Page images
PDF
EPUB

ACCUSATIONIS

IN

C. VERREM

LIBER SECUNDUS; DE JURISDICTIONE SICILIENSI.

ORATIO SEPTIMA.

ARGUMENTUM ASCONII.

Haec sine dubio ad accusationem propositi criminis spectat oratio. nam in superiore anteactae res sunt expositae: quae quia magis adjuvant accusationem, quam ipsae sint principales, in unum librum coactae sunt judicio Ciceronis cursim enumerantis, quae Verres quaestor; quae proquaestore; quae legatus; quae denique praetor urbanus admiserit. Ubi ventum est ad causam ipsam, et Siciliensia crimina, quatuor libros edidit: unum de jurisdictione; alterum de frumento; tertium de signis; quartum de suppliciis. In qua distributione non ordo temporis, sed facinorum genera et momenta, servata sunt. Incipit autem a laude Siciliae, et egreditur ad crimen Dionis, deinde Sosippi et Epicratis. Sed de jure Siculorum everso frustra quidam Ciceronem reprehendunt, quod non inde coeperit: cum superiora crimina non egeant ejusmodi tractatu, qui ad sequentia pertinet; et oratoris consilio a magnis iisdemque clarioribus sumendum esset exordium. Itaque post hoc, duo criminum genera persequitur ad extremum. Primum de Heraclio; de expressis honoribus ab invitis; de Epicrate Bidino; deque rebus capitalibus, ubi de Sopatro, de Sthenio: quae omnia sunt de jure dicundo. Alterum de senatoribus; de sacerdotibus; de censoribus pretio a Verre factis; de collatione in statuas; de publicanorum cum Verre convenientia in furtis; de tabulis Carpinatii pecunias Verris extraordinarias continentibus. Genus causae in omnibus Verrinarum libris admirabile. Status principaliter conjectura.

MULTA mihi necessario, judices, praetermittenda 1 sunt, ut possim 1aliquo modo aliquando de iis rebus,

1 aliquo modo aliquando.] Sic edd. pr. Ald. Basil. omnes. Victorius primus delevit aliquando, secutusque idem P. Manut. Aldus jun.

quae meae fidei commissae sunt, dicere. Recepi enim causam Siciliae. ea me ad hoc negotium provincia attraxit. Ego tamen hoc onere suscepto, et recepta causa Siciliensi, amplexus animo sum aliquanto amplius. Suscepi enim causam totius ordinis; suscepi causam populi Romani: 2 quod putabam tum denique recte judicari posse, si non modo reus improbus adduceretur; sed etiam diligens et firmus accusator ad judicium veniret. Quo mihi maturius ad Siciliae causam veniendum est, relictis ceteris ejus furtis ac flagitiis, ut et viribus quam integerrimis agere, et ad dicendum temporis satis habere possim. Atque adeo, antequam de incommodis Siciliae dico, pauca mihi videntur esse de provinciae dignitate, vetustate, utilitate dicenda. Nam cum omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere debetis, tum praecipue Siciliae, judices, plurimis justissimisque de causis : primum, quod omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam fidemque populi Romani applicuit: prima omnium, id quod ornamentum imperii est, provincia est appellata: prima docuit majores nostros, quam praeclarum esset, exteris gentibus im

qui deinde idem in ed. maj. dedit aliquando, sine aliquo modo: quod et Graevius secutus est. Gruterus vetus restituit, in quo et Mss. omnes consentiunt. aliquando necessarium est: aliquo modo, si verum est, significat, si non plene, quod fieri non potest, (ut supra ipse dixit,) tamen quodammodo; mediocriter, et non nimis breviter ac festinanter. Qui sensus, quem sine dubio Victorius vidit, cum non incommodus aut alienus sit, delere haec verba non sum ausus: nec similitudo illa, in aliquo modo, aliquando, quae offendebat Victorium, a Ciceronis consuetudine aliena est.

2 quod putabam, etc.] Primum legenti haec olim venit in mentem quam: quod post vidi et Hotomanno placuisse. refertur manifeste ad causam senatus; nempe an ei judicia adimenda sint nec ne, et ille sua an aliena culpa male ante judicarit. In vulgata lectione Hotom putabat intelligi de ea caussa; quod mihi durius videtur: malimque, si ita a Cicerone sit, simpliciter intelligere de judicibus: qui recte judicare non possunt, nisi, etc.

perare: sola fuit ea fide benivolentiaque erga populum Romanum, ut civitates ejus insulae, quae semel 3 in amicitiam nostram venissent, numquam postea 'deficerent: pleraeque autem, et maxime illustres in amicitia perpetuo manerent. Itaque majoribus nostris in Africam ex hac provincia gradus imperii factus est. neque enim tam facile opes Karthaginis tantae concidissent, nisi illud et rei frumentariae subsidium, et receptaculum classibus nostris pateret. Quare P. Africanus, Karthagine deleta, Siculorum urbes signis monumentisque pulcherrimis exornavit : ut, quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta victoriae plurima collocaret. Denique ille ipse M. Marcellus, cujus in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidemque ceteri Siculi perspexerunt, non solum sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit. Urbem pulcherrimam, Syracusas, quae cum manu munitissima esset, tum loci natura, terra ac mari claudebatur, cum vi consilioque cepisset, non solum incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam, ut esset idem monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae cum homines viderent, et quid expugnasset, et quibus pepercisset, et quae reliquisset. tantum ille honorem Siciliae habendum putavit, ut ne hostium quidem urbem ex sociorum insula tollendam arbitraretur. Itaque ad omnes res Sicilia provincia semper usi sumus, ut, quidquid ex sese posset efferre, id non apud eos nasci, sed 1 domi

3 in am. n. venissent] int. sua sponte se applicuere ad nos, ut quaedam civitates Siciliae bello Punico primo fecere: quae sequuntur, sunt victae et in potestatem redactae, ut Syracusae et aliae, quas per maxime illustres intelligit.

4 domi nostrae conditum.] E Ms. antiquo addidere nonnulli cum

nostrae conditum putaremus. Quando illa frumentum, quod deberet, non ad diem dedit? quando id, quod opus esse putaret, non ultro pollicita est? quando id, quod imperaretur, recusavit? Itaque ille M. Cato Sapiens, cellam penariam reipublicae nostrae, nutricem plebis Romanae, Siciliam nominavit. Nos vero experti sumus, Italico maximo difficillimoque bello, Siciliam nobis non pro penaria cella, sed pro aerario illo majorum vetere ac referto fuisse. nam sine ullo sumtu nostro, coriis, tunicis, frumentoque suppeditato, maximos exercitus nostros 5 vestivit, aluit, armavit. 3 Quid illa, quae forsitan ne sentimus quidem, judices, quanta sunt? quod multis locupletioribus civibus utimur, quod habent propinquam, fidelem, fructuosamque provinciam, quo facile excurrant, ubi libenter negotium gerant: quos illa partim mercibus suppeditandis cum quaestu compendioque dimittit, partim retinet, ut arare, ut pascere, ut negotiari libeat, ut denique sedes ac domicilium collocare. quod commodum non mediocre populi Romani est; tantum civium Romanorum numerum, tam prope ab domo, tam bonis fructuosisque rebus detineri. Et quoniam quasi quaedam praedia populi Romani sunt, vectigalia nostra atque provinciae: quemadmodum propinquis vos vestris praediis maxime delectamini; sic populo Romano jucunda

6

Lambino jam cond. quos secutus est Graevius. Sic jam conditus est etiam Muren. 24 Mihi id languere in oratione tam elegante videtur.

5 vestivit, aluit, armavit.] Concinne ista respondent superioribus, coriis, tunicis, frumento. Patet, sagum esse genus tunicae. armavit refertur ad coria, non tam, quia coriis texere tentoria, et in obsidionibus muros, adversus vim machinarum, sed etiam, quia in scutis et clypeis crates inducitur corio bubulo.

6 civium Rom.] Rom. deletum est a Lamb. et Graevio, quia non repertum est in Ms. vetere. Et sane non admodum placet. Edd.

vett. constanter servant.

« PreviousContinue »