Page images
PDF
EPUB

quae totae pendent ex adcurata antiquitatis cognitione, neque omnino a Jurisconsultis debent ignorari, veluti loci de ingenio et moribus populi, de magistratibus et sacerdotibus singulis, de disciplina publica, de pecuniae, mensurarum et ponderum ratione, de re agraria et rustica, de reliqua re quaestuaria, de variis artificum atque opificum collegiis, de nominum consuetudine, de rei domesticae administratione, et quae sunt alia ejusdem generis infinita. Neque tamen in eo adquievit Auctoris diligentia, ut ex antiquitatibus solis, quasi ex adventitio instrumento, illustraret singulos juris articulos, sed etiam eorumdem originem ipsam et vicissitudines, quoties pro argumenti natura et monumentorum superstitum conditione, tum vero etiam pro Institutionum Justinianearum methodo, a qua neque hic divelli se passus est *), licuit, investigavit: unde, ex quo hoc studiorum genus optimo successu coepit cum externa, quam vocant, juris Romani historia conjungi, a praestantissimis quibusque recentioris hujus formulae auctoribus, et Hugone maxime **), ejusdem antesignano, liber Heineccianus ut in primis fructuosus ad internam juris civilis historiam uberius cognoscendam suevit commendari ***).

Fontibus Heineccius usus est iis, qui suo tempore exstarent, satis diligenter, sed ita, ut quum pro more aevi sui antiquiora et

*) Hinc v. c. de adpellationibus ad IV. 7, 13. nihil dicere voluit, quod Institutiones nullam earum mentionem fecissent. Magna hactenus Heinecciano libro intercedit similitudo cum Ev. Ottonis Commentario ad Institutiones, qui vivo Heineccio primum lucem adspexit Traj. ad Rh. 1729. 4. repetitus postea Frf. et Lips. 1743. 4. nec non Basil. 1760. 4. quique et ipse juris Romani origines et progressus ad seriem Institutionum diligenter enotat. Neuter tamen scriptor, quod sciam, operis alterius in suo rationem habuit.

**) Lehrbuch der Geschichte des Römischen Rechts bis auf Justinian p. 34. sq. (ed. XI.)

***) Alia virorum doctorum de libro nostro judicia, ut commentarios litterarios nunc taceam, reperias in Jo. Aug. Ernesti Prol. qua demonstratur, majus utiliusque esse latinos auctores intelligere, quam probabiliter latine scribere (Lips. 1738. 4.); Opuscc. varii argumenti (Lips. 1794. 8.) p. 321. in Jo. Henr. Christ. de Selchow Praef. praem. Elementis Antiquitatum juris Romani publici et privati (Gott. 1757. 8.) et repetita in ed. altera, quae prodiit ib. 1778. 8. sub titulo Elementorum juris Antejustinianei; in Car. Ferd. Hommelii Litteratura juris Lib. I. c. 2. p. 49. sq. ed. I. (Lips. 1761. 8.) et Lib. I. c. 3. p. 44. sq. ed. II. (ib. 1779. 8.) in Millelot Reflexions sur l'enseignement du droit; (Thémis, ou Bibliothèque du Jurisconsulte T. III. (Paris 1821. 8.) p. 82.) et in N. Falck Juristische Encyclopädie (Kiel 1821. 8.) §. 141. nota 9. p. 283. in quibus tamen

**

obsoleta magis sectaretur, quam rei Romanae per ultima secula conditionem, Codicisque Theodosiani et Novellarum Antejustinianearum rationem minus haberet, quam vetustiorum monumentorum. In interpretandis his quantivis pretii reliquiis rarius suo genio indulsit Noster; plerumque aliorum, quos duces elegerat, sententiam sequutus. Interdum minus idoneis singulorum testimoniorum lectionibus in varios errores abductus est bonus Heineccius, cujus quippe aetas adhuc careret praestantiorum, quibus hodie gaudemus, editionum adfluentia. Quid? quod identidem non ipse oculis usurpasse videtur haec testimonia *), sed aliorum fide ea retulisse. Praeterea meminisse oportet, et quam ingens post Heinecci tempora litterarum, quae ab humanitate nomen ducunt, quum universarum, tum earum, quae in veteribus scriptoribus probabiliter tractandis atque interpretandis versantur, contigerit emendatio, et quam laetus supervenerit fontium praestantissimorum, qui majores nostros plane latuerant, proventus, e quo jam unus Gajus tot nobis reclusit antiqui juris thesauros, quot vix cetera, quae superiori quoque aevo patuerunt, monumenta capere videntur.

In rebus ipsis describendis atque explicandis usus est Noster passim integris virorum doctorum, quorum se auctoritati mancipasset, verbis, Sigonii maxime, Spanhemii atque Schultingii; praeter quos hausit ut plurimum e lautis Budaei, Alciati, P. Manutii, Panvinii, Balduini, Augustini, F. Hotomani, Charondae, Cujacii, Contii, Brissonii, Lipsii, P. Pithoei, P. Fabri, Raevardi, Panciroli, Rittershusii, Siccamae, Breti, Heraldi, Salmasii, Merillii, Grotii, J. Gothofredi, Menagii, Galvani, Brummeri, Huberorum, Noodtii, Perizonii, Bynkershoekii, Reinoldi, Averanii, Gundlingii, aliorum opibus: in quo numero aegre requirimus Merulae, N. Antonii et Ferratii nomina, quamvis omnia Heineccii aetate superiora. Substitit tamen Auctoris diligentia fere in iis scriptis, quae usque ad

Selchovii et Hommelii censuras justo iniquiores esse nemo non concedet, qui meminerit, primam librorum ejus generis, ex quo est Heineccianus noster, virtutem requiri perspicuitatem et concinnitatem, in quibus necdum quisquam Heineccium superavit.

*) Sic. v. c. Plutarchi Praecepta reipublicae gerendae in omnibus edd. IV. 6, 7. adferuntur, ut inde probetur, minores magistratus usos esse subselliis. In quo toto opusculo quum nihil inveniatur, quod huc revocari possit, ego (pay. 662.) substitui verum testem, Asconium Pedianum ad Cic. Divin. c. 15.

annum 1732. lumen vidissent; certe ego recentiorem Jo. Guil. Hoffmanno interpretem, ab eo commemoratum *), indagare nondum potui.

Quae quum ita sint, larga sane messis superfuerit necesse est novo operis Heinecciani editori, in qua tamen colligenda visum est hunc modum tenere, ut absoluto contextui Heinecciano brevia quaedam et tantum non tumultuaria subnecteremus parerga, eos, qui plura aut rectiora discere cupiunt, vel summatim edoctura, vel ad alia scripta plerumque aevo Heinecciano recentiora ablegatura ; ne vel Heineccius (qui utique genuinus plurimum prodest ad cognoscendum disciplinae nostrae statum, quem optimi quique superioris aevi interpretes respexerunt) in Heineccio frustra quaereretur, vel liber notis frequentioribus aut prolixioribus novissimi Editoris oneratus in nimiam molem, quae vix emtores inventura esset, excresceret. Quae tamen finium, quibus meam qualemcumque opellam circumscripsi, angustia non obfuit, quo minus caverem, ne lectores carerent indice paulo pleniori observationum plane egregiarum, quibus ante Nostrum M. Ant. Ferratius **) rem maxime judiciariam, post illum Car. Andr. Dukerus in notis editioni Livii Drakenborchianae additis varia alia antiquitatis capita illustra

verunt.

*) Sed vel hujus praeclara Commentatio ad Legem Juliam de adulteris non statim in proximis, quae post annum 1732. prodierunt, editionibus Argentoratensibus annorum 1734. et 1741. sed primum in Basileensi postuma anni 1742. quaeque hanc sunt subsequutae, in auxilium est vocata.

**) Utinam ad manus esse potuissent etiam Notae MSS. Dukeri in Ferrati Epistolarum Libros III. priores, Patavii 1699. 8. primum editos, quae olim Dorvillianam Bibliothecam ornaverunt, nunc in Bodleiana Oxonii adservantur, teste Catalogo codicum MSS. et impressorum cum notis manuscriptis olim Dorvillianorum, nunc Bibliothecae Bodleianae (Oxonii e typographeo Clarendoniano 1806. 4.) pag. 81. num. 13.

PRAEFATIO

PRIORI EDITIONI PRAEMISSA.

LECTORI BENEVOLO

S. P. D.

JO. GOTTL. HEINECCIUS

JC.

Quantum utilitatis in jurisprudentia nostra antiquitatum Romanarum adferat notitia, nemo, nisi qui numquam est hisce sacris initiatus, ignorat. Equidem jam eo tempore, quo adhuc florebant res Romanae, vix quisquam praeclarum Jureconsulti nomen tueri videbatur, qui erat ab hoc insigni praestantissimoque praesidio destitutus. Plurima erat, teste CICERONE a), in omni jure civili antiquitatis effigies, et prisca verborum vetustas, et actionum genera quaedam, quae majorum consuetudinem vitamque declarabant. Haec vero omnia quis quaeso intelligat, nisi qui interiorem sibi antiquitatis scientiam comparaverit? Hinc in maxima plerumque ac praecipua veterum Jureconsultorum laude ponebatur accuratior antiquitatum notitia; PLINIUS 1), ARISTONEM Jureconsultum laudaturus, nihil in eo magis, quam illam prisci moris peritiam admiratur. Quam peritus, inquit, ille et privati juris et publici? Quantum rerum, quantum exemplorum, quantum ANTIQUITATIS tenet? Nihil est, quod discere velis, quod ille docere non possit. Mihi certe, quoties aliquid abditum quaero, instar thesauri est. Idem reconditarum litterarum praesidium etiam

a) Cic. de Orat. I. 43.
b) PLIN. Epist. I. 22.

in ANTISTIO LABEONE celebrat GELLIUS ), ex quo discimus, nihil eum ratum pensumque habuisse, nisi quod justum sanctumque esse, in Romanis ANTIQUitatibus legisset. Quum ergo jam ii Jureconsulti, qui florentem viderant rempublicam, hoc praesidio carere haud posse viderentur: quid de nostris dicamus temporibus, quibus ita exstincta est Romana respublica, nullum ut exstet, nisi in hominum memoria, veteris illius formae vestigium? Aliae hodie sunt consuetudines, alia religio, alii magistratus, alia judicia, alia denique imperiorum et rerumpublicarum facies. Et tamen peregrinis adstricti legibus vivimus, easque interpretari et obvenientibus hodie negotiis adplicare jubemur. Quis hoc praestiterit, nisi qui impressam animo circumferat veteris illius Romanae reipublicae effigiem, et, ut JUSTINIANUS d) alicubi monet, nihil ANTIQUITATIS penitus ignoret?

Equidem si cui hoc dubium videbitur, eum ego ad Glossatores remittam, ad illud, inquam, hominum genus, cui, exstincto litterarum lumine, tantum statuebatur pretii, ut quasi Atlantis humeris coelum, ita eorum auctoritate jurisprudentiae dignitas videretur sustineri. Quid enim aliud eminentissima illa ingenia in tot ridiculos ac paene pueriles errores abripuit, quam antiquitatum Romanarum omnisque politioris litteraturae ignorantia? Fieri enim profecto haud poterat, quin homines, ejus reipublicae ignari, cujus leges et jura tractabant, tamquam illuni nocte sine lumine oberrantes, saepe offenderent, saepe laberentur, saepe quovis potius, quam quo instituerant, pervenirent, ut eleganter ait M. ANTONIUS MURETUS e). Non pudebat ergo tum legi Fusiae Caniniae a canina invidia f); legi Hortensiae a nescio quo Rege Hortensio ); calatis Comitiis a Graeco xalos 1); quartae Falci

[ocr errors]

c) GELL. Noct. Att. XIII. 12.
d) §. 1. Inst. de Testam. ordin.
e) MURET. Part. I. Orat. XVII.

f) Glossa ad princ. Inst. de Lege Fus. Can. toll. edit. antiquiss. ex seculo XV. Quam legem Fusiam Caniniam forte a quodam, qui Caninius nominabatur, inductam; ut in Publiciana dicitur infr. de Actionibus §. Aliae. Nam canis servabat naturam, qui stat in palea, qui nec sibi potest habere paleam, nec alii permittit accipere. Sic nec sibi poterat tenere servos, quod moriebatur; nec libertatem patiebatur iis dari. Unde merito caninia dicitur, ut sit consequens nomen rei."

g) Glossa ad §. 4. Inst. de Jure nat. gent. et civ.,,Sed hoc sublatum est per legem, latam ab Hortensio Rege."

h) Glossa ad §. 1. Inst. de Testam. ord.,,Calatis, id est, bonis initiis vel conventibus, xalòs enim bonum interpretatur."

« PreviousContinue »