Page images
PDF
EPUB

Non aliquam partem studii adductam tradi liberis,

Nunc cum copia atque fortuna utrique ut obsequeretur, dedit, detur. PA.
Bene

Factum: abi, atque age gratias homini.

corum

CHA. Salves, Chremes ami

Meorum omnium mihi agissime, quod mihi commodum est, gaudio,
Quam id, quod a te expeto, me reperisse, ut habitus antehac fui
Tibi animum, quo adeumque applicaris studium exinde ut erit,
Tute existimaveris id ita esse facere ex me conjecturam ex me licet.
Alienus abs te tamen quis tu esses, noveras, ita res est. CHR. Gnatam tibi

meam

Philomelam uxorem, et dotis sex talenta spondeo.

Verba intricata et absurda, ne dicam barbara, et quibus intelligendis Œdipo opus sit conjectore, qui Sphingi interpres fuit. Cum igitur nihil minus quam Terentianum stylum sapiant, in iis restituendis et emaculandis frustra quis operam posuerit." Huic sententiæ Westerhovii,' ait Perl. ego item accedo, ac profecto nemo quidem fecerit jacturam, qui notitia illorum carebit.' Pro agissime in 1. 12. Z. habet carissime.

FINIS ANDRIÆ.

PUB. TERENTII

EUNUCH US.

ACTA LUDIS MEGALENSIB. L. POSTUMIO ALBINO L.2 CORNELIO MERULA ÆDILIB. CURULIB. EGERE3 L.4 AMBIVIUS TURPIO 5 L. ATILIUS PRÆNESTINUS TIBIIS7 DUABUS DEXTRIS. 8 GRÆCA MENANDRU. ACTA II.9 MODOS FECIT' FLACCUS CLAUDI2 M, VALERIO C. FANNIO COSS. 3

6

1 Lucio. Postumio. Albino Lucio Cornelio Merula Br.-2 Et L. Perl.-3 Egerunt id.-4 L. omittit Br.-5 Turpius J.-6 Et L. Atilius Perl. Lucius Attilius Br.-7 Hic Gov. Bent. Both. Perl. collocant verba sequentia Modos fecit Flaccus Claudi.' At Br. sic collocat et exhibet: Græca Menandri. Acta secunda. Modulavit Flaccus Cluditibiis duabus dextris. De his postremis sic notat Bruns: Edit. pro his tribus vocabulis habet Claudi et tibiis du. dextris ponit post Prænestinus: at Bentleius, qui dedit Prænestinus. Modos fecit Flaccus Claudi tibiis duabus dextris magis consentit cum Ms.' Modos fecit. Vett. fere omnes et R. Modulavit. Postea, Flac. Claudi tibiis, &c. Et sane alieniore loco in vulg. libb. posita videntur.' Lind.-8 Pro dextris vult Gov. dextra et sinistra.-9 Acta secundo est. Græca est Menandru vult Gov.-1 Nostra [sc. TOû Br.] lectio Modulavit est fere veterum omnium, teste Lind. Bruns. Modum laviit J. Inde modulavit. Perl.-2 Claudii filius Perl. qui monet in plerisque libb. omitti filius.-3 M. Valerio. G. Mummio. Fannio consulibus Br. Pro C. Fannio Perl. notat in Pall. teste Par. esse Gaio Mummio. Gaio Fannio esse in melioris notæ exemplis, in quibusdam tamen Mss. G. Mummio Fannio, testatur Lind. Vult Gov. Edita M. Valerio Messala, C. Fannio Strabone Coss. Addit Bothius Pretium meruit octo M. nummum: et notat: Titulo vulgo hæc absunt, quæ olim ibi lecta fuisse testis est Do. in Vita Nostri.'

FABULÆ INTERLOCUTORES.

PHEDRIA, adolescens, amator Thaidis. A Graco, paiŝpòs, hilaris.

PARMENO, servus Phædria. Hapà tập Ɛsonóty μévwv, manens et astans domino.

THAIS, meretrix. A lantòs, spectabilis, quasi speciosa.

GNATHO, parasitus Thrasonis. A yváłos, maxilla, quod sit edax.

CHEREA, adolescens, amator Pamphila. A xaípwv, gaudens.

THRASO, miles, rivalis Phædriæ. A páros, audacia. PYTHIAS, ancilla Thaidis. Quasi πvboμévη, percontatrix. CHREMES, adolescens,1 frater Pamphila. Axpeμílw, hinnio : quod hinnitu equorum delectaretur.

ANTIPHO, adolescens. Ab avrigalvojai, contra appareo, vel ab avrionui, contra loquor.

DORIAS, ancilla Thaidis. Quod Doride regione orta sit.
DORUS, eunuchus. Quasi Doricus.

[blocks in formation]

SOPHRONA, nutrix Pamphila. A rugpwv, castus, continens. LACHES, senex, pater Phadria et Charea. A λayxávw, surtior, sorte obtineo.

[blocks in formation]

Thraso miles abduxit secum Rhodo Athenas Pamphilam, vulgi sermone nominatam sororem Thaidis, quod ille ignorabat, ipsique Thaidi dono dat. Erat hæc Pamphila civis Atheniensis filia; eidem Phædria, ipsius amator, Eunuchum a se emtum ut tradat, Parmenoni imperat, atque in villam abit, exoratus precibus Thaidis, ut in duos dies eu miles potiretur. Frater Phædriæ adolescens Charea,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Ephebus frater Phædriæ puellulam

Cum deperiret, dono missam Thaidi,

Ornatu Eunuchi induitur: suadet Parmeno:
Introiit: 5. vitiat virginem: sed Atticus
Civis repertus frater ejus collocat

Vitiatam ephebo: Phædriam exorat Thraso.

cum Pamphilum perdite amaret donatam Thaidi a milite, supponitur pro Eunucho, ejusque habitu indutus ad ædes Thaidis adducitur, suadente Parmenone: in quibus stuprat Pamphilam; quæ, cum reperisset fratrem suum Chremetem, civem Atheniensem, agnita ab ipso datur uxor Chareæ, a quo vitiata fuerat; Thraso impetrat a Phædria, ut sint socii in amore Thaidis.

NOTE

4 Ornatu Eunuchi] Eunuchus castratus dicitur ab evvǹ, quod est cubile, et exw, habeo, custodio; quod id genus hominum adhibebatur servandis regum cubilibus. Eustathius deducit nomen istud ab evvis, id est,

privatus, et ixela, coitus, conjunctio; quasi elvis oxeías, privatus, carens conjunctione fœminea. [Eunuchi ornatum Both. dedit.]

5 [Introiit] Introit Delph. Introivit Both.]

ELII DONATI,

V. C. ORATORIS URBIS ROMÆ,

PRÆFATIO IN EUNUCHUM TERENTII.

HÆC masculini generis nomine nuncupata Fabula est, EUNUCHUS: et est Palliata Menandri vetus: quam ille auctor de facto adolescentis, qui se pro Eunucho deduci ad meretricem passus est, nominavit. Itaque ex magna parte motoria est. Atque in hac Comœdia, qui personam Parmenonis actor sustinet, primas habet partes. Secundæ sunt Chæreæ. Tertiæ ad Phædriam spectant. Hujus Prologus sane est concitatior. Nam et objicit crimina adversantibus et comminatur in posterum: et accusatorie narrat injuriam Terentio factam: et ad ultimum tumultuose et cum magna invidia defendit Poëtam. Hæc et πρότασιν, et ἐπίτασιν, et κατασrpopǹ ita æquales habet, ut nusquam dicas longitudine operis Terentium delassatum dormitasse. Actus sane implicatiores sunt in ea, et qui non facile a parum doctis distingui possint: ideo quia

tenendi spectatoris causa vult Poëta noster omnes quinque Actus velut unum fieri, ne respiret quodammodo: atque, distincta alicubi continuatione succedentium rerum, ante aulæa sublata fastidiosus spectator exsurgat. Acta plane est Ludis Megalensibus, L. Postumio, L. Cornelio Edilibus Curulibus: etiam tunc personatis L. Numidio Postumio, L. Ambivio Turpione: item modulante Flacco Claudio tibiis dextra et sinistra ob jocularia, multa permixta gravitate. Et acta est tanto successu ac plausu atque suffragio, ut rursus esset vendita, et ageretur iterum pro nova: proque ea pretium, quod nulli ante ipsam Fabulam contigit, octo millibus sestertium numerarent Poëtæ. Proverbia' multa sæpe pronuntiata, et cantica sæpe mutatis modis exhibita sunt. IIpoTаTIKOV πρÓσWжоv nusquam habet: sed suis tantum personis utitur. In hac Terentius delectat facetiis: prodest exemplis : et vitia hominum paulo mordacius, quam in ceteris carpit. Exempla autem morum hic tria præcipua proponuntur, urbani scilicet, parasiti, et2 militaris. Hæc edita tertium est, et pronuntiata, TERENTII EUNUCHUS quippe jam adulta commendatione Poëtæ, ac meritis ingenii notioribus populo. Facta autem ex duabus Græcis una est Latina. Nam ex EUNUCHO et COLACE, Menandri Fabulis, hæc EUNUCHUS Terentiana scripta est, non sine crimine, quod multa in hanc translata sint ex multis Poëtis Latinis: quod totum, per Prologum purgat atque defendit.

1 Legend. arbitror Diverbia. Lind. 2 Et omittit Z.

ÆLII DONATI ARGUMENTUM IN EUNUCHUM,

RAPTA quædam ex Attica virgo nobilis, atque abducta' est Rhodum; ibique matri Thaidis meretricis ab amico dono data est, et educata velut soror, una cum filia Thaide. Sed Thais, relicta matre, Rhodo cum amatore quodam Athenas se contulit: ab eoque hæres instituta mortuo, mox a milite Thrasone diligebatur nimis. Qui cum Athenis profectus matrem Thaidis mortuam Rhodi comperisset, et eam virginem, quam diximus, ab hæredibus mortuæ animadvertisset venum esse propositam; quamvis ignarus rerum omnium, emit tamen, et dono amata Thaidi vexit Athenas. Verum, postquam adveniens rivalem Phædriam apud amicam reperit,

1 Adducta West.

« PreviousContinue »