Page images
PDF
EPUB

hominibus, beneficii, non reipublicae causa, permisisse? Hoc autem cum tute fatebere, quisquam dubitabit, quin tu istam apud populos provinciae istius invidiam atque offensionem, non ambitionis, neque beneficiorum collocandorum, sed pecuniae conciliandae causa susceperis? Itaque illi censores fecerunt idem, quod in nostra republica solent ii, qui per largitionem magistratus adepti sunt: dederunt operam, 80 ut ita potestatem gererent, ut illam lacunam rei familiaris explerent. Sic census habitus est, te praetore, ut eo censu nullius civitatis "respublica posset administrari. nam locupletissimi cujusque census extenuarant, tenuissimi auxerant. Itaque in tributis imperandis tantum oneris plebi imponebatur, ut, etiamsi homines tacerent, res ipsa illum censum repudia56 ret id quod intelligi facillime re ipsa potest. Nam L. Metellus, qui, posteaquam ego inquirendi causa in Siciliam veni, repente Letilii adventu, istius non modo amicus, verum etiam cognatus factus est; is, quod videbat istius censum stare nullo modo posse, eum censum observari jussit, qui viro fortissimo atque innocentissimo Sex. Peducaeo praetore habitus esset. erant enim tum censores legibus facti, delecti a suis

62

dignitatis caussa datos esse: et tamen ex hoc colligit, non beneficiorum collocandorum caussa, sed pecuniae conciliandae fecisse. Nempe sic ratiocinatur. at cum tu tibi ea re tantum invidiae contraxeris, quis non intelligat, qui te novit, sc. te non gratis eam invidiam subiisse, et honores non tam beneficii, quam quaestus caussa dedisse.

60 ut ita p. g. ut.] Habet hoc ut, ut aliquid duri: et poterat illud ut i. p. g. abesse salvo sensu, sed addidit et perspicuitatis majoris caussa, et ut consequens periodi aequale esset antecedenti.

61 resp. administrari] v. Clav. in resp.

62 auxerant.] Graevius recepit haeserant e Mss. duobus, et id verum esse e sequentibus intelligi dicit. Sed primum hic autitheta requiruntur, quae sunt extenuarant, auxerant: deinde non dicit tenues sua amisisse, sed solvere non potuisse, quod ex aestimatione Censorum

civitatibus: quibus, si quid commisissent, poenae legibus erant constitutae. Te autem praetore, qui censor aut legem metueret, qua non tenebatur, quoniam creatus lege non erat; aut animadversionem tuam, cum id, quod abs te emerat, vendidisset? Teneat jam sane meos testes Metellus cogat alios laudare, sicut in multis conatus est: modo haec faciat, quae facit. Quis enim umquam tanta a quoquam contumeliâ, quis tanta ignominia affectus est? Quinto quoque anno Sicilia tota censetur. erat censa praetore Peducaeo. quintus annus cum te praetore incidisset, censa denuo est. postero anno L. Metellus mentionem tui census fieri vetat: censores dicit de integro sibi creari placere: interea Peducaeanum censum observari jubet. Hoc si tuus inimicus tibi fecisset, tamen etsi animo aequo provincia tulisset, inimici judicium grave videretur. fecit amicus recens, et cognatus voluntarius. aliter euim, si provinciam retinere, si salvus ipse in provincia vellet esse, facere non potuit. Exspectas etiam, quid hi judicent? Si tibi magistratum abrogas- 57 set, minore ignominia te affecisset, quam cum ea, quae in magistratu gessisti, sustulit atque irrita jussit esse. Neque in hac re sola fuit ejusmodi; sed, antequam ego in Siciliam veni, in maximis rebus ac plurimis. nam et Heraclio Syracusano tuos illos palaestritas bona restituere jussit, et Epicrati Bidinos, et pupillo

63

dare debuissent. Itaque auxerant verum est. Ex auxerant factum erat auserant: nam litera x in s mutata interdum est in libris : quod cum non intelligeretur, addita est litera h. Sic ap. Liv. II, 43. hausere libri quidam pro auxere, ubi v. Drakenb. item ad III, 6.

63 tamen etsi.] Vulgo ante Gruterum edebatur tamen si, vel tametsi. Rectius libri Mss. quidam tamen etsi, v. Clav. Sed potest h. 1. etiam interpungi post tamen. Nam potest referri ad antecedens. Si inimicus fecisset, tamen etiam illius factum grave esset, etsi provincia tulisset.

58

Drepanitano A. Claudium: et, nisi mature Letilius in Siciliam venisset cum litteris; minus xxx diebus Metellus totam triennii praeturam tuam rescidisset.

64

Et, quoniam de ea pecunia, quam tibi ad statuam censores contulerunt, dixi: non mihi praetermittendum videtur ne illud quidem genus pecuniae conciliatae, quam tu a civitatibus statuarum nomine coëgisti. Video enim ejus pecuniae summam esse pergrandem, ad H-S cxx millia. tantum conficitur ex testimoniis ac litteris civitatum. Et iste hoc concedit, nec potest aliter dicere. quare cujusmodi putamus esse illa, quae negat, cum haec tam improba sint, quae fatetur? Quid enim vis constitui? consumtam esse omnem istam pecuniam in statuis? Fac ita esse. tamen hoc ferendum nullo modo est, tantam ab sociis pecuniam auferri, ut omnibus in angiportis, praedonis improbissimi statuae ponantur, qua vix tuto transiri posse videatur. Verum ubi tandem, aut in quibus statuis ista tanta pecunia consumta est? Consumetur, inquies. Scilicet exspectemus 65 legitimum illud quinquennium. si hoc intervallo non consumserit; tum denique nomen ejus de repetundis pecuniis statuarum nomine deferamus. Reus est maximis plurimisque criminibus in judicium vocatus. H-S cxx millia ex hoc uno genere capta videmus. si condemnatus eris; non, opinor, id ages, ut ista pecunia quinquennio consumatur in statuis. sin absolutus eris; quis

64 ad H-S. cxx m.] Hic numerus Grutero vitiosus videtur, qui e vestigiis Mss. colligit ccio. et sic infr. c. 69. in Ms. repertum, Sane illa summa non videtur esse pergrandis.

65 legitimum i. q.] Apparet legibus fuisse constitutum tempus, quo pecunia consumeretur, sc. in monumentis, quorum nomnine accepta esset si id non factum, repeti potuisse: sicut manubiae sic consumendae, aut in publicum inferendae erant, ut patet ex Agraria secunda.

erit tam amens, qui te ex tot tantisque criminibus elapsum, post quinquennium statuarum nomine arcessat? Ita si neque adhuc consumta ista pecunia est, et est perspicuum non consumtum iri: licet jam intelligamus, inventam esse rationem, quare et iste H-S cxx millia uno genere conciliarit et ceperit, et ceteri, si a vobis hoc erit comprobatum, quam volent magnas hoc nomine pecunias capere possint. ut jam videamur non a pecuniis capiundis homines absterrere, sed, cum genera quaedam pecuniarum capiundarum comprobarimus, honesta nomina turpissimis rebus imponere. Etenim, si C. Verres H-S cxx millia populum, verbi gratia, Centuripinum poposcisset, eamque ab his pecuniam abstulisset: non, opinor, esset dubium, quin eum, si tum id planum fieret, condemnari necesse esset. Quid, si eundem populum H-S ccc millia poposcit, eaque coëgit atque abstulit? num idcirco absolvetur, quod adscriptum est, eam pecuniam datam statuarum nomine? non, opinor: nisi forte id agimus, non ut magistratibus nostris moram accipiundi, sed ut sociis causam dandi adferre videamur. Quod

66

si quem statuae magnopere delectant, et si quis earum honore et gloria ducitur; is haec tamen constituat necesse est primum, averti pecuniam domum non placere: deinde, ipsarum statuarum modum quendam esse oportere: deinde illud, certe ab invitis exigi non oportere. Ac de avertenda pecunia, quaero abs te, 59 utrum ipsae civitates solitae sint statuas tibi faciundas

66 non ut mag. n. moram accipiendi sed sociis causam d. auferre.] Mss. et edd. quidam morem, quod male probabat P. Manutius, item in uno Ms. vetere adferre. Sic volebat Hotomannus, recepitque Graevius: idque et nos secuti sumus; etsi fortasse verba moram et causam permutata sunt: nam ita auferre bene haberet.

locare ei, cui possent optima conditione locare, an aliquem curatorem praeficere, qui statuis faciundis praeesset, an tibi, an cui tu imperasses, adnumerare pecuniam. Nam si per eos statuae fiebant, a quibus tibi iste honos habebatur; audio: sin Timarchidi pecunia numerabatur: desine, quaeso, simulare, te, cum in manifesto furto teneare, gloriae studiosum ac monumentorum fuisse.

Quid vero? modum statuarum haberi nullum placet? atqui habeatur necesse est. Etenim sic considerate. Syracusana civitas (ut eam potissimum nominem) dedit ipsi statuam. est honos: et patri: bella haec pietatis et quaestuosa simulatio: et filio: ferri hoc potest: hunc enim puerum non oderant: verum quoties, et quot nominibus a Syracusanis statuas auferes? Ut in foro statuerent, abstulisti: ut in curia, coëgisti: ut pecuniam conferrent in eas statuas, quae Romae ponerentur, imperasti: ut iidem darent homines aratorum nomine: dederunt: ut iidem pro parte in commune Siciliae conferrent: etiam id contulerunt. Una civitas cum tot nominibus pecuniam contulerit, idemque hoc civitates ceterae fecerint: non res ipsa vos admonet, ut putetis, modum aliquem huic cupiditati constitui oportere? Quodsi hoc voluntate sua nulla civitas fecit: si omnes imperio, metu, vi, malo adductae, tibi pecuniam statuarum nomine contulerunt per deos immortales, num cui dubium esse poterit, quin, etiamsi quis statuerit, accipere ad statuas licere, idem tamen statuat, eripere certe non licere? Primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam citabo: quae mihi una voce statuarum nomine magnam pecuniam per vim coactam esse demonstrat. nam

« PreviousContinue »