norimbergae edita anno crɔɔCCLXXXXIII. Tuam enim, inquit, humanissime Garatoni, praeclaram eruditionem diligentiam atque ingenii sagacitatem abunde testantur, et patefaciunt animadversiones, quibus Orationes praecipue Ciceronianas in editione amplissima Operum Cic. Neapolitana ornasti. Eodem anno cum Io. Baptista Bodonius Typographorum optimus Longini de Sublimitate opus a se elegantissime excusum P. O. M. Pio Sexto dicatum vellet, ivit ad Garatonium, qui operam illi suam commodavit, epistolamque concinnavit, in qua disertis lectissimisque verbis, gravibusque sententiis res omnes ab illo Pontifice praeclare gestas plena, et continenti laudatione prosecutus est. Iam vero cum eo ventum esset, ut omnia Romae turbarent, ille iterum Bononiam cogitavit, qua in urbe benigne amant rque exceptus usque ad supremum diem vitam degit tanto cum omnium consensu, ac si cum ceteris civibus eamdem patriam nactus esset. Erat enim in homine singularis morum suavitas, sermonisque iucunditas, tum etiam constantia et fides; quae res validius quam for tunarum, doctrinarumque copiae humanos animos possunt devincire. Amicos habuit, et necessarios CC. VV. Caietanum Marinum, Iacobum Morellium, Antonium Testam, Aloysium Lambertum; quem non? at praecipue usque a condiscipulatu Aloysium Palcanum, qui decedens usuram et commodum haeredii illi legavit. etiam tempus, in quo ad publica munia deposceretur, non ille tamen quidquam de sua libertate deteri, suis avelli a litteris passus est, quarum in facili praesidio bene beateque latere persaepe contingit. Neque vero publice non prodesse putandi sunt, etsi nullam Reipublicae partem attingant, qui bene litteris operam navando patriae consulunt historiae. Plenis liberisque suffragiis in Regiam Italicam Academiam fuit cooptatus., Ad illum etiam Bononiensis Bibliothecae praefectura fuit delata, cui maluit excusari ob eam causam, quod praeclarissimum illud munus, (ut ipsum dicentem audivi) pecuniae administrandae negocium nescio quod prae se ferebat. Ibi et a doctrina paratior, et ab usu librorum manuscriptorum, quos illi vel sors obtulit, vel officiosa amicorum sedulitas ad suas saepe lucubrationes superiores recipiebat, et in illas maturius, severiusque animadvertebat. Hinc posteriores illae castigationes, quas ad orationem pro Cn. Plancio ex optimo Codice Bavarico quatuor abhinc annis Bononiae edidit, quibus dia

[ocr errors]

Fuit

nec

tribam de C. Marii monumento, et ex Codice Ambresiano additamentum adsuit, de quo vir eximius, optime de litteris meritus Angelus Maius in opere, quod inscribitur M. T. Ciceronis sex Orationum partes ineditae, hanc profert sententiam: Gaspar Garatonius Tullianorum interpretum atque editorum nostra aetate facile princeps quum edito commentario in Plancianam superiore anno Bononiae, sero denique Ambrosiannm Scholiastem a me detectum accepisset, additamenti loco quasdam libello suɔ attexuit perdoctas animadversiones, quarum a me in hac altera Scholiastis editione nulla facienda est nisi cum honore et cum grato animo commemoratio. Acriore tamen studio, et diligentia subtiliore orationem relegebat, quam Asconius ait ita esse e Tullio perfecte scriptam, ut iure prima haberi possit. Huius gravitate, abundantia, suavitate vehementius delectabatur, huic secundas et tertias curas adhibuit, hanc demum Italice vertere in animum induxit; in quo etiam litterarum genere tantum sapere et intelligere assuevit, quantum oportebat propter necessitudinem et consanguinitatem, quae latinas et nostras intercedit. Scilicet quousque illis apud nos suus stetit honos, et his bene fuit, quod quisque novit, qui vel a limine musas salutaverit. Certe conatus est facere cum bonis, qui nunc sunt, scriptoribus, quique impense et audacter student, ut maternus sermo sibi redire queat omnibus tandem abactis fallaciis et inficetiis, quae illius ingenuam et verecundam indolem, mirum quam diu et quam turpiter! inquinavere. Totus in eo erat, ut Milonianam politius legeret et enarraret, iamque in lucem dabat; sed dum valetudini, quae saepe senem interpellabat, non indulget, dum labori non parcit, dum noctem ipsam addit operi, idibus Februariis anni cɔɔcccxvi desideratus est annos natus quatuor et septuaginta, Hanc orationem ni morțe prohibitus fuisset, inscribere cogitabat egregio viro, eidemque sibi vetere amicitia divinctissimo Iacobo Morellio, quem iterum honoris et grati animi causa nomino. Interea quid ille suis de scriptis statutum haberet non noveramus; nihil enim suis de rebus omnibus in tabulas retulerat. Scilicet, ut quisque senex dilator, et spe longus est, cum posset, noluit, cum vellet, vi morbi et instante necessitate est interclusus. Quod tamen potuit voce intermortua me vocat ad lectulum non sine testibus, meaeque fidei, et hominis utriusque nostrum amantissimi, mihique propter egregiam indolem et communia musarum studia, et acceptas calamitates coniunctissimi Alexandri Agucchii scripta commendat sua.

Quae postrema vox adsidue monere nos videbatur, ne pateremur quidquam a nobis desiderari, quod ad fidem et diligentiam pertineret nostram, ne suus veritati et iustitiae deesset locus. Igitur itum est ad amplissimum virum Alexandrum Lantem Cardinalem Bononiensi Provinciae administrandae Legatum, qui pro sua aequi. tate, et in has litteras bonasque artes voluntate vide ret, ne quid clarissimi viri memoria, ne quid Reipublicae patrimonium detrimenti caperet, ita tamen ut nibil iuribus haeredum officeretur, et si quid inde ortum esset lucelli, ad ipsos abiret. Illius auctoritate, et opera Alexandri Agucchii brevi factum est, ut quantum erat huiusmodi schedarum seponeretur, et nostras in manus concederet non invitis, immo lubentibus, quibus vel haereditas ipsa vel haereditatis obtigit procuratio. Pertinent ista ad universas Ciceronis Orationes, quae confidimus fore ut in lucem et communem usum aliquando proferantur; quod latinis litteris, quod Collegae et necessarii mei memoriae, quod nomini Italico bene vertat. Quamvis enim horum studiorum id genus sit, ut nullum habeat finem, credibile tamen est, nisi novi aliquid eruatur, fore ut quibus in terris M. T. Cicero vitam et consulatum deinde post Vandalicam illuviem scriptorum suorum narratores et praecones nactus est primos, nanciscatur uti absolutissimos, ita postremos.

XIV.

Dissertatio philologico-critica de Transpositione seu saluberrimo in sanandis veterum scriptis remedio, quo loca confusa, facta traiectione, resti,

tuuntur.

Quam exercitii Academici gratia conscriptam, et exempli e Tyrtaeo, Theognide, Moscho, Xenophonte, Epistolis Socraticis, ipsoque adeo Novo Testamento petitis ornatam, annuente numine supremo, praeside EVERWINO WASSENBERGH, Ling. Gr. et Antiqq. Gr. Prof. Ord. defendet E. EPKEMA. Frisius. a D. (24.) Maii 1786. H. L. Q. S. Franequerae, ap. viduam Gul. Coulon illustr. Frisiae Ordd. atque Eorumd. Academ. Typos graph. Ord. 1786.

IS. CASAUBONUS in praef. animadversionibus in Athenaeum praemissa.

,,Orto super mensam sermone de illa paginarum aliquot transpositione, quam in omnibus Libris commissam, neque

« PreviousContinue »