Page images
PDF
EPUB

CICERONIS

OPERA OMNIA

EX RECENSIONE NOVISSIMA

IO. AVGVSTI ERNESTI

CVM EIVSDEM NOTIS

ET CLAVE CICERONIANA.

EDITIO PRIMA AMERICANA.

TOM: IV.

BOSTONIAE: WELLS ET LILLY.

MDCCCXV.

BOSTONIAE: WELLS ET LILLY,

Typographis.

PRAEFATIO AD ORATIONES.

3-12-281H

In Orationibus cum maxime conspicua sit eloquentiae Ciceronianae vis et perfectio, sintque eaedem plenae rebus ad cognoscendum non modo utilibus, sed etiam necessariis : non est mirum, in iis et corrigendis et illustrandis si plurimorum ingenium et diligentia elaboravit. Id quomodo quisque, quibus adjutus librorum instrumentis, quo successu egerit, nec ab hoc loco alienum videtur, exponere, nec a studiis eorum, quibus nostros in iis tractandis labores destinavimus. Nam et ad judicandum de nostra in his orationibus crisi proderit, et ad superiorum in eodem genere merita recte aestimanda.

Primus igitur Orationes Romae per Sveinhemii et Panartii formulas, quotquot reperire in librorum scriptorum exemplis potuerat, in lucem protulit Jo. Andreas Aleriensis a. C. 1471. Ejus editionis exempla et forma maxima sunt, et ea pulchritudine, quam pauca alia attingunt, pauciora superant. Ipse quae et qualia exempla fuerint, e quibus textum concinnarit, non dixit, nec omnino quid fecerit in eo constituendo: ceterum et multis aliis exemplis cognita viri diligentia, et res ipsa docet, ei non parum deberi, ejusque editionis exempla in delectu lectionum non parum momenti habere. Orationes haec editio habet, quae quidem extant, omnes, admistis etiam iis, quas spurias hodie scimus esse, Sallustii in Ciceronem et hujus in illum, itemque hujus alteram, ad equites dictam ante, quam in exilium iret. Ordo

1 *

VOL. IV.

orationum non est ad temporis rationes factus, clauduntque agmen Verrinae et Philippicae. Hac editione neminem eorum, qui criticam operam his orationibus navarunt, usum reperi. Nam qui primam earum editionum memorant, Waldarferianam intelligunt, aut aliquam e proxime sequentibus. Omnino exempla Romana ex eadem officina neglecta reperi etiam in Epistolarum recensione, cum in ea parte operum Ciceronianorum omnium diligentissime laborarint Critici, nominatim Victorius, ut in praefatione ad eam partem demonstrabimus ; sive ignorabant illa exempla, sive nancisci ad usus suos non poterant, sive aliqua de causa dissimulabant. Mihi usum hujus exempli fecit Mermannus, illustris Gerardi Mermanni filius optimae spei, e bibliothecae paternae copiis.

Eodem, quo Romae facta est editio illa, anno, idem egit Ludovicus Carbo Venetiis, in officina Waldarferi, quae primum hoc arte sua experimentum ibi fecit, pulcrum illud.charta et literarum formis. Fuit autem Carbo vir, pro illius temporis modo, ut traditum est, egregie doctus, literis latinis, philosophiae atque Theologiae doctrinis, quarum omnium doctorem, Theologiae quidem ad extremum Perusiae egit. Usus autem est exemplis scriptis paucioribus, quam Jo. Andreas Romae, absuntque ab hujus editionis exemplis orationes pro Roscio Comoedo, Fontejo, Agraria tertia, itemque ea, quam ad equites Cicero dixisse ferebatur, Verrinae atque Philippicae, quae sejunctae a ceteris orationibus esse et propriis voluminibus scribi sueverant.

Est autem hoc exemplum in nominibus inprimis valde vitiosum, itemque in aliis verbis. Sed inter illa ipsa vitia multae tamen bonae et meliores, quam in Romana, lectiones reperiuntur, atque etiam vitia ejusmodi, in quibus verae lectionis vestigia

sint: quae lectiones, cum postea neglectae, nec commemoratae sint, ea exempla parum cognita fuisse, credibile est. Itaque interdum et pro conjectura ponitur a quibusdam, quod in ejus editionis exemplis reperitur: velut in Or. in Sen. post Red. c. 1. ubi omnes aliae habent: mentes angustae, humiles, pravae, oppletae tenebris ac sordibus, haec habet, quod quidam conjecere legendum esse parvae ; tum ad Quir. p. R. C. 3. ubi aliae veteres habent Dalmaticus : haec habet Diademate, vitiose quidem in fine, sed ut vera lectio Diadematus in oculos incurrat, quae est in ed. Rom. item ut in Sen. p. R. 2. habet L. Numio, pro quo sequentes, ut Rom. habent Mumio ; in quo verae lectionis Ninnio vestigia sunt. Utriusque generis exempla plura in notis nostris reperient lectores.

Anno post Adamus Ambergensis Orationes Ciceronis edidit in eadem Venetiarum urbe: quam Graevius, qui ejus exemplum habuit, primam appellat, ceterum nec descripsit accurate, nec satis diligenter contulit cum vulgatis exemplis, ut infra demonstrabimus. Et dudum quidem conjeceram, eam esse repetitionem Waldarferianae, quod, quascunque lectiones ex ea commemorat Graevius, eas in Waldarferiana repereram: nunc, exemplo ejus inspecto, quod e bibliotheca civitatis Noribergensis nactus sum, ita esse cognovi: non quo nihil ab ea discrepet, sed quod id est vel a vitio operarum, vel ejusmodi, ut id a correctore speciminum typographicorum profectum videatur, quod collatis aliquot orationibus cognovi. Ceterum illud habet praecipui, quod est illa multo correctior, eamque qui habeat, illa carere possit. Ignoraverit etiam oportet editionem Romanam, qui hanc curavit, quod eam non fecit auctiorem numero orationum : quod sine

« PreviousContinue »