Page images
PDF
EPUB

tiana omnibus, quae praesto erant, subsidiis adhibitis denuo recensui et pro virili emendare studui, Saepius igitur, quam antea, a Caroli Feae recensione discessi et meas potius rationes quam illius iudicium in singulis locis constituendis secutus sum. Notas etiam retractavi nec solum errores et menda correxi, sed etiam plura, quae de lectionum varietate olim disputaveram, delevi, non quod me illorum piguisset, sed ut rerum grammaticarum et historicarum interpretationi, quae tali editioni magis convenire videretur, latiorem locum pararem neve librì ambitum nimis amplificarem. Nonnulla etiam, quae ad rem meam facere putabam, ex aliorum interpretum commentariis excerpsi, sed ita tamen, ut haec verba signis "includerem et nomen auctoris literis maiusculis scriptum adderem. Qua in re multorum votis satisfecisse mihi videor, quod e b. Spohnii notis ineditis plura selegi et cum lectoribus communicavi. Cum enim editio eorum, quae ille ad Horatium collegerat, hoc tempore vix sperari posset; omnia tamen in oblivionem abduci nolui atque e potioribus nonnulla huic libro inserui. Alia fortasse alio loco divulgabo.

Faxit deus, ut etiam haec editio viris doctis et aequis probetur neve illi, operam meam Horatio frustra et male locatam esse, censeant. Scripsi Lipsiae pridie Id. Iun.

MDCCCXXVII.

Jahn.

Q. HORATII FLACCI

CAR

MIN U M

LIBER PRIMUS.

ODE I.

AD C. CILNIUM MAECENATEM.

sclepiad. Maecenas atavis edite regibus,

[ocr errors]

O et praesidium et dulce decus meum,
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse iuvat, metaque fervidis
Evitata rotis palmaque nobilis

Terrarum dominos evehit ad deos;
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus;
Illum, si proprio condidit horreo,
Quicquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis conditionibus

Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens, otium et oppidi
Laudat rura sui; mox reficit rates
Quassas, indocilis pauperiem pati.
Est qui nec veteris pocula Massici
Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto
Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
Multos castra iuvant et lituo tubae
Permixtus sonitus bellaque matribus
Detestata, Manet sub love frigido
Venator tenerae coniugis immemor,

HORATIUS.

A

10

15

20

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum hederae praemia frontium
Dis miscent superis, me gelidum nemus
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo; si neque tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quodsi me lyricis vatibus inseris,
Sublimi feriam sidera vertice.

O DE II.

AD CAESAREM AUGUSTUM.

Sappho Iam satis terris nivis, atque dirae
Grandinis misit pater, et rubenti
Dextera sacras iaculatus arces

Adonius Terruit urbem;

[ocr errors]

Terruit gentes, grave ne rediret

Saeculum Pyrrhae nova monstra questae,
Omne cum Proteus pecus egit altos

Visere montes,

Piscium et summa genus haesit ulmo,
Nota quae sedes fuerat columbis,
Et superiecto pavidae natarunt
Aequore damae.

Vidimus flavum Tiberim retortis
Litore Etrusco violenter undis
Ire deiectum monumenta regis
Templaque Vestae,

Iliae dum se nimium querenti
Iactat ultorem, vagus et sinistra
Labitur ripa Iove non probante u-
xorius amnis.

Audiet cives acuisse ferrum,

Quo graves Persae melius perirent,
Audiet
vitio parentum

pugnas

Rara iuventus.

Quem vocet divûm populus ruentis
Imperi rebus? Prece qua fatigent

[blocks in formation]

Glycon. Sic te diva potens Cypri,

Sic fratres Helenae, lucida sidera,

Ventorumque regat pater

Obstrictis aliis praeter iäpyga,

Navis, quae tibi creditum

Debes Virgilium finibus Atticis:

Reddas incolumem, precor,

Et serves animae dimidium meae.

[blocks in formation]

Illi robur et aes triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci
Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit praecipitem Africum
Decertantem aquilonibus,

Nec tristes hyadas, nec rabiem noti,
Quo non arbiter Hadriae

Maior, tollere seu ponere vult freta.
Quem mortis timuit gradum,

Qui siccis oculis monstra natantia,
Qui vidit mare turgidum et

Infames scopulos Acroceraunia?

Nequicquam deus abscidit.

Prudens oceano dissociabili

Terras, si tamen impiae

Non tangenda rates transiliunt vada.
Audax omnia perpeti

Gens humana ruit per vetitum nefas.
Audax läpeti genus

Ignem fraude mala gentibus intulit:

Post ignem aetheria domo

Subductum macies et nova febrium

Terris incubuit cohors,

Semotique prius tarda necessitas

Leti corripuit gradum.

Expertus vacuum Daedalus aëra

Pennis non homini datis ;

Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus arduum est:

Coelum ipsum petimus stultitia, neque

Per nostrum patimur scelus

40

Iracunda lovem ponere fulmina.

[blocks in formation]

AD L. SESTIU M.

Solvitur acris hiems grata vice veris et favon!,
Trahuntque siccas machinae carinas,

Ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni,
Nec prata canis albicant pruinis.

5 Iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna, Iunctaeque Nymphis Gratiae decentes

« PreviousContinue »