Page images
PDF

INSTITUTIONUM

ET

REGULARUM IURIS ROMANI
SYNTAGMA

EXHIBENS GAI ET IUSTINIANI INSTITUTIONUM SYNOPSIN

ULPIANI LIBRUM SINGULAREM REGULARUM

PAULI SENTENTIARUM LIBROS QUINQUE

TABULAS SYSTEMA INSTITUTIONUM IURIS ROMANI ILLUSTRANTES

PRAEMISSIS DUODECIM TABULARUM FRAGMENTIS

• EDIDIT

ET BREVI ANNOTATIONE INSTRUXIT

HUDOLPHUS GNEIST

17. I. DB.

EDITIO ALTERA AUCTA EMENDATA

[graphic][ocr errors]
[ocr errors]

PRAEMONENDA.

I. de huius syntaginatis ratione.

II. de Gai institutionum codice Veronensi.

III. de Gai institutionum editionibus.

IV. de vario genere litterarum et de signorum in hac editione usu.
V. de Iustiniani institutionibus.

VI. de Ulpiani libro singulari regularum.

VII. de Pauli sententiis.

VIII. de tabulis systema institutionum illustrantibus.

IX. de duodecim tabularum fragmentis.

Quod primus Gai Commentariorum editor praevidit, his repertis studiorum iuris Romani veteris novum seculum incipere, id eatenus verum est, quatenus doctores nostri in historia et antiquitatibus iuris Romani explicandis novo hoc adminiculo adiuti mirum in modum profecerunt et Institutionum iuris Romani tractatio inde ab illo tempore penitus mutata est.

Eximia opera ad ipsas Gai Institutiones adornandas a nostratibus adhibita est. Postquam Goeschenii, Ilollwegii, Biuhmii laboribus indefessis editionum fundamenta posita erant, celeberrimi viri artem criticam in singulis eius libri articulis exercuerunt, eosque commentationibus illustraveruntAccedit nunc Codicis Veronensis denuo collati apographum a Guilelmo Studemund editum, tam prudentiae, quam studii ac laboris eximium monumentum. Accedunt novae universi iuris tam Anteiustinianei quam Iustinianei editiones prioribus longe praestantes.

Si vero speravimus, etiam studiosam legum iuventutem uberrimos fructus e Gaio- nostro percepturam esse, ea quidem spes nos aliquatenus fefellit. Iniquus fuerit, qui potissimam culpam in lectiones universitatum litterariarum coniciat; sed tamen exegesin studiaque privata apud nostrates iusto magis neglegi, satis certum est. Maiores nostri Iustiniaui Institutiones, ut Romae pueri leges XII tabularum, inde a principio studiorum ediscere et memoria tenere assuefaoti erant. Nostra aetate tirones Iustinianum neglegere et paene contemnere coeperunt, sed Gaium in eius locum succedere non videmus. Non formantur iuvenes nostri simplicibus illis iuris auctorum primis lineis, quae animos ratione iuris Romani imbuant et quasi in pectus descendant. luris Romani auctores etiamnunc laudamus, discerpta ex eorum scriptis membra Iibris nostris et praelectionibus inteximus; sed locos inde desumptos una cum reliqua litterarii apparatus mole facillime ex animis effluere videmus. Denique Chrestomatbiarum quam cxigua utilitas sit, vix credideris. Certe non his, sed simplicioribus scientiae nostrae elementis in succum et sanguinem versis iuris audilores, postquam ad forum accesserunt, in litteris retinebuntur.

Sane meliorem librum studiisque privatis magis adaptatum quam Gai Commentarios etiamnunc non habemus, cum Iustiniani libro ita coniungendum, ut perpetua utriusque Institutionis comparatio et historiae iuris et perpetui in utramque Institutionem commentarii loco habenda sit. Quod ut oculis simul et animis iuvenum uno adspectu imprimeretur, viri doclissimi Klenze et Boecking novas Institutiones e Gai et lustiniani libris componere (Berolini apud Reimerum 1824. IV0) studuerunt; quae tamen neque commode compositae erant, neque quod ad textum attinet, hodie sufficiunt. Idem fere dicendum est de novo Syntagmate Institutionum B. I. Polenaarii (Lugd. Bat. 1876), licet secundum Studemundi apographum non sine arte critica edito. Mihi certe in usum scholarum editio synoptica alia ratione instituenda videbatur, quam parare ausus sum, non ut cum tantis viris in arte critica certarem, sed ut adolescentibus faciliorem gratioremque ad fontes iuris Romani patefacerem aditum, cui etiamnunc Iustiniani verba inscribi possent: „si statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi multitudine ac varietate rerum oneraverimus: duorum alterum, aut desertorem studiorum efficiemus aut cum magno Iabore eius, saepe etiam cum diffidentia quae plerumque iuvenes avertit, serius ad id perducemus ad quod leviore via ductus, sine magno labore et sine ulla diffidentia maturius perduci potuisset." (Inst. I. 1. § 2.)

lam de singulis opusculi partibus breviter rationem reddam.

II. Codex manuscriptus Veronensis membranaceus ex quo nunc Gai commentarios editos habemus, anno MDCCCXVI a Niebuhrio inventus est. Qui cum in transcursu bibliothecam capituli episcopalis Veronensis lustrabat, in hunc codicem incidit, eiusque unum folium a sese transscriptum cum Savinio communicavit. Quo facto statim apparuit hunc codicem rescriptum sub quibusdam S. Hieronymi scriptis genuinas Gai institutiones continere (vide Zeitschr. fur gesch. Rw. III. 129 seq., 140 sq., 165 sq., 172).

Academia Scient. Regia Borussica codicem tanti habuit, ut viros doctos Veronam mittere constituerit, ubi opus studio Goeschenii et Holhvegii ita perfectum est, ut pleraque omnia quae temporis iniuria non plane evanuerant in schedas suas conferrent. Goeschenio simul operis edendi munus iniunctum est, et auspiciis academiae nostrae prodiit editio princeps anno 1820.

Membranarum ipsarum ratio talis est. Recentissima scriptura, litteris uncialibus exarata, S. Hieronymi partim epistolas partim alia quaedam exhibet. Sub hac, et in parte codicis sub media scriptura, exceptis tribus fere foliis, reliqua Gaiana produnt, eaque sola in magna folii II parte extant. Primitivus codex folia formae quadratae mediae 129 comprehendisse videtur, ex quibus tria e codice ut nunc est deperdita sunt: unum tamen extra codicem alia via nobis servatum est. Folium enim singulare, Codici Veronensi olim iunctum, in quo de praescriptionum et interdictorum iure exponitur (nunc Gai IV. § 136 — 144. med.), iam Maffeius in opusculis ecclesiasticis (historia teologica Trento 1740. p. 61. 90.) publici iuris fecerat. Ex his 251 paginis sexaginta integrae, duae ex parte, bis rescriptae sunt, et ita quidem, ut saepissime altera scriptura alteram tegat. Praeterea ii qui membranas ad rescribendum praeparabant, non eo se continuerunt, nt veterem scripturam abluendo delerent, sed eam in aversa cuiusque fere folii pagina, quae pilosa olim fuerat, cultro ut videtur eraserunt. Quo factum est, ut magna pars foliorum ter scriptorum, et nonnulla etiam bis scripta, nunc aut penitus legi non possint, aut nihil nisi verba abrupta incertosque litterarum ductus exbibeant. Restant post tot tantosque virorum doctorum labores in universum 37 fere paginae desperatae, quas suis locis adnotavimus.

Gaiani operis scriptura litterarum uncialium antiquitate et elegantia insignis est; litterarum forma, siglarum indoles et frequentia nec non initialium figura talis est, ut Niebuhrius codicem Iustiniani tempore antiquiorem arbitretur assentiente generatim Koppio.

In codice etsi tam initium quam finem commentariorum Gai superesse constat, tamen titulus operis universi non reperitur: singulorum quinetiam librorum inscriptiones desiderantur. Rubricae hic illic inveniuntur, plerumque numero apposito, quasi titulorum divisionem indicantes. Quas valde dubium est a Gaio ipso profectas esse. Sunt enim partim non apte positae (v. gr. ad Gai I. § 13.), in universum autem in primis paginis ultra modum cumulatae, cum in aliis operis partibus, ubi vel maxime necessaria erat articulorum distinctio, nulla omnino reperiatur. Multo frequentius, ubi nova incipit materia, vacua linea praecedit. In articulorum exitu unum, aliquando duo puncta posita inveniuntur. Praeterea nullo omnino interpungendi genere usus est librarius: nec singula quidem verba intervallis distinxit, sed omnia uno tenore perscripsit ex antiquissimo librariorum more. Singulae paginae 24 versus continent, circino ut videtur dimensos, excepto uno folio quod 23 versus habet. Singuli versus plerique 39 Iiteras complectuntur. Prima cuiusque paginae, et initialis cuiusque articuli littera maiore forma, ultimae versuum litterae minore plerumque forma scriptae sunt.

III. Ex hoc igitur codice prima prodiit editio ita inscripta: „Gai Institutionum Commentarii IV e codice rescripto bibliothecae capitularis Veronensis auspiciis Regiae Scient. Acad. Rorussicae nunc primum editi. Berolini apud G. Reimerum MDCCCXX". Posthac Frid. Bluhmius codicis locos dubios vel omnino non explicatos denuo inspiciendi consilium cepit, cuius schedulas annotationesque Goeschenius diligentissime in usum secundae cditionis (a. 1824) convertit. Secuta est tertia editio quam Goeschenii morte interruptam absolvit Car. Lachmannus. (Bonnae apud Marcum. 1842. 8.)

Editiones Goeschenianas in plurimis secuU sunt posteriores editores, et paragraphorum quoquc distinctionem Goeschenii auctoritate introductam rotinuerunt, quae in posterioribus editionibus passim auctae et litteris u et b

« PreviousContinue »