Page images
PDF
EPUB

OPERA OMNIA

AD OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM

RECENSUIT ET ANNOTATIONIBUS

INSTRUXIT

IOA. CHRISTIANUS JAHN.

ES

LIPSIAE

SUMPTIBUS ET TYPIS B. G. TEUBNERI

MDCCCXXIV.

IN COMMISSIS C. H. F. HARTMANNI.

PRAEFATIO.

Cum hanc Horatii editionem susciperem, illud potissimum mihi demandatum est, ut scholarum usui accommodatissimam exhiberem. Quod ut rite exsequerer, non tam illud mihi agendum fuit, ut subsidiis criticis undique conquirendis novam horum carminum recensionem proponerem, quam ut editionem pararem, quae ab iis, quae nunc in scholis circumferuntur, non ita multum distaret, textum tamen daret a lectionibus mendosis, quantum fieri posset, maxime purgatum. Fundamentum huius editionis Caroli Feae recensionem esse volui, remotis tamen lectionibus, quas dederat, haud paucis interpungendique ratione plane mutata. Quanquam enim ille vir ad Horatium edendum paratissimus et permultis subsidiis omnique doctrina instructus accessit et de poëta egregie meritus est; tamen nonnunquam ea, quae a prioribus editionibus discreparent, nimis sectatus, melioribus deteriora praetulit. Mireris igitur Iaeckium, qui in editione sua Feam tam temere secutus est, ut etiam menda illius [increpuit, deprehenderis etc. vid. Both, ad Sat. II, 5, 93] sedulo repeteret.

Praestat in his editio-Tauchnitiana, quae ex Feae textu verbo tenus repetita tamen hos locos emendatos dedit. Praeter Feam tamen reliquos praestantissimos quosque Horatii interpretes a me consultos esse, quivis facile perspiciet. In annotationibus autem, quas addidi, hoc maxime sectatus sum, ut mutationum a me factarum rationes redderem, loca difficiliora explicarem, potiores aliorum sententias paucis commemorarem, nonnulla etiam, quae in vulgatis editionibus nondum legerentur, ex libris rarioribus intexerem. Plura congessissem, nisi mihi verendum fuisset, ne pro editionis ratione in nimiam molem notae illae crescerent et sic emtoribus pretium libri nimis augeretur. Hinc etiam factum est, ut nonnulla tacite mutarem et plura, in quibus longiore demonstratione opus fuisset, intacta relinquerem. In interpretatione id maxime spectavi, ut de personis, quas dicunt, Horatianis breviter exponerem. In quibus describendis vulgares virorum doctorum sententias retuli, quanquam multa habebam, quae nova et meliora proferrem. Etenim beatus Spohnius universam Augustei aevi historiam literariam omneque illius temporis hominum doctorum commercium ita in compertis habebat, ut cum in aliis poëtis tum in Horatio singula carmina non singulis annis sed mensibus ac diebus adscriberet, tempora et conditiones, in quibus singula carmina composita essent, accurate indicaret, et quae poëtae in carminibus cum leviter tum tecte significaverant, pleraque perspecta haberet. Qui quidem vir, de literis immortaliter meritus meique patronus vere paternus, olim Ho

2

ratii Satirarum librum primum in scholis academicis, quibus interfui, interpretatus est, et de personis Horatianis plurima, quae interpretes laterent, exposuit. Accedit, quod tanta huius viri erga me fuit benevolentia, ut non solum, quae de his rebus cognosset, ingenue mecum communicaret, sed etiam ea, quae chartis mandasset, in privatum usum mihi committeret. Ex quibus tamen fontibus ne meos hortulos irrigarem, sedulo cavi, nisi quod in Satirarum libro primo invitus et imprudens duobus tribusve locis (I, 4 et 29 et III, 25) in eandem, quam ille proposuerat, interpretandi rationem incidi et consulto semel de Cassio poëta sententiam eius retuli, ut viri docti perspicerent, quantum lucis Horatio ex huius viri adversariis exspectandum sit, quidem adversaria procul dubio Cl. Weicherto, viro in his literis experientissimo et in Horatio omnibusque Augustei aevi poëtis maxime versato, tradentur; a quo ut mox in lucem edantur, mecum optabunt plurimi.

Quae

Ceterum nihil reliquum est, quam ut meam Horatii editionem qualemcunque viris doctis commendem eosque, velint hoc studiorum meorum specimen benevole excipere, humanissime rogem. Scripsi Grimmae in illustri Moldano Idibus Octobr. MDCCCXXIV.

Contigit mihi esse tam felici, ut prima illa Horatii editio ab hominibus literatis non sine favore exciperetur eiusque exemplaria citius, quam exspectaveram, divenderentur. Cui quidem favori ut ego, quantum in me esset, responderem, in hac nova editione Carmina Hora

« PreviousContinue »