Page images
PDF
EPUB

8. Pronomina relativa. ός, όστις, όσος, οπόσος, οίος, οποίος, ήλίκος, όπηλίκος;

qui, quivis, quilibet, quicunque, quisquis, quantus, qualis.

9. Pronomina interrogativa. τίς, πόσος, ποίος, πηλίκος, ποδαπός, πόσος, πότερος; quis

(mit seinen Zusammensetzungen), qui, quantus,

qualis, cuius, cuias, quotus, uter. Ich muss mich, da die gegenwärtige Abhandlung schon fast über die Gebühr angewachsen ist, für jetzt hier mit der blofsen, hie u, da noch zu ergänzenden Aufstellung begnügen, die sich rechtfertigen mag, so gut sie kann. Bekannt ist, wie genau im Griechischen auch in der Form selbst diese Klassen der Pronomina korrespondiren, was jetzt auch in einigen Lateinischen Grammatiken Korrelation der Pronomen genannt wird.

10. Pronomina negativa, έτις (μήτις), εδείς (μηδείς), έδέτερος (μηδέτερος), εκάτερος,

έκαςος, πάς, αμφότερος, (δ) άλλος, και αυτος, έτερος; nullus, nemo, neuter, uterque, alteruter, ambo, ceteri, alius, alter; omnes, idem, quisque. Diese Zusammenstellung mag beim ersten Anblicke sehr auffallen; indessen wird das Auffallende verschwinden, wenn man nach dem in den besondern Bedeutun. gen der einzelnen Wörter Übereinstimmenden sucht. Diefs ist in allen diesen Fürwörtern der Begriff des Ausschliessenden, des Gegensatzes; z. B. in alius, ein Anderer (nicht der, welcher vorher genannt, gemeint war), quisque, ein Jeder (nicht ein Einzelner), idem, eben derselbe (nicht ein Auderer). Daher glaube ich auch, dass selbst die Benennung pronomina negativa in diesem Sinne beibebalten werden könne. Doch

Vive, vale! si quid novisti rectius istis,
Candidus imperti ; si non, his utere mecum.
Bernburg

Fr. Günther.

C

XIII. Dionysüz Strocchi de vita et scriptis Gasparis

Garatonii commentarius, *)

Alexandro Agucchio
Dionysius Stroochiųs

S. Pi
Libellum, quo Garatonium nostrum laudandum suscepi,
ad te mitto non una de causa; sed ob eam potissimum,
quod quidquid id est qualecunque est, hortante et iubente
te conati sumus, Leges ipse, et siquid placuerit, erit cur
mihi gratuler, sin autem : sed nolo mihi, quod non debed,
male ominari. Vale igitur, meque hoc certe“ nomine quod
gerere tibi morem studui ainare velis. Iterum vale,

Apud Faventiam Idib. Maiis ciɔrɔCCCXVIII. Veterum Scriptorum libros in multis, maximisque latebris rimari, vulneribus, quae plurima acceperunt a vetustate longaeva, et a librariorum vel inscitia vel inertia, mederi, enarrare, in apricum proferre, virtutis maiorum nostrorum post renatas litteras fuit olim solemnis exercitatio. Quod subinde studium hinc peregrinatum est ubique gentium, quot quot ingenuas per artes vitam excoluere. Extitere tamen, nec desunt, qui pristinam hanc, domesticamque laudem identidem restituerent atque instaurarent. Quorum in numero fuit Gaspar Garatonius, cuius de vita et scriptis non. nalla carptim perstringere est animus, non quia putem føre ut mansurae hominis memoriae possit aliquid ex mea diligentia accedere, sed ut qualemcumque illius tumulo coronam suspendam, quae nesciri omnino non sinat quantum in tali absentia indolui, et quantum illi pro sua in me singulari voluntate gratiam habeam, et vero etiam referre concupiscam.

Ravennae ingenuo loco ortus anno cIoID0CXXXXIII patrem habuit Iosephum Aeneam Physicum, et Mathematicum longe probatum; quo inter adolescendum orbatus est. İllic studiorum suorum tirocinia posuit. Dehinc Bononiae optimis litterarum, et philosophiae praeceptis, institutisque tam berie et tam cito eductus est, ut, cum non amplius quam tertium, et decimum aetatis annum transmitteret, a magistris recesserit, Hinc Romam concessit, iamque cum in illo Musarum, bonarumque artium sinu versaretur, et doctissimis

*) Opuscoli Letterarii. Tomo primo. Bologna per Annesio Nobili, 1818..p. 147

153,

optimisque viris uteretur, doctrinae gloriaeque nativa cupiditate vehementius incendebatur. Ibi latinas, graecasque res altius ingressus ad, studia praesertim Critices animum adpulit. Est hoc litterarum genus in asperis veluti, et praeruptis verticibus positum, et undique cancellis septum, quos nequeat superare nisi qui veloci praeditus ingenio, subacto et arguto iudicio, totius antiquitatis, et omnium elegantiarum notitiam sit assecutus: adde his singularem laboris patientiam. Qua. propter si qui sint, qui horum rationem studiorum aspernentur, videant ne ob id faciant, per quod ceterae artes magno in honore habentur et pretio. Hanc vero longe seponere oportet ab illa ieiuna et sicca, quae in apicibus veteris scripturae sectandis, et tricis grama maticis enodandis immorata molestiae plus, somnique quam utilitatis adfert et voluptatis.

Optima igitur litterarum exemplaria prae oculis habebat, et penitus introspiciebat; nulli tamen vacabat libentius quam Oratorum principi, quem ita medullitus amabat, ut omnes illius orationes iterum relegendi, interpretandi, recensendi consilium capere ausus sit. Nec hominum, quin in se tantum onus susciperet, dehortabatur quod P. Victorius, A. Naugerius, Paulus, et Aldus neposque Manucii, F. Ursinus (qui omnium primi tenebricosum stadium ingressi, ceterisque facem manu praetendentes optime de M. Tullio, et de stu. diis eloquentiae meriti sunt) Gulielmius, Camerarius, Lambious, Gronovii, Gruterus, Verburgius, Olivetus, Ernestius, aliique, quos longum esset memorare,

nihil quod in hac provincia vel ab ingenio vel a doctrina vel a sagacitate, vel ab ipsa pertinaci laboris patientia posset amplius expectari, reliqui fecisse videbantur, Intelligebat enim experiundo non parum segetis ad spi. cilegium superesse, ex quo utilitatis et laudis non mediocris fieri potest accessio. Percommode tunc illi cecidit, ut instructissimae Barberinorum Bibliothecae praefieeretur,

in qua optima asservantur Tulliana exemplaria. Manum igitur operi admovet, cui perficiendo septem et triginta totos annos insumpsit; per quod immane mortalis aevi spatium omnes adivit fontes vel intactos, vel minus notos, unde aliquid hauriri poterat quod faceret ad illas orationes bene et absolute docendas, Novas ex probatissimis exemplaribus, vel ex ingenio lectiones inducit, quarum si praestantissimas tantum recitare volo, modum rationemque commentarii super, grediar necesse est. Copia scilicet istam inopiam facit, Iam vero in tanta librorum lectionumque varietate ut

pote qui spiritus numerosque Tullianos et sensu et aure Callebat, legitimas sagacissime venatur, hunc et illum locum turbata syntaxi male constitutum ad 'sanitatem revocat, recte secernit quae sunt ab' interprete, quaeque vulgari trita sermone exquisitiora, et rariora loco dimovere; nimiam coercet mutandi, obtrectandique cu- !! piditatem , qua in re vel ipsa recensorum eruditio nei gotium non leve facessit; novum saepe verborum ordinem, et nova explicationum munera profert, atque dum omnes historias, graecos latinosque scriptores revolyit et quantum ad illos commentariorum est, dum Tullium cum Tullio comparat, vel cum Graecis quos Tullius est imitatus, vel cum illis . qui a Tullio suma psere optimi censoris, et interpretis famam adipiscitur; qui sive suas coniecturas interserat, sive aliorum sen-, tentias confirmet, aut refellat tamquam in lubrica, et periculosa, rerum tractatione uti subtiliter et erudite ita modeste disputat et temperanter. Quamvis vero

Ornari res ipsa neget contenta doceri stylo tamen utitur diserto, et concinno, quique vel ab harum rerum incuriosis, et fastidiosis possit amari. Septem suarum lucubrationum volumina edidit Neapoli anno 1777; plura seposuit cum tempus et materies tulissent editurus. Insequentibus annis oum tria alia voiumina illuc misisset excudenda subito nuncius adfertur insperanti in itinere esse deperdita, sive id dolo factum malo, sive fortuna, quae etiam rebus Musarum solet invidere, Quae res nec opinanti et reficere detrectanti quamvis longam iniecisset molestiam, non ita tamen a proposito dimovit, ut ad ingenium paulatim non rediret. Interea illius nominis fama non domi tantum, sed foris quoque increbuerat, potissimum apud Germanos, qui harum litterarum cupidissimi hominem omni benevolentia et observantia complexi sunt, cum quibus et suas opes interdum lacessitus non aegre communicabat. Plurima suarum laudum proferre possum laudatissima testimonia. Caietanus Marinus admirabili doctrina vir, idemque iudex optimus et candidissimus in libro, qui de Papy. ris, illius praedicat indolem suavissimam, praeclaram eruditionem, acerrimumque iudicium. Gregorius Gottliebus Wernsdorfius Gymnasii Numburgensis Rector cum Philippicarum editionem moliretur, hortatu Cl. Wolfii egit per litteras cum Garatonio, ut quantum ad illas esset commentatus, ad se mitteret; atque ille, quae sua erat comitas, liberalitasque, homini nec amico nec noto morem gerere non detrectavit. Neque silebo quibus illum verbis compellaverit. eruditissimus Thea,

suis avelli a litteris passus eos ua libertate deteri, nec

philus Harlesius, qui et illi, et CI, Viro Iacobo Morellio inscripsit opuscula quaedam Academica Christiani Gott, liebi Schwarzii Norimbergae edita anno circCLXXXXIII. Tuam enim, inquit, humanissime Garatoni, praeclaram eruditionem diligentiam atque ingenii sagacitatem abunde testantur, et patefaciunt animadversiones, quibus Orationes praecipue Ciceronianas in editione amplissima Operum Cic. Neapolitana ornastı. Eodem anno cum Io. Baptista Bo. donius Typographorum optimus Longini de Sublimitate opus a se elegantissime excusum P. 0. M. Pio Sexto dicatum vellet, ivit ad Garatonium, qui operam illi suan commodavit, epistolamque concinnavit, in qua disertis lectissimisque verbis, grayibusque sententiis res omnes ab illo Pontifice praeclare gestas plena, et continenti laudatione prosecutus est,

Iam vero cum eo ventum esset, ut omgia Romae turbarent, ille iterum Bononiam cogitavit, qua in urbe benigne amant rque exceptus usque ad supremum diem vitam degit tanto cum omnium consensu, ac si cum ceteris civibus eamdem patriam nactus esset. Erat enim in homine singularis morum suavitas, sermonisque iucunditas, tum etiam constantia et fides; quae res validius quam for, tunarum, doctrinarumque copiae humanos animus possunt devincire. Amicos habuit, et necessarios CC. VY. Caietanum Marinum, lacobum Morellium, Antonium Testam, Aloysium Lambertum; quem non ? at praecipue usque a condiscipulatu Aloysium Palcanum, qui decedens usuram et commodum haeredii illi legavit. Fuit etiam tempus, in quo ad publica munia deposceretur, non ille tamen quidquam de

, quarum in facili praesidio bene beateque latere persaepe contingit. Neque vero publice non prodesse putandi sunt, etsi nullam Reipublicae partem attingant, qui bene litteris operam navando patriae consulunt historiae. Plenis liberisque suffragiis, in Regiam Italicam Academiam fuit cooptatus. Ad illum etiam Bononiensis Bibliothecae praefectura fuit delata, cui maluit excusari ob eam causam, quod praeclarissimum illud munus, (ut ipsum dicentem audivi) pecuniae administrandae negocium nescio quod prae se ferebat. Ibi et a doctrina paratior, et ab usu librorum manuscriptorum , quos illi vel sors obtulit, vel officiosa amicorum sedulitas ad suas saepe lucubrationes superiores recipiebat, et in illas maturius, severiusque animadvertebat. Hinc posteriores illae castigationes, quas ad orationem pro Cn. Plancio ex optimo Codice Bava. rico quatuor abhinc annis Bononiae edidit, quibus dias

« PreviousContinue »