Page images
PDF
EPUB

Illum, si proprio condidit horreo

10 Quidquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis condicionibus
Nunquam demoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
15 Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens otium et oppidi
Laudat rura sui; mox reficit rates
Quassas indocilis pauperiem pati.

significatur, quo consilio vel quem ad finem aliquid fiat; ubi pedestris oratio vel particula ut utitur vel praepositione ad cum gerundio. Sic egit visere Carm. I, 2, 7; sumis celebrare, I, 12, 2; tradam portare I, 26, 2. Qua re hoc assecuti sunt poetae, ut quum oratio propius ad brevitatem graecae linguae accessisset, frequens usus particularum, quibus menti non nova quaedam notio suggeritur sed notiones inter se coniunguntur, vehementer coerceretur. tergeminis honoribus] aedilitate curuli, praetura, consulatu.

[ocr errors]
[ocr errors]

V. 10. cf. Carm. III, 16, 26. Sat. II, 3, 87. Africa fertilitate nobilis erat. Speciem autem pro genere posuit Horatius ex more poetarum, qui certis rerum imaginibus animum magis legentium quam mentem tangere student; sic infra trabe Cypria, Icariis fluctibus, Africum, veteris Massici, Marsus aper. Atque ea ipsa est causa, cur v. 11 non generale vocabulum arare legatur, sed findere sarculo, quibus verbis durissimi etiam in colendis agris laboris accedit significatio. patrios] a patre acceptos ob eamque rem cariores. Attalicis condicionibus] Attali III Philometoris, qui a. u. 621 populum Romanum heredem instituit, magnae opes in proverbium abierant; vel quod Attalus II Philadelphus ingenti pretio artificia emere solebat. Carm. II, 18, 5. demoveas] Alii dimoveas. Illud autem ideo praeferendum videtur, quod quae sequuntur verba finem habent quo perducendus est agricola. Hoc enim inest in particula de, ut non abducat solum sed etiam perducat ad alium locum aliamve rem. pavidus nauta] pavidus est, quia, si perducitur, invitus perducitur et pericula maris perhorrescit. Nautae qui vere sunt non sunt timidi. secet] Apud poetas via, mare, aer secari dicuntur ab euntibus, navigantibus, natantibus, volantibus. Virgil. Aen. VI, 899. Georg. I, 406. Ovid. Met. XI, 478. Hom. Od. III, 174. otium] In his verbis triplex oppositio est, inter otium et pericula (Carm. II, 16, 1 sqq.), inter navigationem et vitam rusticam, inter peregrinationem et domesticam habitationem. Otiosa igitur fuit coniectura oppidi tuta sui. indocilis pauperiem pati] Brevitatem graeci sermonis in coniungendis adiectivis et infinitivis felicissime in suum usum verterunt poetae latini. Nam quum adiectivorum notio saepe ita vaga sit atque incerta, ut quo laudatae facultates referendae sint magnum cogitandi spatium relinquatur, accedant necesse est termini quidam, ad quos pergere illa aut quibus coerceri credantur. Qui quidem termini a poetis infinitivorum ope adduntur; pedestris orationis scriptores aut ad aut in particula utuntur. Sic h. 1. indocilis pati est pro indocilis ad patiendum, cf. Carm. I, 3, 25. I, 12, 11. I, 24, 17. 1, 10, 7. I, 15, 18. III, 12, 11. I, 37, 26. Sat. I, 3, 24. I, 4, 3. 25.

Est qui nec veteris pocula Massici 20 Nec partem solido demere de die

Spernit, nunc viridi membra sub arbuto
Stratus nunc ad aquae lene caput sacrae.
Multos castra iuvant et lituo tubae
Permixtus sonitus bellaque matribus
25 Detestata. Manet sub love frigido
Venator tenerae coniugis immemor,
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum hederae praemia frontium
30 Dis miscent superis, me gelidum nemus
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo, si neque tibias

[ocr errors]

V. 19. nec spernit] Litotes figura, qua contrarium negando fortius affirmamus. Virgil. Aen. VII, 261. partem solid. dem. de die] i. e. aliquam partem diei negotiis detractam otio dare et animo. - membra stratus] Vide Zumpt. gr. lat. §. 458. lene caput i e. leniter murmurantem fontem. sacrae],,Quum numina fontes et aquas et mare aliasque res naturales habitare iisque praeesse putarentur, inde plura epitheta, quae indicant sanctam deorum praesentiam, ut fons sacer apud Ovid. A. A. III, 688. Virg. Aen. VII, 83, aqua sacra ap. Hor. C. I, 1, 22, åla diar apud Homerum multis in locis et alia huius generis explicanda sunt." Iacob. Quaest epic. p. 13 sq. lituo tubae] Litui acutus est sonus, tubae gravis, lituus equitum est et incurvus, tuba vero peditum est et directa. detestata] passive; sic Epod. 16, 8. abominatus. manet] i. e. pernoctat. Sat. II, 2, 234. sub Iovel cf. Carm. III, 10, 7. Epod. 13. 2. vДò Aiós. catulis] dativus pro praepos. a cum ablat.; is quum soleat coniungi cum perfectis passivis, tamen etiam apud praesentia tempora legitur. Carm. I, 26, 3. Epist. I, 19, 3. teretes plagas] ex contortis funiculis factas. Marsus aper] Marsicus, ut Carm. II, 20, 18. III, 14, 18. Epod. 5, 76. 17, 29 Zumpt. gr. lat. §. 257. Qui usus apud Horatium latissime patet: Bithynus Carm. I, 35, 7. Epist. I, 6, 33. Calaber Carm. I, 33, 16. III, 16, 33. IV, 8, 20. Epod. 1, 27. Epist. II, 2, 177. Colchus Carm. II, 13, 8. Iberus Carm. I, 29, 15. Sat. II, 8, 46. Italus Carm. II, 7, 4. 13, 18 cet. Maurus Carm. 1,22,2. II, 6, 3. III,10, 18. Medus Carm. I, 27,5. II, 9, 21.

[ocr errors]
[ocr errors]

V. 29. doctarum frontium] omnes docti dicuntur, qui litteras bene didicerunt aut amant; saepissime etiam poetae. hedera] Epist. I, 3, 25. Virgil. Bucol. 7, 25. 8, 13. V. 31. Comparari possunt Carm. II, 19, 1-4 et Epist I, 19, 4. cum Satyris] pro et Satyrorum. Sic saepissime apud Horatium cum praepositio usurpatur: Carm. I, 12, 44. 19, 15. 24, 4. III, 1, 36. 3, 24. 17, 16. 18, 12. 19, 20. 29, 3. si neque tib.] In quo loco bene animadvertenda condicionalis particula; haec enim dubitanter et modeste proferri debebant in prologo, quo carmina Maecenati fautori et iudici traditurus est. Euterpe] haec tibia, Poly

[ocr errors]
[ocr errors]

Euterpe cohibet nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
35 Quodsi me lyricis vatibus inseris,
Sublimi feriam sidera vertice.

Carmen II.

Iam satis terris nivis atque dirae
Grandinis misit pater et rubente

hymnia lyra canit; utraque adest lyrico poetae. Lesboum barbiton] Graecis vocabulis ideo videtur usus esse h. 1., ut primum se „Aeolium carmen ad Italos deduxisse modos" (III, 30, 13) ostenderet. vide ad Carm. I, 32, 4.- quodsi haud ita raro a poetis usurpatur haec particula; apud Horatium decies septies me legere memini.

Carmen II.

Describuntur ab initio carminis usque ad v. 24 portentosae tempestates et insoliti in natura rerum tumultus, deploratur ingens civium per bella civilia clades, ostenditur imperium Romanum ruinam minari. Ea autem ingens calamitas unde exorta est? Interfectus Caesar est, quem deorum ira ulciscitur; bella civilia et omnium rerum turbulenti motus divinitus missa sunt ad castigandam civitatis perversitatem. A tantis malis quis est qui miserum genus humanum liberabit? Humanae vires cum non sufficiant, deus aliquis nostrae calamitatis misertus ex coelo necesse est descendat. Num Apollo, veniet augur? an Venus ipsa mater populi Romani, an Mars pater? Immo iam adest Mercurius Caesaris ultor sub Octaviani latens persona. Is igitur diu inter nos utinam commoretur, quoniam solus est a quo imperii dignitas et nominis Romani gloria cum morum probitate et pietate possint restitui. Videmus ita dividi carmen, ut superior pars calamitatem describat (1—24), inferior expiatorem et quaerat et inveniat (25-52). De tempore quo sit carmen scriptum discordes sunt viri docti; id tamen certum videtur, prodigia alia non significari nisi quae caedem Caesaris consecuta sint; bella civilia siquidem composita tamen non omnino sepulta, rempublicam pacatam quidem sed nondum confirmatam videri, totum denique carmen ad Octavianum, Caesaris patris ultorem, (quo se illum nomine libenter ornasse scimus) celebrandum esse scriptum. Quapropter ante a. u. c. 727 compositum est; eo enim anno expiandi criminis iam non potuit mentio fieri, omnibus scilicet Caesaris interfectoribus exstinctis.

V. 1. Cum hac inundationum quibus interfecto Caesare Romani terrebantur descriptione comparari debent Virgiliani versus Georg. I, 466–489. 498 sqq., in quibus mirum et verborum et sententiarum cum his Horatianis consensum deprehendes. dirae] Sic appellantur omnia quae gravia et ingentia mala portendunt. Virg. Georg. I, 488. Hor. Epod. 5, 89. Animadvertendum tamen, hoc adiectivo hic non grandinem solum sed nivem quoque ornari. Quo ordine a prosae orationis consuetudine alieno poeta saepe disposuit verba, ut Carm. I, 5, 6. I, 31, 16. I, 34, 8. II, 19, 24. III, 11, 39. IV, 14, 4. II, 8, 3. III, 2, 16.

Horatius ed. Dillenburger.

3

Dextera sacras iaculatus arces
Terruit urbem,

5 Terruit gentes, grave ne rediret
Saeculum Pyrrhae nova monstra questae,
Omne cum Proteus pecus egit altos
Visere montes,

Piscium et summa genus haesit ulmo,
10 Nota quae sedes fuerat columbis,
Et superiecto pavidae natarunt
Aequore damae.

Vidimus flavum Tiberim retortis
Littore Etrusco violenter undis

15 Ire deiectum monumenta Regis

Templaque Vestae,

pater] Iuppiter. iaculatus] cum accusativo rei quae feritur, ut Carm. III, 12, 11. arces] Capitolium et templa ibi posita. terruit ne] Terrendi verbum cum habeat metuendi notionem (terruit ut metuerent ne) coniungi potuit cum ne particula. gentes] Romano imperio subiectas; Romae enim urbis calamitates ab extremis etiam nationibus sentiuntur; vide Carm. II, 1, 31 sq. Proteus] De hoc deo marino Neptuni greges pascente vide Hom. Od. IV, 386 sqq. Virg. Georg. IV, 395 sqq. altos] Nam aquae etiam cacumina montium superarunt; inde dicit summa ulmo. egit visere] vide ad I, 1, 8. piscium et] Apud poetas etiam et particula enclitica est; exempla apud Horatium frequentia sunt, ut infra 18. 39. I, 12, 11. 13, 6. 29, 14. 31, 10. 37, 8. II, 19, 10. 16. III, 4, 70. 24, 48. IV, 10, 4. 15, 2. 5. haesit elegan

ter dictum; nam in arboribus, in quibus haerere solebant aves, iam pisces haeserunt, et ubi pisces fuerant iam natarunt damae; omnis naturae ordo inversus est. Aptum igitur oxymoron est pisces haeserunt, damae natarunt. Quattuor imaginis partes, phocae, pisces, aves, damae ordine chiasmi dispositae sunt, eo fortasse consilio ut simul omnes hominum ordines impiis bellis domesticis turbati et implicati ostende

rentur.

V. 13. flavum] perpetuum Tiberis epitheton propter multitudinem arenae quam ducit. Carm. I, 8, 8. II, 3, 18. Littore Etrusco] pro littore maris Etrusci, in quod Tiberis effunditur. Hoc quoque monstrum est. Tiberis aquas in mare non effudit sed violenter retorsit, eo ipso consilio ut aucta aquarum vi sinistram ripam, in qua sita est Roma urbs, redundare urbemque impiam castigare posset. Perperam alii littus Etruscum dexteram fluminis ripam esse voluerunt, littoris et ripae permutationem Virgilianis locis (Aen. III, 390. VIII, 83) probare conantes. Monstrosae inundationis et violentiae fluminis altera interpretatione multo grandior evadit imago. — monumenta Regis] Regia Numae Pompilii, simpliciter Regia appellata, tam exiguo spatio a templo Vestae seiuncta erat, ut eius templi atrium prope videretur et diceretur. Fuit autem sita ad Tiberim in ima parte fori. Monumenta nominabantur publica

aedificia,

20

Iliae dum se nimium querenti

Iactat ultorem, vagus et sinistra
Labitur ripa love non probante u-
xorius amnis.

Audiet cives acuisse ferrum,

Quo graves Persae melius perirent,
Audiet pugnas vitio parentum
Rara iuventus..

25 Quem vocet divum populus ruentis
Imperi rebus? Prece qua fatigent
Virgines sanctae minus audientem'
Carmina Vestam?

Cui dabit partes scelus expiandi
30 Iuppiter? Tandem venias precamur
Nube candentes humeros amictus
Augur Apollo;

Sive tu mavis, Erycina ridens,

Iliae] Reae Silviae; quae quidem cum ab Amulio in Tiberim (vel Anienem) praecipitata esset, Fluvio nupsisse dicebatur. Cui de nece Caesaris nepotis querenti ut morem gereret Fluvius, totam urbem diruere voluisse dicitur. Quapropter aedem Vestae petit, ut sacrum ignem, salutis urbis pignus, exstinguat. Quam iram Fluvii, coniugi nimis obtemperantis, (uxorius) Iuppiter optimus maximus omni ira et studio maior non potuit non improbare; ipse terrerc voluit, non delere.

[ocr errors]

V. 21. Audiet] Hoc quoque contra naturam est, quod intestinis bellis in semet ipsos Romani saeviunt. Fuit qui locum vituperaret ideo, quod, ut domestica bella recte et facile intelligerentur, scribendum fuisset cives contra cives. Quod quidem ut indignum est poeta ita supervacaneum gravi civium et Persarum (Parthorum, hostium) oppositione. rara iuventus] posterorum. ruentis] Imaginem quam hoc verbum habet intelliges ex Carm. I, 35, 13 sq. imperij De hac genitivi forma vide Zumpt. gr. lat. §. 49. Alia exempla haec sunt: Carm. I, 4, 1. I, 6, 12. I, 12, 34. 35. III, 4, 65. Sat, Ì, 6, 9. 12. carmina] preces. cf. Epist. II, 1, 134-138. minus audientem] Nam ea quoque irata est; cur fuerit, ipsa dicit apud Ovidium Fast. III, 699 sqq.: „Ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos, Sacrilegae telis me petiere manus. Ipsa virum rapui simulacraque nuda reliqui; Quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit." Caesar enim Pontifex Maximus' erat. candentes humeros] ad significandam pulchritudinem Apollinis; praeterea Phoebus totus candens. Virg. Aen. VIII, 720. nube amictus] Hom. II. V, 186. augur] Carm. Saec. 61. Quo nomine intelligitur, cur Apollo primus vocetur. Is enim propter divinandi scientiam et quomodo dii laesi et quomodo placandi essent optime noverat; praeterea Romanis ut olim Troianis favebat. sive] i. e. vel si, ut Carm. I, 15, 25. I, 32, 7. III, 27, 61. Erycina] ab Eryce, Siciliae monte, ubi Aeneas (Virgil.

[ocr errors]
« PreviousContinue »