Page images
PDF
EPUB

82

sed multo etiam illud magis, quod simul demonstratum est, quantum odium in te aratorum, quantum omnium Siculorum sit et fuerit. In quo quae vestra defensio futura sit, conjectura assequi non queo. Oderunt Siculi: togatorum enim causâ multa feci. At hi quidem acerrimi inimicissimique sunt. Inimicos habeo cives Romanos, quod sociorum commoda ac jura defendi. At socii in hostium numero se abs te habitos queruntur. Aratores inimici sunt propter decumas. Quid? qui agros immunes liberosque arant, cur oderunt? cur Halesini? cur Centuripini? cur Segestani? cur Halicienses? quod genus hominum, quem numerum, quem ordinem proferre possis, qui te non oderit, sive civium Romanorum, sive Siculorum? ut etiamsi causam, cur te oderint, non possim dicere, tamen illud dicendum putem: quem omnes mortales oderint, eum quoque vobis odio esse oportere. An hoc dicere audebis; utrum de te aratores, utrum denique Siculi universi bene existiment, aut quo modo existiment, ad rem id non pertinere? Neque tu hoc dicere audebis: neque, si cupias, licebit. Eripiunt enim tibi 4 istam orationem contemnendorum Siculorum atque aratorum statuae illae equestres, quas tu paullo ante, quam ad urbem venires, poni inscribique jussisti, ut omnium 5 inimi

82

84

83

9. simul demonstratum est,] pro vulgato demonstrandum est e Mss. recepi cum Graevio.

83 utrum aut.] Hotomannus putat an deesse, corrigitque, an male existiment. Frustra: an male exist. latet in aut quomodo existi

ment.

84 istam or. contemnendorum Sicul.] Aldus Nep. edidit pro cont. Sic. negotiatorum Sic. quod in Ms. se reperisse dixit Vrsinus: nec ea lectio displicet Grutero. Gruterus vero etiam suspicatur, totum hoc cont. S. a. ar esse insititium. Immo genus exquisitum loquendi, oratio contemnendorum S. non sinit hoc pro glossa et panno adsuto a librario habere: et ante, ubi contemtim de adversariis his loquitur, eodem modo junguntur aratores et Siculi.

85 inimicorum animos.] Restituimus antiquam et veram lectionem:

36

corum animos, accusatorumque tardares. Quis enim tibi molestus esset, aut quis appellare auderet, cum videret statuas ab negotiatoribus, ab aratoribus, a communi Siciliae? Quod est aliud in illa provincia genus humanum? nullum. Ergo ab universa provincia, generatimque a singulis ejus partibus non solum diligitur, sed etiam ornatur. Quis hunc attingere audeat ? Potes igitur dicere, nihil tibi obesse o ortere aratorum, negotiatorum, Siculorumque omnium testimonia, cum eorum nominibus in statuarum inscriptione positis omnem te speraris invidiam atque infamiam tuam posse exstinguere? 7an, quorum auctoritate tu statuas cohonestare tuas conatus es, eorum ego dignitate accusationem meam comprobare non potero?

38 Nisi forte, quod apud publicanos gratiosus fuisti, in ea re spes te aliqua consolatur. Quae gratia ne quid tibi prodesse posset, ego mea diligentia perfeci : ut etiam obesse deberet, tu tua sapientia curasti. Ete70 nim rem totam, judices, breviter cognoscite.

In

scriptura Siciliae pro magistro est quidam L. Carpinatius, qui et sui quaestus causa, et fortasse quod sociorum interesse arbitrabatur, bene penitus in istius familiaritatem sese dedit. Is cum praetorem circum omnia fora sectaretur, neque ab eo umquam discederet: in eam jam venerat familiaritatem consuetudi

amicos in ed. Grut. errore operarum irrepsit: nec aut a Jac. Gron. aut Graevio animadversum vitium est: cum illud verbum sit plane a sensu loci alienum.

86 Quod est aliud -- humanum? nullum.] Durior est haec forma. Exciditne enim, aut an?

87

an, quorum auctoritate - - eorum dignitate.] Verba auctoritate et dignitate permutata videntur. nam illi magis convenit comprobare, huic cohonestare. Edd. pr. habent etiam probare.

-

88 Nisi forte, quod in ea re.] Cur in ea re? immo ea re, prop

terea.

89

nemque in vendendis istius decretis et judiciis, transigendisque negotiis, ut prope alter Timarchides numeraretur. Hoc erat etiam capitalior, quod idem pecuniam iis, qui ab isto aliquid mercabantur, foenori dabat. Ea autem foeneratio erat hujusmodi, judices, ut etiam hic quaestus huic cederet. nam, quas pecunias iis ferebat expensas, quibuscum contrahebat; aut scribae istius, aut Timarchidi, aut etiam ipsi isti referebat acceptas. Idem praeterea pecunias istius extraordinarias grandes suo nomine foenerabatur. Hic primo Carpinatius antequam in istius tantam familiaritatem pervenisset, aliquoties ad socios litteras de istius injuriis miserat. Canulejus vero, qui in portu Syracusis operas dabat, furta quoque istius permulta nominatim ad socios perscripserat, ea quae sine portorio Syracusis erant exportata: portum autem et scripturam eadem societas habebat. Ita factum est, ut essent permulta, quae ex societatis litteris dicere in istum ac proferre possemus. Verum accidit, ut Carpinatius, qui jam cum isto summa consuetudine, praeterea re, ac ratione conjunctus esset, crebras postea litteras ad socios de istius summis officiis in rem communem beneficiisque mitteret. Etenim cum iste omnia, quaecumque Carpinatius postulabat facere ac decernere solebat; tum ille etiam plura scribebat ad socios; ut, si posset, quae antea scripserat, ea plane exstingueret. Ad extremum vero, cum iste jam de

89 furta istius perscripserat ea, quae erant exportata.] Nempe furta etiam dicuntur ea, quae per furtum fiunt. Sed locus est sic interpungendus, ut a nobis factum est, ut et edd. pr. habent, nempe post perscripserat, non ea. Mox scripturam dedimus, pro scripturas, ut Graevius, quia sic est in bonis Mss. et nuspiam de hoc vectigali pluralis dicitur.

[blocks in formation]

90

cedebat, ejusmodi litteras ad eos misit, ut huic frequentes obviam prodirent, gratiasque agerent; facturos se, si quid imperasset, studiose pollicerentur. Itaque socii fecerunt, vetere instituto publicanorum : non quo istum ullo honore dignum arbitrarentur, sed quod sua interesse putabant, se memores gratosque existimari, gratias isti egerunt: Carpinatium saepe 71 ad se de ejus officiis litteras misisse dixerunt. Iste cum respondisset, se ea libenter fecisse, operasque Carpinatii magnopere laudasset: dat amico suo cuidam negotium, qui tum magister erat ejus societatis, ut diligenter caveret atque prospiceret, ne quid esset in litteris sociorum, quod contra suum caput atque existimationem valere posset. Itaque ille, multitudine sociorum remota, decumanos convocat: rem defert. Statuunt illi atque decernunt, ut eae litterae, quibus existimatio C. Verris laederetur, removerentur, operaque daretur, ne ea res C. Verri fraudi esse posset. Si ostendo, hoc decrevisse decumanos, si planum facio, hoc decreto remotas esse litteras: quî exspectatis amplius? possumne rem magis judicatam afferre, magis reum condemnatum in judicium adducere? At quorum judicio condemnatum? nempe eorum, quos ii, qui severiora judicia desiderant, arbitrantur res judicare oportere, publicanorum judicio; quos videlicet nunc populus judices poscit, de quibus, ut eos judices habeamus, legem ab homine non nostri generis, non ex equestri loco profecto, sed 91 nobilissimo, promul

-

90 non quo istum arbitrarentur.] Sic edd. vett. non quod: nam si quod verum esset, arbitrabantur scribendum esset, ut post est putabant.

91 nobiliss. prom. videmus.] L. Aurelio Cotta, de cujus lege v. Clav.

gatam videmus. quasi senatores publicanorum, removendas de medio litteras censuerunt. Habeo ex iis, qui affuerunt, quos producam, 92 quibus hoc committam, homines honestissimos ac locupletissimos, istos ipsos principes equestris ordinis: quorum splendore vel maxime istius, qui legem promulgavit, oratio et causa nititur. Venient in medium; dicent, quid statuerint. Profecto, si recte homines novi, non mentientur. Litteras enim communes de medio removere potuerunt: fidem suam et religionem removere non possunt. Ergo equites Romani, qui te 93 suo judicio condemnarunt, horum judicio condemnari noluerunt. Vos nunc, utrum illorum judicium, an voluntatem sequi malitis, considerate.

Decumani, hoc est, principes et

At vide, quid te amicorum tuorum studium, quid 72 tuum consilium, quid sociorum voluntas adjuvet. Dicam paullo promptius. neque enim jam vereor, ne quis hoc me magis accusatorie, quam libere dixisse arbitretur. Si istas litteras non decreto decumanorum magistri removissent; tantum possum in te dicere, quantum in litteris invenissem : nunc decreto isto

92 quibus hoc committam.] Haec verba plene addita sunt, ut Gruterus notat, e Mss. duobus antiquis, consentiente Palatino uno. In edd. vett. non sunt, quorum fiducia etiam delevit Graevius, negans se videre, quae horum verborum vis sit. At primum vestigia horum verborum sunt in edd. pr. quae sic habent: quos producam, quibus hoc producam. Patet, temere perque negligentiam repetitum producam, pro committam. Atque hoc bona fide repetiere edd. Mediol. Ascens. At Aldus ut inania delevit, inde ad omnibus seqq. edd. abest. Sensus autem est: quibus hoc mandabo, ut producti dicant, quod iis fidem habeo, ac scio verum dicturos. Itaque non bene Graevius omisit illa verba.

93

suo judicio cond.] sc. removendis literis, quae Verri nocere possent: nam hoc ipsum dum fecerunt, judicarunt, Verrem furta fecisse, quae defendere judicio non posset. horum int. judicum, qui de Verre cognoscunt.

« PreviousContinue »