Page images
PDF
EPUB

:

commodis serviunt: quanto illa causa honestior, quae non solum probabilis videri, sed etiam grata esse debet, nulla privatim accepta injuria, sociorum atque amicorum populi Romani dolore atque injuriis commoveri? Nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et innocentissimus, L. Piso delationem nominis postularet, et contra Q. Caecilius peteret, isque se veteres inimicitias jam diu susceptas persequi diceret : cum auctoritas et dignitas Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa justissima, quod eum sibi Achaei patronum adoptarant. Etenim cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque amicorum populi Romani 31 patrona sit iniquum est, non eum legis judiciique actorem idoneum maxime putari, quem actorem causae suae socii, defensoremque fortunarum suarum potissimum esse voluerunt. An, quod ad commemorandum est honestius, id ad probandum non multo videri debet aequius? Utra igitur est splendidior: utra illustrior commemoratio? accusavi eum, cui quaestor fueram, quicum me sors, consuetudoque majorum, quicum me deorum hominumque judicium conjunxerat ? an accusavi rogatu sociorum atque amicorum? delectus sum ab universa provincia, qui ejus jura fortunasque defenderem? Dubitare quisquam potest, quin honestius sit, eorum causa, apud quos quaestor fueris, quam eum, cujus quaestor fueris, accusare? Clarissimi viri nostrae civitatis, temporibus optimis,

31 causa parata sit.] Edd. pr. patrata, etiam scr. quod correxit Aldus in parata. P. Manutius dedit comparata; quod est sane in hac sententia usitatius: sed tamen dicuntur classes, exercitus, etc. ut instrumenta defensionis parari. Graevius conjiciebat rogata vel lata, quod nimis a vulgata scriptura abit. Singularis lectio est Ms. Gu. s. atque amicorum p. R. patrona sit. Simillimum est, quod de Or. II, 48. provocatio, sive lex de provocatione, patrona civitatis et vindex libertatis dicitur. Atque haec lectio optime consentit antecedentibus et sequenti. bus; nec dubitavi in textum recipere.

hoc sibi amplissimum pulcherrimumque ducebant ab hospitibus clientibusque suis, ab exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani ditionemque essent, injurias propulsare, eorumque fortunas defendere. M. Catonem illum Sapientem, clarissimum virum et prudentissimum, cum multis graves inimicitias gessisse accepimus, propter Hispanorum, apud quos consul fuerat, injurias. Nuper Cn. Domitium scimus D. Silano diem dixisse propter unius hominis 21 Egritomari, paterni amici atque hospitis, injurias. Neque enim magis animos hominum nocentium res umquam ulla commovit, quam haec majorum consuetudo, longo intervallo repetita ac relata: sociorum querimoniae delatae ad hominem non inertissimum, susceptae ab eo, qui videbatur eorum fortunas fide diligentiaque sua posse defendere. Hoc timent homines: hoc laborant hoc institui, atque adeo institutum referri ac renovari, moleste ferunt. putant fore, uti, si paulatim haec consuetudo serpere ac prodire coeperit; per homines honestissimos virosque fortissimos, non imperitos adolescentulos, aut illiusmodi quadruplatores, leges judiciaque administrentur. Cujus consuetudinis atque instituti patres majoresque nostros non poenitebat tum, cum P. Lentulus, is, qui princeps senatus fuit, accusabat M'. Aquillium, subscriptore C. Rutilio Rufo: aut cum P. Africanus, homo virtute, fortuna, gloria, rebus gestis amplissimus, posteaquam bis consul et censor fuerat, L. Cottam in judicium vocabat. Jure tum florebat populi Romani nomen : jure auctoritas hujus imperii, civitatisque majestas, gravis habebatur. nemo mirabatur in Africano illo, quod in me nunc, homine parvis opibus ac facultatibus praedito, simulant sese mirari, cum moleste ferant. Quid sibi

[ocr errors]

iste vult? accusatoremne se existimari, qui antea defendere consueverat: nunc praesertim, ea jam aetate, cum aedilitatem petat? Ego vero aetatis non modo meae, sed multo etiam superioris, et honoris amplissimi puto esse, et accusare improbos, et miseros calamitososque defendere. Et profecto aut hoc remedium est aegrotae ac prope desperatae reipublicae, judiciisque corruptis ac contaminatis paucorum vitio ac turpitudine, homines ad legum defensionem, judiciorumque auctoritatem, quam honestissimos et integerrimos diligentissimosque accedere: aut, si ne hoc quidem prodesse poterit, profecto nulla umquam medicina his tot incommodis reperietur. Nulla salus reipublicae major est, quam eos, qui alterum accusant, non minus de laude, de honore, de fama sua, quam illos, qui accusantur, de capite ac fortunis suis pertimescere. Itaque semper ii diligentissime laboriosissimeque accusarunt, qui seipsos in discrimen existimationis venire arbitrati sunt.

Quamobrem hoc statuere, judices, debetis, Q. Cae- 22 cilium, de quo nulla umquam opinio fuerit, nullaque in hoc ipso judicio exspectatio futura sit: qui neque, ut ante collectam famam conservet, neque uti reliqui temporis spem confirmet, laborat: non nimis hanc causam severe, non nimis accurate, non nimis diligenter acturum. habet enim nihil, quod in offensione deperdat: ut turpissime flagitiosissimeque discedat, nihil de suis veteribus ornamentis requiret. A nobis multos obsides habet populus Romanus, quos ut incolumes conservare, tueri, confirmare ac recuperare possimus, omni ratione erit dimicandum. Habet honorem,. quem petimus: habet spem, quam propositam nobis 16*

VOL. IV.

habemus habet existimationem, multo sudore, labore vigiliisque collectam: ut, si in hac causa nostrum officium ac diligentiam probaverimus, haec, quae dixi, retinere per populum Romanum incolumia ac salva possimus si tantulum offensum titubatumque sit; ut ea, quae singulatim ac diu collecta sunt, uno tempore universa perdamus. Quapropter, judices, vestrum est deligere, quem existimetis facillime posse magnitudinem causae ac judicii sustinere fide, diligentia, consilio, auctoritate. Vos si mihi Q. Caecilium anteposueritis, ego me dignitate superatum non arbitrabor : populus Romanus ne, tam honestam, tam severam, diligentemque accusationem neque vobis placuisse, neque ordini vestro placere, arbitretur, providete.

PROOEMIUM

SEU

PRINCIPIUM PRIMAE ACTIONIS

IN

C. VERREM.

ORATIO QUINTA.

ARGUMENTUM.

M. Tullio accusatore constituto, atque ex Sicilia, quo instituendae accusationis causa profectus erat, reverso, C. Verres, cum suae causae magnopere diffideret, neque dubitaret, quin multis et testimoniis et tabulis, tum publicis, tum privatis convinceretur, duplicem inire rationem coepit: primum ut hujus causae actio in annum proximum perduci posset, quod scilicet in eum annum et Q. Hortensius ipsius Patronus, et Q. Metellus ejusdem amicissimus, Consules designati essent: deinde M Glabrio, praesentis anni praetor, brevi Magistratu abiret, multique hujus consilii judices Magistratum caperent, quo tempore judicibus illis esse non liceret, in quorum locum M. Metellus frater Consulis Praetor designatus, et alii Judices, non tam, ut sperabat, ad corrumpendum difficiles, succederent. Tum praeterea L. Metellus, illorum frater, Siciliam provinciam sortitus esset, cujus auctoritate Siculos commoveri posse confidebat. Id ut efficeret, quoniam quatuor duntaxat menses ante Kalendas Januarii supererant, principio causam alterius rei interponere conatus est, quae omne tempus ad agendum idoneum absumeret. Sed ejus spem Ciceronis diligentia longe fefellit. Itaque ea spe frustratus tentare rationem coepit. Nam cum ex hoc tempore, Nonis scilicet Sextilibus, non multum temporis ad agendum superesset, ludis prope menses tres auferentibus, praesertim si horis suis legitimis, id est XX diebus, accusator uti voluisset: consilium hoc cepit, ut partim dicendo, partim excusando, rem integram in annum sequentem produceret. Huic

« PreviousContinue »