Page images
PDF
EPUB

statim Messana litteras Halesam mittit: quas ego istum in Italia scripsisse arbitror. nam, simul atque e navi egressus est, dedit operam, ut Halesinus ad se Dio continuo veniret: se de hereditate velle cognoscere, quae ejus filio a propinquo homine, Apollodoro Laphirone venisset. Ea erat, judices, pergrandis pecunia. Hic est Dio, judices, nunc beneficio Q. Metelli civis Romanus factus: de quo, multis viris primariis testibus, multorumque tabulis vobis priore actione satisfactum est, H-S undecies numeratum esse, ut eam causam, in qua ne tenuissima quidem dubitatio posset esse, isto cognoscente obtineret: praeterea greges nobilissimarum equarum abactos: argenti vestisque stragulae domi quod fuerit, "esse direptum. ita H-S undecies Q. Dionem, quod hereditas ei obve nisset, nullam aliam ob causam, perdidisse. Quid ? Haec hereditas quo praetore Dionis filio venerat? eodem, quo Anniae, P. Annii senatoris filiae; eodem, quo M. Liguri senatori, C. Sacerdote praetore. Quid? tum nemo molestus Dioni fuerat? non plus quam Liguri, Sacerdote praetore. Quid? ad Verrem quis detulit? nemo: nisi forte existimatis ei quadru8 platores ad fretum praesto fuisse. Ad urbem cum esset, audivit, Dioni cuidam Siculo permagnam venisse hereditatem : heredem statuas jussum esse in foro ponere nisi posuisset, Veneri Erycinae esse multatum. Tametsi positac essent ex testamento: putabat tamen, quoniam Veneris nomen esset, causam

15

14 esse direptum.] Non bene Graevius recepit dereptum e Ms. ano vetere, deceptus Criticorum observatione de verbo hoc. Una res deripitur, cum aufertur: copia rerum diripitur.

15 causam pecuniae] int. reperiendae, extorquendae. Similiter viae pecuniae dicuntur ad Q. Fr. I, 1. 5. Miror Graevio placuisse conjecturam Nannii et Lambini, causam calumniae: quid calumniae eum Venere? at quaestus, lucri spes esse a Venere potest.

16

17

pecuniae se reperturum. Itaque apponit, qui petat Veneri Erycinae illam hereditatem. non enim quaestor petiit (ut est consuetudo) is, qui "7 Erycinum montem obtinebat: petit Naevius Turpio quidam, istius excursor et emissarius, homo omnium ex illo conventu 18 quadruplatorum deterrimus, C. Sacerdote praetore condemnatus injuriarum. Etenim erat ejusmodi causa, ut ipse praetor, cum quaereret calumniatorem, paullo tamen consideratiorem reperire non posset. 19 Hunc hominem Veneri absolvit : sibi condemnat. maluit videlicet homines peccare, quam deos: se potius a Dione, quod non licebat, quam Venerem, quod non debebatur, auferre. Quid ego hic nunc Sex. Pompeji Chlori testimonium recitem, qui causam egit Dionis? qui omnibus rebus interfuit; hominis honestissimi, tametsi civis Romanus virtutis causa jamdiu est, tamen omnium Siculorum primi ac nobilissimi. Quid ipsius 20 Q. Caecilii Dionis, hominis probatissimi ac pudentissimi? Quid L. Vetecilii Liguris, T. Manlii, L. Caleni? quorum omnium testi

16 non enim quaestor petiit - - obtinebat.] Sine dubitatione correxi petiit: quod et res et verbum obtinebat clare jussit facere. Decepit homines alterum petit, quod sequitur: sed id pertinet ad narrationem facti, respondetque superiori apponit.

17 montem Erycum] v. de. h. 1. Ind. Geogr. in Erycus. Ego tamen ut Graevius reposui Erycinum, quia sic reperi in edd. pr. Sic et Ascon. Erycum est ab Aldo, quod fere secuti sunt omnes praeter Aldum N. in ed. 1483. Restituit vetus Graevius, sed non ex edd. pr. quas bic nemo inspexit, cum Mediolanensem ipse in manibus haberet. 18 quadr. deterrimus.] Ms. Pal. teterrimus, ut conjecerant Hotom. et Guil. Verba haec et alibi permutata, ut infr. c. 16.

19 Hunc hominem V. abs.] In hoc loco semper haesi. Intelligit Dionem, cujus nomen longius hinc remotum est, et in vicinia est Naevius, quem appellarat hominem o. - - deterrimum. Et haesit hic jam Hotomannus, qui lectionem Ms. veteris Hic hominem praeferebat. Sed nec hoc satisfacit. de Verre solet dicere iste.

20 Q. Caecilii Dionis] intellige e c. 7. ubi Dio Q. Metelli beneficio civis R. factus dicitur; unde Q. Caecilius Dio dictus est pleno nomine.

moniis de hac Dionis pecunia confirmatum est. Dixit hoc idem M. Lucullus, se de his Dionis incommodis pro hospitio, quod sibi cum eo esset, jam ante cognosse. Quid? Lucullus, qui tum in Macedonia fuit, melius haec cognovit, quam tu, Hortensi, qui Romae fuisti? ad quem Dio confugit? qui de Dionis injuriis gravissime per litteras cum Verre questus es? Nova tibi haec sunt, et inopinata? nunc primum hoc aures tuae crimen accipiunt? nihil ex Dione, nihil ex socru tua, foemina primaria, Servilia, vetere Dionis hospita, audisti? Nonne multa mei testes, quae tu scis, nesciunt? nonne te mihi testem in hoc crimine eripuit non istius innocentia, 20sed legis exceptio? 9 TESTIMONIA M. LUCULLI, CHLORI, DIONIS. Satisne vobis magnam pecuniam Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in provinciam profectus esset, Veneris nomine a quaesisse videtur? Accipite aliam in minore pecunia non minus impudentem calumniam. Sosippus et Epicrates fratres sunt Agyrinenses. Horum pater abhinc duo et xx annos est mortuus. in cujus testamento, quodam loco, si commissum quid esset, multa erat Veneri. ipso xx anno, cum tot interea praetores, tot quaestores, tot calumniatores in provincia fuissent, hereditas ab his Veneris nomine 22 petita Causam Verres cognoscit, pecuniam per Volcatium accipit, fere ad H-S cccc millia, ab duobus fra

est.

21

20 sed legis exceptio] nempe testimonium denunciari non oportere patronis ac defensoribus.

21 quaesisse videtur.] An videtur quaesisse? ut clausula hexametri vitetur.

22 petita est.] Delevi non cum Graevio ex Ascon. et Ms. vetere. Voluit Gruterus sic edere, sed operae non paruere, ut patet e nota, cujus lemma non habet negationem.

tribus. Multorum testimonia audistis antea. vicerunt Agyrinenses fratres ita, ut egentes inanesque discede

rent.

[ocr errors]

At enim ad Verrem pecunia ista non pervenit. 10 Quae est ista defensio? 2 utrum asseveratur in hoc, an tentatur? mihi enim nova res est. Verres calumniatores apponebat: Verres adesse jubebat: Verres cognoscebat: Verres judicabat: pecuniae maximae dabantur: qui dabant, causas obtinebant : tu mihi ita defendas ? non est ista Verri numerata pecunia. Adjuvo te: mei quoque testes idem dicunt: Volcatio dicunt sese dedisse. Quae vis erat in Volcatio tanta, ut H-S cccc millia a duobus hominibus auferret? et quis Volcatio, si sua sponte venisset, unam libellam dedisset? Veniat nunc: experiatur: tecto recipiet nemo. At ego amplius dico, H-S quad ringenties accepisse te arguo contra leges: nego tibi ipsi ullum nummum esse numeratum: sed cum ob tua decreta, ob imperata, ob judicata, pecuniae dabantur, non erat quaerendum, cujus manu numerarentur, sed eujus injuria cogerentur. Comites illi tui delecti, manus erant tuae: praefecti, scribae, medici, accensì, haruspices, praecones erant manus tuae. 25 ut quisque

23 utrum asser. - tentatur.] Idem aliis verbis dictum vide in fine capitis: neque nunc tam mihi isti, etc.

24 Verres judicabat.] Quomodo Verres judicabat, cum praetoris non sit judicare? nempe, quia aut de cohorte sua judices dabat, qui quod ipse juberet judicabant, aut judices legitimos cogebat idem facere, unde per ipsos judicabat. v. c. 13. Mox edd. vett. quae vis erat Vol

catio t.

25 ut quisque te m. cognatione affinitate, nec. aliqua attingebat.] In edd. R. Br. et Mediol. est tantum necessitudine aliqua attingebat. Ascensiana addit prima ut quis; nihil amplius. id supplementum ipsa forma loquendi dabat. At Aldina plenius; quo quisque te maxime cog. aff. necess. aliqua: denique factum est, ut editum a Grutero et Graevio. Patet locum interpolatum esse. Ego credo, modo excidisse in

te maxime necessitudine aliqua attingebat, ita maxime manus tua putabatur: cohors tota illa tua, quae plus mali Siciliae dedit, 26 quam si centum cohortes fugitivorum fuissent, tua manus sine controversia fuit. quidquid ab horum quopiam captum est, id non modo tibi datum, sed tua manu numeratum judicari necesse est. Nam, si hanc defensionem probabitis, Non accepit ipse: licet, omnia de pecuniis repetundis judicia tollatis. 27 nemo umquam tam reus, tam nocens adducetur, qui ista defensione non possit uti. etenim cum Verres utatur; quis erit umquam posthac reus tam perditus, qui non ad Q. Mucii innocentiam referatur, si cum isto conferatur? Neque nunc tam mihi isti Verrem defendere videntur, quam in Verre defensionis tentare rationem. Qua de re, judices, vobis magnopere providendum est. pertinet hoc ad summam reipublicae, et ad existimationem ordinis, salutemque sociorum. Si enim innocentes existimari volumus, non solum nos abstinentes, sed etiam nostros 11 comites praestare debemus. Primum omnium 23 opera danda est, ut eos nobiscum ducamus, qui nostrae famae capitique consulant: deinde, si in hominibus eligendis nos spes amicitiae fefellerit, ut vindicemus,

edd. pr. verba prima, et e vestigiis librorum legendum esse, ut quisque te maxime nec. aliqua attingebat: nam et Aquila tantum ut quisque te familiaritate attigerat habet: et in istis hominibus, qui memorantur, nulla cognatio aut affinitas intelligi potest: at necessitudo, quae inter Praetorem et ministros, comites, erat. Maxime omitti non potest, quia respondet sequentibus, ita maxime.

26

quam si centum cohortes f.f.] Hic aliquid deesse videtur, ut in Sicilia, ut ibi, aut simile quid.

27 n. unquam tam reus, tam nocens.] Ita edd. vett. et Mss. plerique. Primum tam expunxere Lamb. et Graev. Ego servavi. tam reus est, ita multis criminibus reus, ut Cicero dixit in hac ipsa oratione. 28 opera tanta danda est.] Delevimus cum Graevio tanta : quod nihili est evidenter, nec habet quod ei respondeat in seqq.

[ocr errors]
« PreviousContinue »