Page images
PDF
EPUB

Quaeque Aventinum tenet Algidumque,

70

Quindecim Diana preces virorum

Curet, et votis puerorum amicas

Applicet aures.

Hoc Iovem sentire deosque cunctos,

Spem bonam certamque domum reporto,
Doctus et Phoebi chorus et Dianae

75

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Qui

SATIRA I.

[ocr errors]

ui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa
Contentus vivat, laudet diversa sequentes ?
O fortunati mercatores!" gravis annis

5 Miles ait, multo iam fractus membra labore.
Contra mercator, navim iactantibus austris,

„Militia est potior. Quid enim? Concurritur; horae
,,Momento aut cita mors venit aut victoria laeta.“
Agricolam laudat iuris legumque peritus,

10 Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
Ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
Solos felices viventes clamat in urbe.

Cetera de genere hoc - adeo sunt multa - loquacem
Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi,

15 Quo rem deducam. Si quis deus

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

En ego" dicat ,Iam faciam quod vultis: eris tu, qui modo miles, Mercator; tu, consultus modo, rusticus; hinc vos, Vos hinc mutatis discedite partibus. Eia! ,,Quid statis?"— nolint. Atqui licet esse beatis. 20 Quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas Iratus buccas inflet, neque se fore posthac Tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem ? Praeterea... Ne sic, ut qui iocularia, ridens Percurram; quanquam ridentem dicere verum 25 Quid vetat; ut pueris olim dant crsutula blandi Doctores, elementa velint ut discere prima? Sed tamen amoto quaeramus seria ludo.

Parvula

Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic campo miles, nautaeque per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria; sicut
nam exemplo est magni formica laboris
Ore trahit quodcumque potest atque addit acervo,
Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri:
Quae, simul inversum contristat aquarius annum,
Non usquam prorepit, et illis utitur ante
Quaesitis patiens. J Cum te neque fervidus aestus
Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter:
Quid iuvat, immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra?

30

J Quodsi comminuas, vilem redigatur ad assem.
At, ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus?
Millia frumenti tua triverit area centum;

35

40

45

Non tuus hoc capiet venter plus ac meus:
Reticulum panis venales inter onusto

ut si

Forte vehas humero, nihilo plus accipias, quam
Qui nil portarit. Vel dic, quid referat intra
Naturae fines viventi, iugera centum an

Mille aret? At suave est ex magno tollere acervo.
9 Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna
Vel cyatho, et dicas,,Magno de flumine malim,
,,Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.
Plenior ut si quos delectet copia iusto,
Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer.
At qui tantuli eget, quanto est opus, is neque
Turbatam haurit aquam, neque vitam amittit in

undis.

Eo fit,

50

[ocr errors][merged small]

limo 60

At bona pars hominum decepta cupidine falso, „Nil satis est," inquit,,,quia tanti, quantum habeas,

sis."

J Quid facias illi? Iubeas miserum esse, libenter
Quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis
Sordidus ac dives, populi contemnere voces
Sic solitus:,,Populus me sibilat, at mihi plaudo
,,Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.“
Tantalus a labris sitiens fugientia captat

Flumina

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Quid rides? Mutato nomine de te

65

70 Fabula narratur: congestis undique saccis
Indormis inhians, et tanquam parcere sacris
Cogeris aut pictis tanquam gaudere tabellis.
Nescis quo valeat nummus, quem praebeat usum.
Panis ematur, olus, vini sextarius; adde,
75 Quis humana sibi doleat natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos,
Ne te compilent fugientes, hoc iuvat? Horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
80 g At si condoluit tentatum frigore corpus
Aut alius casus lecto te affixit, habes qui
Assideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet ac natis reddat carisque propinquis.
J Non uxor salvum te vult, non filius; omnes
85 Vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
Miraris, cum tu argento post omnia ponas,
Si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
At si cognatos nullo natura labore

Quos tibi dat retinere velis servareque amicos,
90 Infelix operan perdas; ut si quis asellum
In campo doceat parentem currere frenis?
Denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,
Pauperiem metuas minus, et finire laborem
Incipias, parto quod avebas, ne facias quod
95 Nummidius quidam. Non longa est fabula: dives
Ut me iretur nummos, ita sordidus, ut se
Non unquam servo melius vestiret, ad usque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi
100 Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.

J Quid mi igitur suades? Ut vivam Maenius; aut sic,
Ut Nomentanus? J Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere: non ego, avarum
Cum veto te fieri, vappam iubeo ac nebulonem.
105 Est inter Tanain quiddam socerumque Viselli.
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo. Nemon' ut avarus
Se probet ac potius laudet diversa sequentes,
110 Quodque aliena capella gerat distentius uber,
Tabescat, neque se maiori pauperiorum

Turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret?
Sic festinanti semper locupletior obstat;

Ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Praeteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat et exacto contentus tempore vita
Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.
Iam satis est: ne me Crispini scrinia lippi
Compilasse putes, verbum non amplius addam.

SATIRA II.

115

10

Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,
Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
Maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli:
Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse
Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo duramque famem propellere possit.
Hunc si perconteris, avi cur atque parentis
Praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coëmens obsonia nummis;
Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappae famam timet ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in foenore nummis:
Quinas hic capiti mercedes exsecat, atque
Quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
Nomina sectatur modo sumta veste virili
Sub patribus duris tironum.,,Maxime" quis non
,,Iuppiter exclamat, simul atque audivit? J At in se
Pro quaestu sumtum facit hic g Vix credere possis,
Quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti 20
Fabula quem miserum gnato vixisse fugato
Inducit, non se peius cruciaverit atque hic.

Si quis nunc quaerat,, Quo res haec pertinet?":

illuc :

15 1

Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Malthinus tunicis demissis ambulat; est qui ¡
Inguen ad obscenum subductis usque facetus.
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum.

25

Nil medium est. Sunt qui nolint tetigisse nisi illas,
Quarum subsuta talos tegat instita veste;

Contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.

30

« PreviousContinue »