Opera quae supersunt omnia ex recensione Io. Casp. Orellii: Orationes

Front Cover
Sumptibus ac typis Orellii, Füsslini, 1854

From inside the book

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 214 - Scipionis leges antiquas habent, in quibus et ilia eadern sancta sunt et hoc amplius : cum Agrigentinorum duo genera sint, unum veterum, alterum colonorum quos T. Manlius praetor ex senatus consulto de oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in Scipionis legibus ne plures essent in senatu ex colonorum numero quam ex vetere Agrigentinorum. Iste, qui omnia...
Page 5 - Quinctius quid liberis eius dissolveret. Hoc eo per te agebatur quod propter aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses quantum solveretur.
Page 239 - Siciliam ceterasque provincias iudices, in agrorum vectigalium ratione hoc interest, quod ceteris aut imposi tum vectigal est certum, quod stipendiarium dicitur, ut Hispanis et plerisque Poenorum quasi victoriae praemium ac poena belli, aut censoria locatio constituta est, ut Asiae lege Sempronia. Siciliae civitates sic in amicitiam fidemque accepimus, ut eodem iure essent quo fuissent, eadem condicione populo Romano parerent qua suis antea paruissent.
Page 576 - Neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam, sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios convenisset.
Page 584 - Hoc enim vinculum est huius dignitatis, qua fruimur in re publica, hoc fundamentum libertatis, hie fons aequitatis : mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege suis partibus, ut nervis et sanguine et membris, uti non potest. Legum ministri magistratus, legum interpretes iudices, legum denique idcirco omnes servi sumus, ut liberi esse possimus.
Page 187 - Rupiliam vocant, sortiatur; quod privatus a populo petit aut populus a private, senatus ex aliqua civitate, qui iudicet, datur, cum alternae civitates reiectae sunt; quod civis Romanus » a Siculo petit, Siculus iudex [datur], quod Siculus a civi Romano, civis Romanus datur; ceterarum rerum selecti iudices ex conventu civium Romanorum proponi soient.
Page 165 - ... vero in magistratu contra illud ipsum edictum suum sine ulla religione decernebat. Itaque L. Piso multos codices implevit earum rerum in quibus ita intercessit, quod iste aliter atque ut edixerat decrevisset.

Bibliographic information