Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

subdivisae sunt. In grammatica ratione Goeschenius ubique fere ad Codicis exemplum se conformavit et scripturam retinuit vel minus usitatam atque adeo inconstantem. Inconstantiae exempla collegit in Praefatione (ed. III.) v. g. praegnas et praegnans, nanc- et nactus, eis et iis, erciscere et herciscere, prehendere et prendere, deminuere et diminuere, parentum et parentium, volgo et vulgo, apud et aput, sed et set, proxumus et proximus, adfectus et affectus, inponere et imponere, inpensa et impensa etc. Perpauca constantiae gratia mutavit. Praeterea saepe in Codice confunduntur de et e, b et v, d et t, c et g, v. gr. devere, devitor, provare, serbus, bitium; quae iam Goeschenius tacite correxit, recepta scribendi forma ab ipso librario magis frequentata.

Recentiores editores quantum Goeschenianis editionibus debeant, ipsi fatentur. Inter quos elucet Phil. Ed. Huschke, qui praeter editiones suas iuris Anteiustinianei permulta eaque ingeniosa ad Gaium illustrandum contulit in variis scriptis (Zur Kritik und Interpretation von Gaius' Institutionen, Studien des röm. Rechts. Wratislav. 1830. pag. 168–336; Kritische Bemerkungen zum IV. Buch der Institutionen des Gaius, Geschichtl. Zeitschr. XIII, pag. 248—388; Gaius, Beiträge zur Kritik und zum Verständniss desselben, Lips. 1855). Nitidissimas editiones ad usum academicum specialiter adaptatas, locorum similium uberrima collectione et tabulis systematicis adornatas, paravit Ed. Boecking, qui in Praefatione ceteras editiones enumerat.

Recentissimis editionibus novum subsidium praebuit Apographum Studemundi, qui annis 1866. 1867. 1868 Codicem Veronensem denuo inspexit, et mira acie tam oculi quam ingenii permulta primus vidit, dubia removit, plurima a prioribus editoribus tentata explosit, et fructum admirabilem laboris iussu Academiae Regiae scientiarum Bor, publici iuris fecit sub titulo: Gaii Institutionum Commentarii quattuor, Codicis Veronensis denuo collati apographum confecit Guilelmus Studemund (Lips. apud Hirzelium, MDCCCLXXIV.), a bibliopola quoque splendide adornatum, praemisso prooemio, in quo omnia ad Codicem pertinentia accuratissime enarrantur, adiecto indice notarum et indice orthographico. Quem librum secuta est editio praestantissima ab ipso Studemundo et Paulo Kruegero parata (Berolini apud Weidmannos 1877) in qua difficiliorem interpolandarum lacunarum partem suscepit Paulus Krueger, speciali simul commentatione critica (Kritische Untersuchungen im Gebiet des röm. Rechts 1870) de Gaio eximie meritus. Studemundianae editioni inserta est epistula critica Theodori Mommsenii ad viginti sex difficiliores Gai locos spectans. Novas editiones ad apographum Studemundi curaverunt etiam Ed. Huschke et B. I. Polenaar, de quibus infra verba faciam.

IV. Post tantam clarissimorum virorum operam novam editionem symopticam in usum scholarum paraturo editio Studemundi et Kruegeri, collato apographo, praecipuum mihi fundamentum fuit, iusta ratione tamen habita ea varietate lectionum, quas Huschke in editione recentissima (Lips. 1878) aut retinuit aut novas proposuit. Nec utique neglexi, quae Polenaar in Syntagmate Institutionum Gai (Lugduni Batav. 1876. sqq.) praeeunte Goudsmit proposuit, quem non raro secutus sum in explodendis glossematis, licet sexcenties glossemata in codice Veronensi latere non crediderim.

Complura tamen, quae a prioribus editionibus in usum vocata erant in hoc Syntagmate, nec necessaria nec apta visa sunt. Gaianam scripturam nec paginis codicis indicandis, nec lineolis, nec asteriscis onerare volui, quibus animus adolescentium a verborum tenore avertitur; neve complicata lacunarum indicatione lectores deterrerentur, locos desperatos in annotationem reiicere malui. Quibus lectionis impedimentis remotis spero me orationem ad legendum faciliorem reddidisse. Sequor praeterea rationem a Goeschenio traditam, ut verba minus certa, ubi de sententia constat, admitterem litteris cursivis distincta. Sed illam regulam „ut rerum novarum et incertarum nihil Gaio adfingeretur nisi quod aut clare scriptum, aut aliorum scriptorum certis testimoniis confirmatum esset,“ non stricte tenui. Nimirum ipsi qui eam sequi voluerant, viri gravissimi, non solum vocabula, sed integros versus et commata ex coniectura suppleverunt. Quae ratio paulo audacius adhiberi potest editioni usui tironum accommodatae, quibus multa commata inutilia sunt, ni lacunas expleveris. Id solum cavendum est, ne supplementa talia pro certis habeantur. Permulta igitur ex mera, graviorum certe auctorum, coniectura supplevi, sed ea litteris minusculis cursivis ita distincta, ut primo adspectu cuius originis et generis sint planissime pateat.

Triplici igitur typorum genere usus sum:

1. typis qui vulgo vocantur antiquis, seu rectis vulgaribus, in iis reddendis quae in codice certa et indubitata extant; quibus in hac secunda editione et ea expressi quae sola ratione orthographica vel notarum vel mendorum librarii consuetorum respectu correcta sunt et plane ediágopa videntur;

2. typis cursivis seu italicis, ad ea exprimenda, quae in Codice non extant, sed vel ductibus codicis aliquatenus indicata, vel ex orationis tenore satis certa, vel locorum cognatorum testimoniis firmata videntur;

3. typis cursivis minusculis, in iis quae ex mera coniectura recepta sunt.

Uncinis [] more solito ea inclusi, quae in codice scripta quidem sunt, sed eiicienda videntur.

In locis difficilioribus libera ex coniecturis aliorum eligendi facultate etiamnunc usus Ubi gravioris momenti videbantur, variarum coniecturarum delectum addidi signis *) **) 1) appositis. Apparatum criticum, tironibus semper odiosum, iam multo simpliciorem prodire, Studemundi indefessis laboribus debemus.

Ut in annotatione critica cavendum erat, ne notae textum premerent: ita subnotandis locis similibus et aliis qui aliquid lucis afferant, quas litteris a) b) c) significavi, Gaium illustrare institui, non longius arcessita materia onerare. Proxime cognatos locos iam Goeschenius indicaverat, uberrimam collectionem Boeckingius composuit, plura etiam ex Schraderi Iustitutionum

sum.

[ocr errors]

editione maiore addere poteram. Sed quamvis breviter et succincte similes locos annotemus, tamen nimia eorum ubertate „statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi onerabimus et desertorem studiorum efficiemus." Saepissime Digestorum fragmenta citavi, quae quidem Institutionum

“ fines non multum egrediantur; frequenter Ulpiani librum singularum Regularum et Pauli Sententias, quibus comparandis etiam tabulae nostrae inserviunt; rarius fragmenta Vaticana et Collationem. Gai Epitomes verba supplendarum lacunarum causa apposui. Varronis, Festi, Boëthii, vel etiam Ciceronis locos plerumque ad verbum exprimere malui. Librorum aditu difficiliorum mentionem facere consulto vitavi. Semper in mente retinui ipsam utriusque Institutionis synopsin commentarii perpetui loco esse. Lacunis minoribus expletis suaviorem et fructuosiorem librum studiosae legum iuventuti praeberi non posse, quam Gaium nostrum cum Institutionibus sustiniani apte compositum, persuasum habeo.

V. Iustiniani Institutiones cum Gai Commentariis ita composui, ut singula commata utriusque libri studiosae legum iuventuti articulatim ante oculos ponerentur. In quarum recensione, ut fas est, nunc Pauli Kruegeri textum recepi, ratione tamen habita Ed. Schraderi editionis (Berol. apud G. Reimerum 1842. 4.) eiusque commentarii. Mihi vix quidquam superfuit, quam ut variarum lectionum satis tenuem delectum exhiberem, (quas uncis inclusas et litteris cursivis expressas in ipsum contextum inserui); item locorum cognatorum delectum, praecipue ex Digestis depromptorum, quos in marginem conieci, ne cum annotatione ad Gaium confunderentur. Quibus cur Ulpiani et Pauli libellos addiderim, iam ratio reddenda erit.

VI. Ulpiani liber singularis regularum iam pridem quasi compendium habitum est Institutionum, quibuscum ille in summis rebus rerumque divisionibus convenit. Novos quosdam locos continet quos ex tabulis systematicis facile colligas: Gai articuli qui alicuius momenti sunt, apud Ulpianum plerique omnes redeunt. Et recte Mommsenius monet Gai rationem et Ulpiani non aliter fere differre, ac differant Institutiones ab Regulis, id est iuris civilis rudimenta a summis praeceptis iuris enucleati. Gai igitur sermo commodus et facilis est, tamquam scholarum: Ulpiani regulae „ea brevitate, perspicuitate, proprietate conscriptae sunt quam adhuc secuti sumus omnes, assecutus est nemo.“

Persuasit mihi idem auctor Ulpiani librum non casu et iniuria librorum, sed consilio alicuius qui eum data opera in compendium redegisset imperfectum ad nos pervenisse. Desunt in libro, ut nunc est, divisiones fere omnes, atque ipsae gravissimae: divisio hominum, divisiones rerum, divisiones adquisitionum, divisio successionum in testamentarias et quae ab intestato veniunt: cum tamen in eo fragmento regularum quod in Digestis reliquum habemus (fr. 25. D. de 0. et A.) a divisione actionum incipiat more solito. Maioris momenti est, quod ubicunque Ulpianus ius quod tradebat in desuetudinem abisse confessus erat, ibi in libro qualem habemus

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

hiatus apparet: ut in successione ab intestato gentiliciae hereditates (XXVII. 1. 6.) et in enarratione antiquissimorum testamentorum. (XX. 2.) Sunt etiam commata manifesto detruncata iis locis, ubi verbum quoddam antiquatum in Ulpiani sermone emergebat, velut XI. 28. I. 6. IX pr. Disceptare licet de consilio quod sibi breviator proposuerit: sed quodcunque id fuerit, „compendium dedimus libri regularum, non librum ipsum“, ut delere non liceat quae addiderit epitomator, etiamsi primitivi libelli rationem et ordinem pervertant. Quo pertinent permultae rubricae praeter verum ordinem interiectae, quas suis locis notavimus. In contextu ipso perpauca interpolata esse omnes consentiunt: multa quidem breviator omisit, omne ius obligationum et actionum resecuit, pauca commutavit.

Ut Gai ita etiam Ulpiani unicus exstat codex bibliothecae reginae Christinae Vaticanae, saeculo decimo vel undecimo scriptus, quem gravissima Savinii argumenta tantum non evincunt eundem esse, atque eum ex quo Tilii prodiit editio princeps. Nova quaedam argumenta ad eam sententiam firmandam affert Vablen in sua editione (D. Ulpiani ex libro singulari excepta rec. Io. Vahlen Bonn. 1856) ex quo nonnullis locis Cuiacii testimonia de Tiliano Codice recepi. Qui praeterea extant, duo Codices, quos vocant Auredani et Gervasii, nihil nisi apographa Vaticani seu Tiliani esse satis constat. Pleniora de codicum et editionum ratione praebet Vahlen

pag. VII—XV.

In recensione textus Boeckingii, Vahlenii et Pauli Kruegeri editiones secutus sum. Hic illic tamen codicis Vaticani scripturam restitui et unam alteramve priorum editorum coniecturam praetuli, eodem genere litterarum et signorum usus atque in Gaio edendo. De Hugonis, Schillingii, Lachmanni aliorumque meritis et de adminiculis criticis atque exegeticis pleniora praefatus est Boeckingius in editionibus suis. In annotatione locorum similium eandem quam in Gaio rationem secutus sum, vel etiam simpliciorem.

Ut tamen institutiones iuris Romani „totius doctrinae substantiam continere“ oportet: ita et Ulpiani Regularum compendium, a librario foede mutilatum, aliquatenus suppleri ex Pauli Sententiis, non a re esse videbatur,

VII. Iulii Pauli Sententiarum (ad filium), quas in lege Romana Visigothorum sive breviario Alariciano reliquas habemus, multo magis depravatos esse constat, quam Ulpiani librum singularem. Compositor enim et titulos confudit et excerpendo multa corrupit, fortasse vix quarta parte operis servata. Coniungi possunt fragmenta quae in Collatione Legum Mosaicarum 'et Romanarum, in Consultatione, in Digestis Iustiniani et alias passim occurrunt. Quae compilatio complementa quaedam ministrat, eaque brevissima regularum forma expressa, in iis partibus iuris, quae de obligationibus et actionibus ex Ulpiani regulis resecta sunt, passim etiam in aliis, quae ex tabulis adiectis colligere licet. Qua ratione motus in prima libri mei editione breviorem delectum Sententiarum exhibui, eaque contractione vix dici poterat libellum mutilatum esse, quippe qui inde ab initio nihil nisi abruptas sen

usus.

tentias sub certis titulis collectas continuerit. Cum tamen aliquatenus difticilis videretur et modus et ratio deligendi et ne consuetum ordinem citandi turbarem in hac secunda editione textum integrum secundum ordinem priorum editionum recepi, ommissis tantummodo titulis locisque ad iudicia publica spectantibus, a systemate Gaiano plane alienis, Sententias in breviario non servatas litteris currentibus distinxi. In recensione textus praeter Arndtsii editionem recentissimam Pauli Kruegeri editionem (Ulpiani liber singularis Pauli libri quinque sententiarum recens. P. Krueger Berol. 1878) secutus sum, varietate scripturae quam adiecerunt Haenel et Krueger raro

VIII. Tabulas systematicas Boeckingii exemplum secutus addidi, in secunda tamen tabula, divisionibus et signis apud Boeckingium nimis onerata viam simplicissimam secutus sum, ut articulorum seriem secundum Gaianam argumentorum dispositionem et ipsa Institutionum verba redderem.

IX. Fragmenta XII tabularum, iuris civilis fundamenta, adieci, quia quadraginta fere locis in Gai commentariis afferuntur et non minus frequenter in Institutionibus lustiniani et in Ulpiani regulis. Et cum Dircsenii opus saepe laudari soleat, sed raro in manibus adolescentium nostrorum sit, his consuli videbatur si eius recensionem repeterem litteris rectis excusam, servato etiam ordine Dirkseniano, adiecto tamen numero Iacobi Gothofredi. Eorum tamen, quae ex artis philologicae ratione sub examen revocavit Rudolphus Schoell (Legis XII tabularum reliquiae 1866) iustam rationem habui. In iis fragmentis, quorum sensum fere, non verba novimus, litteris cursivis sententiam breviter expressi. Copiosissimus delectus fontium commentarii loco erit. Ciceronis locos ex Orelliana, Gellii ex Hertziana editione attuli.

Scribebam Berolini mense Decembri MDCCCLXXIX.

« PreviousContinue »