Page images
PDF
EPUB

mihi, licet cetera elegantioris literaturæ, videtur Criticus, quam par est, et plus æquo morosus Aristarchus, planeque immisericors, delens atque expungens non jam voces versusque singulos, sed integras Scenas ita notans obelo, et decussatis lineis, in illo, quo usus sum, Codice perstringens, uti in Editione Boecleriana transverso illinendas calamo censet. Boeclerus vero cum præclara multa habet, tum in artificio Comico investigando et aperiendo regnat. Quod de Guyeto dixi, is ob nimiam licentiam merito ab Elegantissima Daceria vapulat, ad Phorm. v. 7. 29. Digna sunt Doctissimæ Annæ verba quæ commemorentur. Ita illa: 'Ces trois dernières Scenes sont peut-être les plus belles de tout le Phormion. Cependant M. Guyet leur a déclaré une si cruelle guerre, qu'il les retranche tout d'un coup, sans faire quartier à un seul vers. On ne peut s'empêcher de dire, que c'est là un dégoût d'un homme malade, plutôt, que d'un Critique judicieux et délicat.'

Quod in Observationibus maxime ad Donatum frequens vides Abrahami Wielingii nomen, hujus mihi Consultissimi Amicissimique Viri in Donato sexcentis mendis obsito e conjectura restituendo insignis opera fuit. Scilicet cum aliquando ad Amplissimum Virum, Samuelem Hulsium, Haganæ Civitatis Consularem, prædivitis et sane raræ Bibliothecæ possessorem inviserem, rogaremque, uti, si quæ præsidia meis usibus apta haberet, ea mihi ne negare vellet, Mouowy Oupides plovo, respondit Vir Humanissimus, lustrandorum Librorum copiam facit, moxque Catalogum percensens præstantissimas quasdam Editiones mihi seponit. Ego interea cupide omnia circumspiciens incidi in Donati Codicem Ms. quantivis pretii. Et hujus mihi usura eadem liberalitate facta, ut, si quam inde veteri Interpreti opem ferre possem, id facerem. Ibi tum Eruditissimus Wielingius, cognito meo consilio, quæcumque sibi ad Donatum observata essent, ultro mihi obtulit. Inde igitur non contemnenda Observationibus nostris accessio est facta. et alterum ejusdem Donati Librum nactus sum, itidem manu exaratum, junctum Codici illi Ms. Boendermakeri, quem

Sed

laudavi supra. Hæc ego xsa quanti fecerim, faciamque, verbis exprimere non possum; tanto magis, quod nullum sibi divitis Academiæ Oxoniensis aliosque Britannorum loculos perlustranti repertum Donati scripti exemplum mihi affirmavit Doctissimus Abrahamus Gronovius. Atque o utinam integer superesset Donatus! Ita vero multa in Comicorum Principe, quæ etiam nunc quasi in interiore angulo recondita latent, dudum illustrata cerneres. Verum, ut nunc est, contenti simus hoc Catone. Accidit nimirum optimo Interpreti, quod accidisse olim pluribus non pessimæ notæ Scriptoribus merito dolent Eruditi, ut nimirum bona sui parte mutilati ad nos pervenirent. Quid Erasmus quidem de nostro hoc Donato censuerit, vel Titulus Editionis Frobenianæ indicat, in quo hæc leguntur: 'Habes hic, Amice Lector, P. Terentii Comoedias, una cum Scholiis ex Donati, Asperi, et Cornuti Commentariis decerptis.' Asperi quidem vel Donatus, vel quicumque alius meminit ad Adelph. iv. 2. 20. Annæus Celsus et Helenius Acron, Grammatici, qui Terentii Interpretes fuerint, laudantur Charisio. De horum, sed et de Capri, Probi, aliorumque ætate dicere nihil habeo. Quid porro de judicio et auctoritate Grammaticorum statuendum sit, edisserit Illustrissimus Scaliger ad Virgilii Copam. Petrus vero Nannius, Miscell. lib. I. c. 6. Aliquis indoctus,' inquit, 'indoctissimis verbis paraphrasin scripsit in Donatum. Id jam mundo obtruditur pro Donato.' Loquitur autem de Commentariis in Virgilii Æneida. Idem vero alibi de Terentianis agens indoctissimum nebulonem' vocat, 'qui pro Ælio Donato se venditaverit.' Nihilo mitius de eo judicium tulit Tanaquilus Faber, ad Phæd. 1. 4. Dicam audacter, sed vere, non magis Servium hodie habemus, quam Donati in Terentium Commentarios. Excerpta tantum supersunt, et sæpius a mala manu.' Temere loqui credis? 'Quod demonstrare,' addit, si quis sibi postulet, tam equidem id possim facile, quam ostendere, Als dúo elvas TérTaga.' Quanquam eædem res in Donato nonnunquam bis terve repetitæ, nonnunquam contrariæ, Erasmi judicium firmare viden

[ocr errors]

tur. Ubi autem qui ante hunc diem prodierunt Libri Commentarium Donati turpiter et inscite prorsus luxatum lancinatumque turbato ordine exhibebant, quod innumeris locis factum, qui volet, reperiet, emendatum nunc, restitutumque exhibeo.

Joannes Calphurnius ille Brixiensis, quisquis demum fuerit, Laurentii Vallæ ætate, id est, Sæculo quinto decimo, vixisse videtur, cujus diserte meminit ad Heaut. IV. 5. 10. Hic præter Commentariolum in unam illam Fabulam nihil Terentiani, quod sciam, reliquit, et haud raro quam proxime ad ipsum Donatum accedere videtur. Si quis Calphurnium possedisse Donatum etiam in Heautontimorumenon contendat, non valde repugnaverim. Certe quidem pluscula Donatiana in eo inveniri, plus semel monui in Observationibus.

Quæ Eugraphius, sive is Eographius vero nomine vocandus sit, in Nostrum vel notaverat, vel notanda Discipulis præceperat, perpauca admodum, neque fere quicquam, præterquam in Prologos Terentianos Fragmenta hujus Scriptoris, decimi, ut videtur, id est, obscurissimi Sæculi, e suo Codice primus omnium dederat Gabriel Faërnus, nuper repetita, et novæ Editioni Terentianæ adjecta a Francisco Hare. Hæc vero bona parte post Faërnum e Libro Ms. auxit Fridericus Lindenbruchius. Sed vel ita ingentes lacunæ, hiatus vasti restabant; Hecyra integra præter utrumque Prologum, integræ item Phormionis Scenæ deerant. Cum id dolebam, neque, unde suppetiæ tam misere habito affectoque Interpreti petendæ essent, exputabam, commodum incidi in duplex exemplum, quod servatur in Bibliotheca Leidensi, lacerum alterum, alterum multis partibus integrius; illud quondam Is. Vossii, hoc Dionysii Petavii. In illo legebatur: 'Sci Petri Beluacensis.' In hujus fronte ascriptum erat: Rufinus in Commentario de Metris Evanthium Sacerdotem in Terentium citat.' Porro autem: Abbo Floriac. Abbas in Epistolis meminit Eugraphii.' Abbatem autem illum Floriacensem Sæculo x. floruisse constat.

Unde de Eugraphii ætate conjectura fit.

Visum igitur fuit faciendum, ut ad utrumque illum Codicem et vulgatas Editiones exigerem, et, quæ ab his aberant, inde transcriberem. Fateor, vel sic multa in eo superesse, quæ medicam manum desiderent; sed qualemcumque Eugraphium edere, quam nullum malui, maxime cum hujus instituti mei summos, quos laudavi, Viros auctores haberem; ut, si tanti est Eugraphius, Eruditiorum conjecturæ et emendationi locus esset. Quæ ipse nonnunquam aspersi, leviora sunt, quam quæ magnopere laudari mereantur. Neque enim perpurgando illi Augiæ stabulo otium suppetebat. Cum enim nullo discrimine Terentiana Eugraphianis mista corruptissime legerentur, iis utcumque concinnandis satis molestiarum profligandum, satis tædii devorandum fuit.

De verbis autem ipsius Terentii, ea maxime ad Faërni Editionem exhibui; non ita tamen, ut, ubi ratio manifesto aliud suadere videbatur, nunquam secus legendum edendumve existimaverim. Ne quis credat, me Guyeti, Codices Mss. quibus usus est Faërnus, ad Hec. 11. 2. 16. sugillantis, auctoritate motum a tanti Viri lectione nonnunquam recessisse. Qui vero e tam grandi vetustissimorum Codicum, tamque varia confusorum versuum varietate verum et genuinum aliquando Terentium nobis daturus est, næ, is magnus Apollo fuerit. Nec Bembinus ille Liber, quamlibet prisci ævi, semper satis placet Faërno. Quid quod Guyetus ad Eun. 11. 2. 20. Terentianas Fabulas jam ante Ciceronis ætatem, id est, proxime Terentii obitum, interpolatas et depravatas fuisse censet? Quodcumque fuerit, Ciceronem, non longe adeo a Terentii ætate remotum, corrupto jam exemplo usum esse, vero admodum fit simile.

Causas ignorantiæ metricæ in primis abolitam Romæ sub Augusto antiquitatis memoriam vocat in Senario suo Cl. Chr. Wasius, Tragicosque juxta ac Comicos veteres Bibliothecis in Urbe publicis dejectos; quando Auctores vero honore fraudatos denuo describere operæ pretium non fuerit Librariis. Sed cum nec Lucilio, Magni Pompeii magno avunculo, parceretur, cum a Nova Poësi Ennii sterquilini

um, Attii veternus, Pacuvii verrucæ cum fastu repellerentur, et exoletorum verborum fœtores procul furcillarentur, Terentiano saltem metro parcere debuerat fastidiosum sæculum, et satis habere nascentis Eloquentiæ jam inde a primis incunabulis et vagitibus per singulas ætates incrementorum vestigia confudisse. Habebit igitur, in quo se exerceat Vir Cl. Richardus Bentleius, si, quod ad Horat. Serm. 11. 5.79. pag. 513. profitetur, aliquando novam Terentii Editionem ad priscos numeros adornaturus est. Sane, qui rationem metricam in Terentio certis legibus innixam astrictamque dare volet, Terentium ipsum, forte et Lælium et Scipionem, ab Inferis excitet necesse est. Nisi crebras synaloephas, episynalophas, collisiones, elisiones, sexcentas licentias alias probe cognitas habeat, atque inde versus catalecticos, acatalecticos, brachycatalecticos, hypercatalecticos constituat; nisi inter scribentis Poëtæ, interque Histrionum verba, sed et Interpolatorum audaciam, demum inter innumera fere Variantium Lectionum divortia, a titubantis calami lapsibus orta, certissimum ubique, quod mihi quidem év áduváros semper visum fuit, discrimen indigitet, et, quodnam potissimum iter insistere oporteat, quasi divinus Mercurius ostendat, frustra futurus est, quicumque opus hoc moliri unquam volet. Fuerint hæc olim apud sæculum Comicum nota Latinis auribus; fuerint hæ delicia prolutis illis labris, Attico melli, Tusco lepori assuetis; enimvero alia nostræ ætatis hominum ratio est; essetque alia, opinor, si maxime Scriptores Metricos, et tegì tŵy év ToshμAσ Tapaxaν, cum Græcos, tum Romanos longa dudum non delevisset dies. Dicam etiam amplius; facilius fuerit Taraxippo equorum in Hippodromo currentium pavores averruncare, quam ulli Scenico Numini Histrionum offensiones seu procurare, seu tollere. Aut igitur nescio cui duræ et cascæ licentiæ indulgendum, aut bene multa ita in alias formas varianda, ut Terentium in Terentio quæras. Horum utrum minus necesse sit, dicam quasi a Censore rogatus, EX ANIMI SENTENTIA, Non video. Metri quidem mentionem facit Donatus ad Phorm. 1. 4. 48. et alibi non

« PreviousContinue »