Page images
PDF
EPUB

latina esse solent sed graeca. Quod quidem factum putamus, ut graecum carminum genus in hac quoque re suam naturam teneret. Deinde a Romanis iuvenilia nomina, quae pueri antequam togam virilem sumerent, puellae antequam nuberent habere solebant, diutius etiam, inter familiares maxime, servata esse probabile est. Ut exempla proponam, Augustus puer Thurinus solebat appellari, neque aliud est nomen imperatoris Caligulae, aut cognomen M'Curii Dentati, qui cum dentibus natus erat. Puellarum iuvenilia nominá saepe sumebantur a colore sive capilli sive oculorum, ut Rufa, Rufilla, Rutila, Caesulla, Ravilla. Eius modi igitur nomina, quum nescio quid poeticae naturae haberent, in Horatii carmina videntur esse recepta.

Talis igitur poeta fuit, quem Quinctilianus instit. orat. X, 1,96 fere solum ex lyricis latinis dignum habuit qui legeretur, quem sua vaticinatio immortalitatis non fefellit 57); nam inter omnes quotquot in quibuscunque terris fuerunt lyrici nemo fuit qui hunc maiore honore et crebriore omnium lectione unquam superaverit. Decessit Horatius C. Marcio Censorino C. Asinio Gallo Coss., anno u. c. 746 (aetatis 57) a. d. V. Kal. Decembr., subita vi mortis oppressus „herede Augusto palam nuncupato, cum urgente vi valetudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis iuxta Maecenatis tumulum “58). Hic autem eodem anno supremum diem antea obiverat, postquam quanti illum habuisset etiam testamento prodidit; in quo ad Augustum haec scripserat: „Horatii Flacci ut mei esto memor. Quos vita coniunxerat, ne mors quidem secernere voluit; hoc ita fore iam dudum poetae animus praesenserat, dixerat, sacramento firmaverat 59). Quali is corpore animique temperamento fuerit, ipse tradit. Fuit enim statura brevis 6o), nigris oculis 1), nigris capillis 62) sed praecanis 63);

[blocks in formation]

iuvenili aetate quum bona valetudine usus esse videatur 64), nisi quod interdum fortasse lippis oculis laboraret 65), vir factus multo fuit infirmior 66) et pinguis, ut ventriculo etiam premeretur 67); ceterum adolescens calidus et postea quoque ad irascendum celer, sed ut esset placabilis 68); in corporis cultu paulo negligentior 69).

De temporibus quibus Horatii opera edita esse videan'tur, multae a multis viris doctis institutae sunt quaestiones, et nunc singularem de ea re librum Frankius conscripsit, cui titulus Fasti Horatiani; qui quum omnino accurate et diligenter quaesiverit, inde,,conspectum temporum, quibus Horatius opera scripsit et edidit", (p. 80 sq.) transcribam: 1. Sermonum liber I ab anno u. c. 713 usque ad annum 720 compositus (41-34 a. Christ. n.; aetatis ann. 2431) prodiit monobiblos a. 719 (35 a. Chr.; aetat. a. 30). 2. Sermonum liber II intra annos u. c. 719 et 724 (35-30 a. Chr.; aetatis ann. 30-35) scriptus publici iuris factus est anno u. c. 724.

3. Epodon liber ab anno u. c. 713 ad annum usque u. c. 724 (41—30 a. Chr. n.; aetat. ann. 24-35) confectus editus est anno u. c. 724 vel 725 (30 vel 29 a. Chr.; aetatis anno 35 vel 36).

4. Carminum libri tres priores intra annos u. c. 724 et

.

730 (30-24 a. Chr.; aetat. ann. 35-41) exarati fine anni u. c. 730 aut initio proximi coniunctim evulgati sunt 70).

64) Epist. I, 7, 26.

65) Sat. 1, 5, 30.

66) Epist. I, 7, 3 sqq. 25 sqq.

67) Epist. I, 4, 15. Idem probatur epistolae Augusti fragmento, in quo haec sunt:,,si tibi statura deest, corpusculum non deest". 68) Carm I, 16, 22 sqq. III, 14, 27. Epist. I, 20, 25. 69) Epist. I, 1, 94.

70) Non possum praeterire quin Frankium in his assentientem me habere negem. Concedo editos esse libros a. 730 vel 731; sed in iis carmina esse ante annum 724 confecta vehementer aio. Dicendum potius carminum libros tres scriptos intra annos 713 e' 730 vel 731, coniunctim editos esse a. 730 vel 731, Horatius ed. Dillenburger.

2

5. Epistolarum liber I ab anno u. c. 730 usque ad VI. Id. Decembr. anni 734 (24—20 a. Chr.; aetat. ann. 41-45)

perfectus exiit ante diem Horatii natalem anni u. c.734 (20 a. Chr.)

6. Carmen saeculare anno u. c. 737 edolatum emissumque est (ann. 17 a. Chr.; aetat. anno 48).

7. Carminum liber IV intra annos u. c. 737 et 741 (17 a. Chr. 13 a. Chr.; aetatis annos 48-52) confectus

et anno 741 editus est 71).

8. Epistolarum liber II primo iam edito et post carmen saeculare scriptus est, sed incertum quo anno. 9. De artis poeticae aetate nil constat.

Tabula chronologica.

Anni u. c.

Anni aetat. Horat.

Consules.

Quid his annis gestum sit, indicatur.

[blocks in formation]

L. Aurelius Cotta Q. Horatius Flaccus nascitur.
L. Manlius Tor-

[blocks in formation]

71) Idem dicendum quod de tribus prioribus libris; in hoc quoque veri simile est esse carmina dudum confecta et diu in scriniis servata. De Epistolarum l. I. monendum est, probabiliorem fortasse alioesse sententiam, qua primus epist. liber anno demum 735 vel 736 editus esse dicitur. Cfr. Duentzer Krit. u. Erkl. T. III. p. 68 sq.

rum

[blocks in formation]

714. 25.

C. Vibius Pansa
A. Hirtius. C.
Iul.CaesarOcta-
vianus Q. Pe-
dius suffecti.

M. Aemilius Le-
pidus II. L. Mu-
natius Plancus.

L. Antonius Pi-
etas P. Servilius
Vatia Isauricus

II.

[blocks in formation]

Cn.Domitius Cal-Bellum Perusinum. Pax inter Octaviavinus C. Asinius num et Antonium Brundusii restituta. Pollio. suffecti

L. Cornelius

Balbus P. Ca

nidius.

715. 26.

L. Marcius Cen-
sorinus C. Cal-
visius Sabinus.

Asinius Pollio ab Antonio contra Parthinos missus. Pollionis de iisdem

[blocks in formation]

triumphus. Horatius a Virgilio et
Vario Maecenati commendatur.

Appius Claudius Horatius in Maecenatis amicitiam rcce-
Pulcher C. Nor-

banus Flaccus.

ptus.

M. Vipsanius A-Horatius cum Maecenate Virgilio Vario aliis Brundusium profectus; iter descriptum Sat I, 5.

grippa L. Cani

nius Gallus.

29. L. Gellius Popli- Victo Sexto Pompeio Octavianus Romam

cola M. Cocce

ius Nerva.

rediens magnis honoribus excipitur.

[ocr errors]
[blocks in formation]

722.

723.

724.

L. Scribonius

Libo. suffecti L.

Sempronius P.

Aemilius Lepi

dus C. Mem

mius Picens M.

Herennius.

32. Caesar Octavia- Ante hunc annum Horatius villam Sa

nus II. L. Vol

catius Tullus. suff. P.Autronius I.aetus L.Flavius C. Fonteius Capito. M' Acilius

Aviola L.Vinici

us L. Laronius.

binam dono accepit a Maecenate.

33. Cn. Domitius A- Munatius Plancus ab Antonio ad Cae

[blocks in formation]
« PreviousContinue »