Page images
PDF
EPUB

missos faciamus, semper ita vivamus, ut rationem reddendam nobis arbitremur. Africani est hoc, hominis liberalissimi: (verumtamen ea liberalitas est probanda, quae sine periculo existimationis est, ut in illo fuit.) Cum ab eo quidam 30 vetus assectator, ex numero amicorum, non impetraret, uti se praefectum in Africam duceret, et id ferret moleste: Noli, inquit, mirari, si tu a me hoc non impetras. ego jam pridem ab eo, cui meam existimationem curam fore arbitror, peto, ut mecum praefectus proficiscatur, et adhuc impetrare non possum. Etenim re vera multo magis est petendum ab hominibus, si salvi et honesti esse volumus, ut eant nobiscum in provinciam, quam hoc illis in beneficii loco deferendum. Sed tu, cum et tuos amicos in provinciam, quasi in praedam, invitabas, et cum illis, ac per eos praedabare, et eos in concione annulis aureis donabas; non statuebas, tibi non solum de te, sed etiam de illorum factis rationem esse reddendam?

31 Cum hos sibi quaestus constituisset, magnos atque uberes, ex his causis, quas ipse instituerat in consilio, hoc est, cum sua cohorte, cognoscere: tum infinitum genus invenerat ad innumerabilem pecuniam corripi

29 verumtamen - -fuit.] Hoc in parenthesi est accipiendum, quam notavimus: qua non animadversa, male interpretatus est P. Manutius ad L. I. c. 50.

30 v. assectator et ex n. a.] Copula abest edd. vett. Itaque delevi, in uno Nannii Ms, reperta est. Sed fortasse totum hoc ex n. a. spurium est et a glossatore. Nam assectatores sunt homines tenues, qui aliquem assidue comitantur, ut aliquando aliquid commodi accipi. ant. v. Clav. Nec credibile hominem tam nihili in numero amicorum Africani fuisse.

-

31 Cum constituisset tum invenerat.] Hujus formae et alia sunt exempla, ut supra c. 2. quae cum manu munitissima esset, tum claudebatur. L. III, 54. princ. Hoc non animadverso, Nannius putabat legendum esse e Ms. suo: quas ipse instituerat cum in consilio suo, quia sequeretur, tum invenerat.

[ocr errors]

21 endam. Dubium nemini est, quin omnes omnium pecuniae positae sint in eorum potestate, qui judicia dant, et eorum, qui judicant: quin nemo nostrûm possit aedes suas, nemo fundum, nemo bona patria obtinere, si, cum haec a quopiam vestrûm petita sint, praetor improbus, cui nemo intercedere possit, det, quem velit judicem, judex nequam et levis, quod praetor jusserit, judicet. Si vero illud quoque accedet, ut in ea verba praetor judicium det, ut vel L. Octavius Balbus judex, homo et juris et officii peritissimus, non possit aliter judicare: [si judicium sit ejusmodi] L. OCTAVIUS JUDEX ESTO: SI PARET, FUNDUM CAPENATEM, QUO DE AGITUR, EX JURE QUIBITIUM P. SERVILII ESSE, NEQUE IS FUNDUS Q. CATULO RESTITUETUR: non necesse erit L. Octavio judici cogere P. Servilium, Q. Catulo fundum restituere, aut condemnare eum, quem non oporteat? Ejusdemmodi totum jus praetorium, ejusdemmodi omnis res judiciaria fuit in Sicilia per triennium, Verre praetore. De

33

34

32 ut vel L. Balbus.] Edd. pr. L. omittunt, quas sequitur Grae vius. non est tanti. Sed qui hic mox L. Balbus, pro Cluent. 38. dicitur P. Balbus. ubi vid. Ante edd. pr. habent accidit pro accedet.

33 si judicium sit ejusmodi.] Sic edidere Lamb. Gruterus. At ab edd. vett. abest si judicium. Hoc ergo certe delendum, ut factum a Graevio. Tum edd. pr. habent sic ejusmodi: quod Aldus correxit, sit ejusmodi; idque omnes secuti sunt. At illa prima lectio mihi clare videtur indicare, hunc locum esse interpolatum, et ea verba esse ab adscripta glossa, sic, ejusmodi. nec certe opus erat, hic aliud dici, praeter ipsam formulam. elegans est in hujusmodi oratione addere, verbi gratia, ex. caussa, et similia, non sic, ejusmodi. Et optime cohaerent omnia; si vero illud quoque accedat · -- non necesse erit, etc. Certe, si sit ejusmodi probamus, addendum erit si: si sit ejusmodi, vel potius si sint ejusmodi, scil. verba. Sed ego totum deleverim.

tribuit, cum ante fuerit si Ascensiana dat operaAldus fecit apparet, quod

34 si paret.] Graevius hoc P. Manutio apparet. Imnio paret est in edd. pr. Mediol. rum aut correctoris imperiti vitio si patet. primum mutatum est in vetus paret ab Aldo Nep. 1583. idque verum

est.

35

ereta ejusmodi: SI NON ACCIPIT, QUOD TE DEBERE DICIS, ACCUSÉS: SI PETIT, DUCAS. C. Fuficium duci jussit petitorem, L. Suetium, L. Racilium. Judicia hujusmodi ; QUI CIVES ROMANI ERANT, SI

36

SICULI ESSENT, TUM SI EORUM LEGIBUS DARE OPORTERET. QUI SICULI SI CIVES ROMANI ESSENT. Ve

rum, ut totum genus complectamini judiciorum; prius jura Siculorum, deinde istius instituta cognoscite. Siculi hoc jure sunt, ut, quod civis cum cive agat, 13 domi certet suis legibus: quod Siculus cum Siculo non ejusdem civitatis, ut de eo praetor judices ex P. Rupilii decreto, quod is de decem legatorum sententia statuit, quam legem illi Rupiliam vocant, sortiatur. Quod privatus a populo petit, aut populus a privato : senatus ex aliqua civitate, qui judicet, datur, cum alternae civitates rejectae sunt. Quod civis Romanus a Siculo petit, Siculus judex datur: quod Siculus a cive Romano, civis Romanus datur: ceterarum rerum selecti judices civium Romanorum ex conventu proponi solent. Inter aratores et decumanos, lege frumentaria, quam Hieronicam appellant, judicia fiunt. Haec omnia isto praetore non modo perturbata, sed plane et Siculis et civibus Romanis erepta sunt: primum suae leges; quod civis cum cive ageret, aut eum judicem, quem commodum erat, praeconem, haruspicem, medicum suum dabat: aut, si legibus erat judicium constitutum, et ad civem suum judicem venerant, libere civi judicare non licebat. Edictum enim

35 si petitur, ducas.] Hoc natum est e lectione vitiosa edd. pr. patitur, qnamquam sic ap. Asconium editur. Legendum sine dubio petit: ut jam dederat P. Manutius a. 1450. et post eum Nepos. nam si petitur nullum sensum habet.

36 Q. C. R. erant] int. judices dabantur: item, si Siculi essent, int. rei. et similiter in sequenti.

[blocks in formation]

hominis cognoscite, quo edicto omnia judicia redegerat in suam potestatem: SI QUI PERPERAM JUDICASSET, SE COGNITURUM: CUM COGNOSSET, ANIMADVER

37

SURUM. idque cum faciebat, nemo dubitabat, quin, eum judex alium de suo judicio putaret judicaturum, seque in eo capitis periculum aditurum, voluntatem spectaret ejus, quem statim de capite suo putaret judicaturum. Selecti e conventu, aut propositi ex negotiatoribus judices nulli. haec copia, quam dico, judicum, cohors, non Q. Scaevolae, qui tamen de cohorte sua dare non solebat: sed C. Verris. Cu jusmodi cohortem putatis hoc principe fuisse? sicuti videtis edictum: SI QUID PERPERAM JUDICARIT SENATUS. Eum quoque ostendam, si quando sit datus, coactu istius, quod non senserit, judicasse. Ex lege Rupilia sortitio nulla, nisi cum nihil intererat istius. Lege Hieronica judicia plurimarum controversiarum,

37 faciebat, nemo dubitabat.] Sic edd. pr. P. Manutius primus a. 1450. dedit dubitat; quod dubitabat non consentiret sequentibus, putet, spectet, etc. idque defendit ex ea caussa Hotomannus, revocavitque Graevius. At dubitat vicissim non consentit verbo faciebat, quod necessario sequi debet dubitabat. Si dubitat verum esset, ut res ad praesens tempus referretur, deberet esse fecerit. Sed sermo est de praeterito, et illa tempora praesentia post dubitabat sunt vitiosa, scribendumque bis putaret, spectaret. Origo vitii intelligitur ex edd. pr. in quibus est putat: quod manifeste est e compendio putat pro putaret. huic cetera sunt accommodata.

38 Selecti e conventu, aut prop. ex negotiatoribus.] Conventu, est e civibus Rom. At etiam negotiatores sunt cives. Nempe, quia hi sunt equites Ro.n. (v. Clavis in negotiator) ab civibus R. plebeji ordinis distinguuntur. Sic apud Vellejum 11, 110. 6. pariter cives R. et negotiatores distinguuntur. Mirifice hic interpretes laborant; quod conventus et negotiatorum notionem veram non habent: quam nos utramque tradidimus e Cicerone in Clave.

39 sicuti videtis edictum.] Hoc non intelligo. Etiam suspectus locus fuit Hotomanno. Graevius lectores amandat ad P. Manutium, qui nihil hic dicit. Enimvero haec non conveniunt antecedenti interrogationi: Cujusmodi cohortem - - fuisse? nam id ex edicti verbis non intelligitur. Suspicatus sum Ciceronem scripsisse: sicuti videtis ipsum aut simpliciter, sicuti videtis: quod magis placet. Verbum edictum additum a glossatore, ut indicaret, verba sequentia esse ex edicto.

sublata uno nomine omnia: de conventu ac negotiatoribus nulli judices. Quantam potestatem habuerit, videtis: quas res gesserit, cognoscite.

Heraclius est Hieronis filius, Syracusanus, homo in 14 primis domi suae nobilis, et ante hunc praetorem vel pecuniosissimus Syracusanorum: nunc nulla alia calamitate, nisi istius avaritia atque injuria, pauperrimus. Huic hereditas facile ad H-S tricies venit testamento propinqui sui, Heraclii: plena domus cae lati argenti optimi, multaeque stragulae vestis, pretio sissimorumque mancipiorum: quibus in rebus istius cupiditates et insanias quis ignorat? Erat in sermone res, magnam Heraclio pecuniam venisse: non solum Heraclium divitem, sed etiam ornatum supellectili, argento, veste, mancipiis futurum. Audit haec etiam Verres et primo, illo suo leviore artificio Heraclium aggredi conatur, ut eum roget inspicienda, quae non reddat. deinde a quibusdam Syracusanis admonetur : hi autem quidam erant affines istius, quorum iste uxores numquam alienas existimavit, Cleomenes et Aeschrio: qui quantum apud istum, et quam turpi de causa potuerint, ex reliquis criminibus intelligetis. Hi, ut dico, hominem admonent; rem esse praeclaram, refertam omnibus rebus: ipsum autem Heraclium, hominem esse majorem natu, non promtissimum: et eum praeter Marcellos, patronum, quem jure suo adire aut appellare possit, habere neminem: esse in eo testamento, quo ille heres esset, scriptum, ut statuas in palaestra deberet ponere. faciemus, ut palaestritae negent ex testamento esse positas: petant hereditatem,

[ocr errors]

40

40 quem -- appellare possit.] Sic correxi vulgatum posset ex lege Grammatica,

« PreviousContinue »