Page images
PDF
EPUB

alter ejusdem nominis, patrem habuit Hieroclem, nobilem virum, cujus origo a Gelone, antiquo Siciliæ tyranno, manabat. Virtute et prudentia meruit, ut inter rarissima humanæ felicitatis exempla cum primis numeraretur. Amplissimum enim Syracusarum imperium non jure successionis, etsi a majoribus quondam occupatum; neque violentia et cædibus, sed admiratione virtutis est consequutus. Semel autem partum regnum singulari semper clementia, dexteritate, et fide administravit. Accessit fortunæ indulgentia insignis: nam et vitam integris omnibus sensibus ultra nonagesimum annum produxit ; et tantis opibus, tanta gloria floruit, ut æqualium regum vix ulli concederet. Anno ætatis suæ trigesimo, vel trigesimo primo, Olympiadis CXXVI, secundo, magistratus Syracusiorum creatus est. Septimo post anno rex Syracusarum et sociarum civitatum est declaratus. Regnavit annos quinquaginta quatuor. Tanto hoc tempore constanter coluit amicitiam Romanorum. Excessit e vivis anno altero, aut tertio Olymp. CXLI, anno 215, vel 214, ante Christum. Hiero fuit in imperio moderatus; in alloquio blandus; in negotio justus: rexit populos animo paterno potius, quam regio. Itaque cunctis velut patre amisso in orba civitate lugentibus, funus ejus factum est magis amore civium et caritate, quam cura suorum, celebre. Polyb. lib. I; T. Liv. lib. XXIV, cap. 4; Justin. lib. XXIII, cap. 4; Casaub. in Polyb. cap. 5, etc. Jam ad legem Hieronicam.

Sicilia frugum erat feracissima, ut modo demonstravimus. Hæ erant unæ fere totius insulæ divitiæ. Ex his pendebatur amplissimum Hieroni vectigal; quippe quod omnis ager ex parte decima regi vectigalis erat. Decima pars frugum ex arationibus illi per decumanos exigebatur. Alia vectigalia non habebat. Sed ne qua fraus suboriretur aliquando, quæ aut regis rationibus, aut aratorum rebus officeret, hoc cavit Hiero præclaris institutis; quibus populi juxta ac suis consuluit utilitatibus. « Omnibus custodiis subjectum aratorem decumano tradidit, ut neque in segetibus, neque in areis... grano uno posset arator sine maxima pœna fraudare decumanum; atque ita diligenter jura decumano constituit, ut ab invito aratore plus decuma non posset auferre. »> Infra, cap. 8. Non ita multo post Hieronis mortem, Syracusanum ejus regnum ad Romanos pervenit. Quæ ubique regum fuerant,

Romanorum fuere. Syracusanis cetera, cum libertate, ac legibus suis, servata sunt: sed ager eorum, qui prius Hieronis, jam reip. decumanus factus est, eodem modo, atque iisdem institutis, quibus ante imperium populi romani fuerat: neque lex decumarum venditionis, neque vendendi aut tempus, aut locus commutatus est. Omnia lege Hieronica, id est, ex Hieronis institutis semper deinceps facta sunt: ut Syracusanis jucundior esset nova sua conditio, « si ejus regis, qui Siculis carissimus fuerat, non solum instituta, commutato imperio, verum etiam nomen maneret ». Infra, cap. 6.

Ceterum de hac tota rei frumentariæ expositione plura et apertiora dabunt quæ omnino necessaria ad calcem hujusce orationis ex Desjardins subjunximus.

SYNOPSIS.

In magnificentissimo exordio Cicero demonstrat, eum, qui nulla privatim læsus injuria, nullo præmio adductus hominem scelestum, libidinosum, perfidum, rapacem, crudelem accuset, sibi ipsi hanc legem imponere, ne in ejusmodi vitiis deprehendatur, quæ in isto reprehenderit, 1, 2. Seque nullam aliam ob causam Verri inimicum esse, quam quod omnia contra omnium bonorum causam, rationem, utilitatem, voluntatemque fecerit, 3. Neque vero causam esse aliam cur Hortensius aliique nobiles ei faveant, quam quod lucrum ex ejus divitiis capiant, sperentque alios etiam ei similes suis cupiditatibus inservituros, 4.

Jam tres facit orator hujus orationis partes, et se de fraudibus ac furtis Verris, primum in frumento decumano, deinde in empto, postremum in æstimato acturum ostendit, 5.

Primum igitur agit de furtis Verris frumento decumano. Siciliæ civitates non omnes eodem jure utebantur. Septendecim enim olim bello subactæ erant; horum ager quum esset jure belli publicus populi romani factus, a victoribus hac lege est iis redditus, ut a censoribus locaretur. Nonnullæ fœderatæ erant et liberæ eædemque immunes. Reliquarum omnium ager decumanus erat, h. e. aratores decumas pendebant frumenti exarati; idque appellabatur frumentum decumanum. Has decumas vendere solebant prætores licitantibus, ita ut venditione legem Hieronicam

observarent. Redimere autem plerumque solebant equites romani, alias publicani, si decumas emissent, decumani appellati, 6. Verres, tota venditionis ratione sine auctoritate senatus mutata, primum certos instituit nomine decumanos, re vera ministros ac satellites cupiditatum suarum, quorum in numero princeps fuit Apronius homo teterrimus : hoc enim maxime Verres usus est ad fortunas aratorum vexandas ac diripiendas, 7-9. Primum Verres edictum dedit: quantum decumanus edidisset aratorem sibi decuma dare oportere, ut tantum arator decumano dare cogeretur. Sic aratores, traditi Apronii decumani libidini et avaritiæ. Addiderat quidem in edicto, se in decumanum, si plus sustulerit, quam debitum sit, in octuplum judicium daturum; sed si usu venisset, ut arator posceret octupli damnari Apronium, recuperatores Verres dabat, de cohorte sua, quorum judicio aratores etiam in justissima causa inferiores discedebant, 10-13. Edixerat etiam ne quis frumentum de area tolleret ante, quam cum decumano pactus esset, 14. Deinde ut arator decumano, quo vellet decumanus, vadimonium promitteret, etsi erat in juribus Siculorum ne extra suum forum vadimonium promittere cogerentur, 15. Hæc omnia Verrem turpissimi quæstus sui causa instituisse confirmatur, 16. In quo ostenditur vanam esse ejus gloriationem, se magno decumas vendidisse, et hac ratione bene meritum esse de ærario populi romani; provinciam autem sic fuisse ejus institutis exhaustam, ut successor Metellus peteret a Siculis, ut sererent, et ararent, neque tamen antiquum sationis modum assequi posset, etsi lege Hieronica se decumas, ut antea venditurum, ostendisset. Nullum igitur populo romanó lucrum e Verris rationibus accessisse, maximum vero ipsum e depredatione aratorum quæstum fecisse, 17-20. Jam sequuntur exempla injuriarum in ratione frumentaria, I. Privatim singulis factarum; ubi narratur quid in Nymphonem Centuripinum, 21. In Xenonem Menenum, 22. In Polemarchum Murgentinum aliosque, commiserit, 23. Neque vero Siculis solis, sed etiam civibus romanis et equitibus infestum fuisse, quod potissimum narratione de C. Matrinio et Q. Lollio confirmatur, quos injuriis et contumeliis coegit, ut ad Apronii leges conditionesque venirent, 24, 25. His breviter repetitis, 26; sequuntur, II, publicæ injuriæ in civitates commissæ. Ab Agyrinensibus vi, minis, imperio eripuit

tritici medimnum XXXIII et præterea H-S LX, 27-31. Simili ratione Herbitenses spoliavit, quos etiam teterrimis mulieribus Pippæ et Tertiæ vectigales esse coegit, 32-35. In quo simul ostenditur eum de capite vectigalium populi romani remisisse, quod ne Sullæ quidem concessum fuerit, 35, 36. Sequuntur aliarum civitatum exempla, quibus alios Apronii asseclas improbos homines tamquam canes immisit, qui vi ac injuria frumentum, aut pecunias raperent. Sic ad Liparenses A. Valentium, 37.Ad Tissenses Diognotum Venerium (h. e. e servis Veneris Erycina) misit, 38. Amestratinos pecuniam præter decumas M. Casio, Sex. Vennonio, Banobali Venerio, 39. Petrinos P. Nævio Turpioni, Halicyenses eidem, Segestanos Symmacho dare coegit, 40. Ubi simul ipsos quoque senatores in Sicilia summis injuriis affectos esse docet, 41. Similes injuriæ in Thermitanos, in Ennenses, 42. In Calactinos, Mutycenses, Hyblenses aliasque civitates memorantur, 43. Copiosius deinde versatur in demonstranda immani præda ex Ætnensium, 44, 45, et Leontinorum agro capta, 46-49. Itaque vanam esse Verris gloriationem, se decumas magno vendidisse, quum sit perspicuum eum bona fortunasque aratorum non populi romani, sed sui quæstus causa vendidisse, 50. Nam agrum decumanum propter istius avaritiam desertum esse, aratores profugisse, 51, 52, et qui manserint (quæ vix decima pars fuerit aratorum), ipsos quoque agros relicturos fuisse, nisi Verris successor L. Metellus literas Roma misisset, quibus se decumas Hieronica lege venditurum ostenderet, Siculosque, ut quam plurimum sererent, rogaret. Ejus rei causa recitantur literæ a Metello ad Cn. Pompeium et M. Crassum, ad M. Mummium prætorem et ad quæstores Urbis missæ, 53-55. Tantam vero acerbitatem Verris, tantum scelus in aratores fuisse, ut homines propter injurias licentiamque decumanorum mortem sibi ipsi consciverint, 56. Ipsum vero Apronium aliosque sæpe dictitasse, perparvum ex ingentibus lucris ad sese, plurimum ad prætorem pervenisse, 57-62. Cujus rei novum argumentum affert hoc, quod agri Leontini decumas quum pluris vendere posset, noluerit tamen his addicere qui contra Apronium licerentur, sed Apronio multo minoris tradiderit, 63, 64. Ipsos etiam amicos defensoresque Verris male de ejus improbitate judicasse; quod primum confirmatur Metelli dicto, qui

quum C. Gallius postulasset ab Apronio, ut ex edicto suo judicium daret in Apronium, «quod per vim aut metum abstulisset», tamen ei non concessit, quum diceret, præjudicium se de capite C. Verris per hoc judicium nolle fieri, 65. Deinde uberius declaratur ex epistola quadam Timarchidis, Verris liberti et accensi, ex qua tota familiæ, i. e. libertorum, scribarum, accensorum, Verris disciplina cognosci poterat, 66-68. In quo simul Verri hoc exprobratur quod filium prætextatum omnibus modis depravaverit, et ad suas turpitudines erudiverit, 69.

Secunda orationis pars versatur in Verris furtis in frumento empto commissis. Quum enim Verres ex senatusconsulto et ex lege Terentia et Cassia (lata A. U. C. 680, a duobus coss. C. Cassio et M. Terentio) emere deberet frumentum in Sicilia; emundi autem duo genera essent, unum alterarum decumarum (h. e. ut quantum ex primis decumis fuisset, tantum emeretur pretio in singulos modios constituto H-S ternis) alterum imperatum, h. e. quod civitatibus æqualiter esset distributum in quo tritici modium ccc millia erant emenda, pretio in singulos modios constituto H-S quaternis) quumque pro omni isto frumento per singulos triennii annos prope H-S centies et tricies (656,000 fr.) Verri erogatum esset, Cicero demonstrat hanc pecuniam ita ab eo laceratam esse, ut probari possit eum omnem hanc pecuniam domum suam avertisse, 70. Primum ostendit, eum hac pecunia publica ex ærario erogata ad quæstum suum sic abusum esse, ut eam binis centesimis usuris fœneraretur. Id confirmatur literis P. Vettii Chilonis, 71, 72. Deinde permultis civitatibus Verrem pro frumento empto nihil omnino solvisse demonstrat exemplo potissimum Halesinæ civitatis, cui quum in annos singulos sexaginta tritici millia modium imperavisset, pro tritico nummos abstulit, quanti erat in Sicilia triticum; quos de publico nummos acceperat, retinuit omnes. In primis docetur Æneæ Halesini narratione, eum, quum omnis frumenti copia decumarum nomine penes istum esset redacta, solitum esse frumentum, quod, alterarum decumarum nomine, vel quod imperatum esset, emendum erat, improbare, et pro eo pecuniam exigere; deinde quantum frumenti Romam esset mittendum, tantum de suo quæstu ac de sua copia frumenti mittere, 73-77. Postremo Cicero ostendit Verrem ex omni pecunia quam arato

« PreviousContinue »