Page images
PDF
EPUB

mortuus es. Sed ita contra propositum ex duplici hyO pothesi concluderetur. Νeque ο λόγος foret συνακτικός:

sequeretur enim hoc tantum: ergo aut nescis, te mortuum esse aut, quod scis, potest non esse verum. Idcirco vertendum erat sic: Si scis te mortuum esse, verum est etiam illud, quod scis : cui explicative apponitur téovne xas. Part. xai infert consequens.

Ita statim praecesserat in hoc ipso rpóro: El A. xai tò B, ubi post A commate distinguendum.

Levius hoc est. Fabricius ad Sext, Emp. p. 107, laudans L. Iohannis Philoponi in Analytica priora p. IX. b. πρός ούς φαμεν, ότι τοϊς ημετέροις αλίσκεθε λόγοις, corrigit υμετέροις αλίσκεθε λ. Hand dubie vitium typographic cum commissum est in lit. 60 et V. D. scripserat &MGZEGE,

XI.
Loca quaedam Senecae Tragici ex antiquis

monumentis illustrata.
Herc. fur. 166 de piscatore:

suspensus spectat pressa
Praemia dextra.
Piscatorem hoc statu videre est apud Montfaucon in
L'antiqu. expliqu. T. 3, P. 3, Pl. 185.

ib. 227 de Thrace cruento:
Suisque regem pabulum armentis datum.
Mirum hoc, sed relatum a Diodoro 4, 15, aque Se.
neca repetitum Agam. 832.
ib. 356 de Megara :

iuxta praesides astat deos. Praesidis vel praestitis dei signum an sit, quod istoc nomine exhibetur in Mus. Florent. Tom. 3, Tab. 45, 46, equidem decernere nequeu. ib. 466 de Hercule, Omphales mancipio:

cuius ex humeris leo

Donum puellae factus, et clava excidit. Similia nostri et aliorum poëtarum loca congessit, artis operibus eiusdem argumenti non praetermissis, Zoega Bassiriliev. antich. di Roma Tom. 2 p. 107, n.9. ib. 543 de Antiopa:

Aurato religans ilia balteo. ilia religans vel lumbos cingens, ut omnes faciunt Amazones, quae cum Theseo pugnantes, in Mus. Capitol. Tom. 4, Tab. 23 exhibentur. ib. 665 in orci descriptione:

Hiatque rupes alta.

[ocr errors]

Cernitur ea rupes in Mus. Pioclem. Tom. 4, Tabula 35, Charontem seu traiectum animarum repraesentante. ib. 725 de Plutone dicitur:

Vultus est illi lovis, sed fulminantis. Ex hac una sola descriptiuncula Plutonium in artibus vultum sibi agnitum confitentur viri docti, Winckelmann Monum. antich. ined. p. XLII, Visconti et Guattani Mus. Chiaramont. 1, 65, Zoega Bassiriliev. antich, 1, 2. ib. 853.

comis nondum positis ephebi. Prolepsis est. Heroicis enim temporibus ephebi comas non recidebant. Cum Seneca tamen veteres faciunt ar. tifices, docente Winkelmanno Monum. ant. ined. p. 171.

ib. 856 Chorus, Herculis victoriam ex inferis reportatam canens, infantibus eo commigrantibus, inquit,

datum solis, minus ut timerent, Agne praelato relevare noctem. Huc Fogginio referri videbatur Genius, laternam gerens in vase cinerario, Tomi 4 Musei Capitolini Tabula LVII exhibito.

ib. 902:

[ocr errors]

Belligera Pallas, cuius in laeva ciet

Aegis feroces ore saxifico minas. Interpretes antiquitatis monumentorum Herculanensisim Tom. 7 p. 14 erroris arguunt Senecam, quod Aegida, pectoris tegimen, pro clipeo susserit. Quasi non idem fecisset Virgilius Aen. 8. 354, de Iove dicens:

quum saepe nigrantem Agida concuteret, dextra nimbosque cieret. ubi Servius male incidendo post dextra, turbas illas antiquariorum concitavit, ab Heynio tandem sopitas. ib. 913 ad Theseum:

Te ramus oleae fronde gentili tegat. Hinc eiusdem olea coronati picturam illustravit Win. ckelmann Monum. ant. ined. p. 132.

ib. 971:

Videat sub Ossa Pelion Chiron suum :
In caelum Olympus tertio positus gradu

Perveniet, aut mittetur.
Haec montium, struendorum ratio verior est, quam
quae obtinet in Troad. 830, ubi Pelion dicitur

Tertius caelo gradus. Ossa enim, ut refert Dr. Holland in: Reisen durch die Jonischen Inseln ff. p. 277, est forma scrupea coni. formi, desinens in verticem. Pelion contra latior, minusque praeruptus, qui, si meridionali ex parte spectetur, duo exhibet inter se longius discedentia cacu

mina, interiecta caverna, usque adeo plana tamen, ut tabulati speciem praebeat montis, cui fictio, minimam phantasiae vim inferens, montem, qualis est Ossa, facile imponere poterat.

ib. 1068 volucer audit Somnus, et Silio 10, 362. Alatum quoque Somnum veteres finxerunt artifices. Verum alis tristitiam illius, non, ut putabat Visconti Mus. Pioclem. T. 4 p._30, velocitatem significari, bonis rationibus docuit Zoega Bassiriliev. antich. Tom. 2 p. 208.

ib. Somnus audit matris genus Astraeae, hoc est, stellatae noctis proles, ut recte interpretatur Zoega Bassiriliev. Antich. T. 2 p. 210.

ib. 1072 ad Somnum:

Pater o rerum, Imaginem somni cunctipotentis et artis in monumentis expressam esse, disces ex Zoega Bassiriliey. antich. T. 2 p. 204.

ib. 1076 ad eundem : Pavidum leti

genus

humanum Cogis longan discere mortem. Huc pertinet lapis ille Borghesianus, ab Zoega Bassiriliev. antich. T. 2 p. 214 descriptus in hunc modum: „Ipno stende la destra sopra una donna compostamente colca su di lettino, onde il licore leteo versare nel di lei petto; ed accanto, sta un amorino con le ali spiegate, che nella sinistra reca una face eretta, di cui la fiamma sparpagliata svolazza in giu, come quella d'una lampana in pericolo d'essere estinta, e con la destra addita Mercurio Psicopompo assiso a' piedi della moribonda sopra sasso, ch'un fosso sembra separare dal letto. Pochi sono i monumenti ch'esprimano sì bella e sì luminosa allegoria: e chi' è che quì pensi al detto del vecchio Gorgia: ηδη με ο υπνος αρχεται κατατιθεσθαι των αδελφω. ."

Ib. 1078 ad eundem :

Preme devinctum torpore gravi. Talis Ariadne repraesentatur Tomi 5 Musei Pioclementini Tabula 8, ubi Somnus devinctam lumina, quam vocat Viscontius, imitatione Catulli 64, 122, tenens, cornu soporiferum ipsi liquorem infundit, sinistra grandem papaveris ramum quatiens. Ib. 1127 ad pueros transfixos :

iam tamen ausi Telum Scythicis leve corytis

Missum certa librare manu. Occurrit hic Teutarus ille Scytha, qui Herculem sagittandi arte erudierat, cuiusque imaginem videre sibi

ex

visus est Viscontius in Tomi 4 Musei Pioclementini Tabula 39, casus mirificos Herculis repraesentante. Phoenis. 31

Montem , Cithaeron, redde. Prosopopoeia sculptoribus frequentata. Qui, monente Visconti Mus. Pioclem. T. 4 p. 31 n. d., Latmum, Cariae montem, Lunae amoribus nobilitatum, invenis forma cubantis, Caucasum grandaevum, alios montes aliter signant. Ib. 365:

spolium tulit Cruenta dati Maenas in partes dati. Similis est locus in Troad. 674. Utrique lux affundi, tur ex Anaglypho Musei Chiaramont. 1, Tab. 37, armatam cultro Maenadem repraesentante.

Hippolyt. 275.

Quam vocat matrem geminus Cupido. geminus, špos et évrépos, quos in Tomi 2 Musei Odescalch. Tabula 9 videre sibi visus est Galeotti, hoc Senecae laudans, et illud ex Oedip. 500:

Concutit taedas geminus Cupido
quem qui mutuum interpretantur, frustra sunt.

Ib. 309 :
Arsit obscuri Dea clara mundi
Nocte deserta , nitidosque fratri

Tradidit currus aliter regendos. Amor hic fingitur Lunam solam, nullis vectam bigis, ad Endymionem ducere, similiter ac facit in Pittur. d'Ercolan Tom. 3 Tab. 3, ubi simplicitatem atque suavitatem imaginis vere praedicant interpretes, quos vide, Ib. 384 Nutrix de Phaedra :

en patescunt regiae fastigia. Reclinis ipsa sedis auratae toro

Solitos amictus mente non sana abpuit. Huc non male trahitur edita Voluminis 7 antiquitatem Herculanensium Tab. 52 pictura. Ib. 51:

iuvit aut amnis vagi Pressisse ripas, caespite aut nudo leves

Duxisse somnos. Non temere Visconti Mus. Pioclem. Tom. 3, P. 65 suspicabatur, iucundum illud murmur aquarum, quod somnos invitat. leves, hoc est, molles, causam fuisse, quae veteres impulerit, ut sacros fontes dormientium Nympharum imaginibus decorarent.

Ib. 653 in descriptione Thesei:

Inerant lacertis mollibus fortes tori. Hac 'ipsa figura Theseum effingit sardonyx, a Bracci oditus Commentar. de antiqu. scalptor. Vol. 2 Tab. 94.

Compares et Thesei gemmam a Maffei datam Part,
Tab: 88.
Ib. 666 Phaedra ad Hippolytum:

en, supplex iacet Allapsa genubus regiae proles domus. Euripides partes tribuit Hippolyti sollicitandi; quod et decentius haberi possit. Cum Seneca vero facit scalptor gemmae sardonycis, ab Eckhel editae in Dactyliotheca Caesarea Tab. 33.

Ib. 804 ad Hippolytum :
Te frons hirta decet, te brevior coma

Nulla lege iacens.
Heroes enim de concinnandis capillis parum solliciti.
Hinc et apud Statium Achil. 1, 326 Thetis,

326 Thetis, id agens, ut filium effoeminet,

impexós certo domat ordine crines. Ib. 1142:

volat ambigius Mobilis alis Hora. alis poëtico iure defendebam, immemor tot operum caelatorum, alatas Horas repraesentantium. Vid. Mus. Pioclem. Tom. 1 Tab. 32. Tom. 6 Tab. 5, ibique Visconti p. 10, ñ. c.

Ib. 118i Phaedra, necem Hippolyti plorans :
Placemus umbras, capitis exuvias cape,

Laceraeque frontis accipe abscissam comam. Sic in Voluminis 4 Musei Capitolini tabula 40, corporis Meleagri combustionem exhibente, proxima rogo mulier suos divellit, discerpitque manibus capillos, horum in rogum immittendorum, atque ex more una cum corpore concremandorum causa, ut Fogginii, Sebecam comparantis, verba mea faciam.

Ib. 1197:

Mucrone pectus impium iusto patet. cum his Phaedra sibi manum infert, populo coram, at in Polygnoti tabula, Pausaniae descripta 10, 29. Veteres autem sculptores, monente Zoega Bassiriliev. antich. Τom. 1 p. 23o, molestiam όψεως huius σκηνικής spectatori remittunt.

Oedip. 228:
Imminens Phoebea laurus tremuit et

movit domum. Disertius Aristophanes Plut. 213:

ο φοίβος αυτός Πυθικήν σείσας δάφνην. abi Scholiastes: πλησίον του τρίποδος δάφνη ίστατο, ήν ή Πυθια ήνέκα εκρησμώδει είσειεν. .

Ib. 251 ad Solem :
Qui tarda celeri secula evolvis rota.

« PreviousContinue »