Page images
PDF
EPUB

PRÆFATIO.

EXCERPTA EX

A. H. WESTERHOVII PRÆFATIONE.

ACCIPE nunc, Lector Erudite, quibus præsidiis instructus ad Comicorum Latinorum Principem edendum accesserim. Primum de Codicibus Mss. quos magno numero a me laudatos vides, exponam: post Editos, quibus maxime usus sum, commemorabo; tum, a quibus Interpretibus multum profecerim, profitebor : demum, quos vivos, sicubi hæsitabam, consuluerim, enarrabo. Quibus ordine expositis, de Donato, Calphurnio, et Eugraphio addam. Primum suo sibi jure vindicant locum quinque Codices Mss. Leidenses, quorum lustrandorum mihi copia facta abs Illustribus Academiæ illius Curatoribus, eorumque Collegis Amplissimis, Urbis Lugduno-Batavæ Coss. Horum quidem Codicum incipit primus a vs. 540. Act. 1. Sc. 1. Andriæ; videturque manu pervetere exaratus, in membrana. Creditur autem olim fuisse Cl. Viri, Antonii Oiselii. Paucæ in eo sunt vocum distinctiones, pauca scribendi compendia, plusculæ autem initiales literæ omissæ. Secundus, variis figuris exornatus usque ad mediam Heautontimorumenon, in fine ascriptum habet; Calliopius recensui. P. Terentii Afri Comœdia Phormionis Explicit. Amen.' Et hic Liber in membrana exaratus est, habetque distinctiones quamplurimas. Tertius est versibus junctis, et more prosæ ora

[ocr errors]

tionis scriptus, itidem in veteri membrana. In hoc multæ sunt aspirationes, ex. gr. Holim, Hostium, michi, nichil, tum bene multæ vocum et syllabarum notæ. Quartus est scriptus per Theodoricum de Palude, Anno 1442. atque adeo nascente jam Arte Typographica, etiam in membrana. Additum in fine: Finito Libro sit laus et gloria Christo. Scripta autem sunt omnia versibus junctis. Quintus codex est antiquus in membrana, cui Titulus: 'Liber Eographii Argumentatorii Commentarii Andriæ.' Progreditur ad Phormionem, etsi folia sint lacera, nec appareat finis Eunuchi, aut initium Heautontimorumeni. Tum sequitur Terentius integer, cui additur in fine: 'P. Terentii Afri Comœdia Phormio bono scolastico Explicit Feliciter.' Terentium Priscianus excipit, De Metris Fabularum Terentii, et aliorum Comicorum. Hujus tantum tria folia supersunt. Idem hic Liber in plures Scenas dispescit nonnullos Actus, quam quidem fit vulgo. Qui vero Justi Lipsii fertur Codex Ms. is a me excussus est ante quam ex auctione publica addiceretur Leidensi instructissimæ Bibliothecæ; cum parte Ms. alterius, ejusdem Cl. Viri. Sequuntur Libri tres, duo priores Academiarum Trajectinæ et Oxoniensis, hic quidem e Bibliotheca Thomæ Bodleii Equitis, cum tertio Markiano, qui, quadringentorum fere annorum ætatem præferens, e supellectile Libraria Excellentissimi Ehrencronii emtus a Nobilissimo Viro, Henr. Hadr. van der Mark, van Leur, JCto, antehac ad B. Mariæ Ultrajectina Canonico. Horum mihi Varias Lectiones suppeditarunt Clarissimi atque Amicissimi Viri, Carolus Andreas Dukerus, Abrahamus Gronovius, et Eduardus Zurkius. His accesserunt alteri tres, Typographorum meorum opera mihi conciliati, sed paulo serius, et parte operis jam typis exscripta. Horum Codicum primus, ut reliquos ætate, ita lectionis præstantia vincit. Medius forma est minima, primus et tertius maxima: omnes tamen in membrana. Iste antehac Illustris Grævii, visus mihi ante aliquot annos apud Cl. Virum, Jo. Theod. Schalbruchium, Lycei Amstelædamensis Professorem, et Scholarum Rectorem, sed usibus meis negatus, de

mum post ejus fata in solidum mihi tributus: ille communicatus mecum a Nob. Viro, Jo. De Wit, Amplissimi Viri, Jo. De Wit, urbi Dordracenæ nuper a Secretis, Filio, Summorum quondam apud Batavos Virorum, Jo. et Corn. De Wit Nepote : hic e Bibliotheca insigni, Viri Nobilissimi, Theodori Boendermakeri, Canonici S. Martini apud Ultrajectinos, coëmtus. De aliis Libris manu exaratis, quibus Gabriel Faërnus, Philippus Pareus, Franciscus Guyetus, Joannes Henricus Boeclerus, sed et plures alii dudum sunt usi, quosque partim in partes vocavi, dicere nihil attinet. Nolim tamen existimes, ita religiose a me excussam Librorum omnium, quos laudavi, scripturam, ut omnes apices persequendo nihil, quod a vulgata lectione abiret, non observatum dimiserim. Ea mihi, ut verum fatear, inanis futura opera, obscuraque visa est diligentia, incertiorem factura Lectorem, quam is fuerat dudum. Quid quod ridendos passim propinarem publice bonos cetera Codices, si singula, quæ in manifesto cubare mendo nemo sanus negaverit, identidem exscribere, atque ad nauseam usque repetere voluissem? Non igitur me sæculi fastidium, sed certa deterruit ratio. Quod ne gratis dixisse videar, eorum, quæ mihi potiora sectanti ultro se ingesserunt, bonam partem Tecum hic communicare visum est. En igitur absurdas optimorum Codicum lectiones: And. Act. 1. 1. 138. Sine ut eveniat. Act. III. 3. 24. Insperata nuptiæ hoc atque invito Pamphilo. Act. IV. 1. 59. Hem sed mane. Act. v. 1. 19. Objurgantem ancillam. Eun. Act. 1. 2. 35. Abreptam e Samo. Act. 11. 3. 7. O fortunatum senem. Ibidem 24. Reddunt creatura junceas: et 45. Act. II. 1. 6. Est istuc datum profectum. Diana misisse. Act. Iv. 6. 31. Animo potenti. Miserrimus feci fugitando. Heaut. Act. 11. deinde ei, recte est. Act. 111. 3. 31. dant. Act. v. 1. 1. Idcirco scio. Cum placeo. Act. 111. 2. 35. 111. 3. 23. Congruum istum. et 28. Referre non audebam.

Scilicet desine.
Act. 111. 5. 37.

Act. v. 2.8. 1. 16. Quod Quantum tibi operis Di

Adelph. Act. 1. 2. 64. Patrem ita obsecratum. Act. Act. IV. 2. 23. Non puduit se : Act. iv. 3. 14. Et certo scio,

quia nescis eas. Hec. Prol. Alt. 17. Et inde terendo. Act. 1. 2. 15. Consilium contemplasse: et 40. Utcumque maxime. Act. III. 3. 47. Excitatum reddidit. Act. IV. 4. 41. Derelinquunt viri. Phorm. Act. II. 1. 3. Reverti saltem non pudore. Act. 1. 2. 39. Quam addideras huic præconstituta. Act. IV. 1. 20. Quod si scit, ut me excutiat. Hæc et sexcenta alia si singillatim suis locis annotassem, enimvero vererer, ne operam lusisse me quis merito diceret. Neque tamen affirmare liquido ausim, nihil in tot Codicibus, tam difficilis sæpe lectionis, quod quidem dignum fuerit observatu, meam industriam fugisse. Quanquam, ne id fieret, me fecisse sedulo, id scio. Sed et, ne Cl. Dukeri otio abuterer, satis habui, si, de quorum lectione addubitabam, quod commodo ipsius fieri posset, ea loca ad Codicem Trajectinum, chartaceum illum, et Anno 1454. scriptum, exigeret. Idque ultro mihi oblatum, summaque fide præstitum, grato memorique animo agnosco. Ubi porro minoris interesse videbatur, suppressis nominibus, Msstorum tantum mentionem feci. Atque hæc quidem de Mss. nostris bis senis, cum parte tertii decimi, dicta sunto.

In Codicibus editis facile reliquis palmam præripit princeps illa Editio Anni 1469. triennio superans ætatem illius, quam Cl. Mich. Maittaire primam vocat. Hanc ego usibus meis concessam a capite ad calcem percensui ante quam Illustrissimo Sunderlandiæ Comiti ex auctione publica insano pretio addiceretur, atque in Angliam portaretur. Vidit ibi, ususque est Cl. Vir, Franciscus Hare, laudans in nupera sua Terentii Editione. Sed miror, videre potuisse, quod meam pluriumque oculorum aciem fugerat, numerum illum, quem dixi, non typis impressum, sed calamo ascriptum fuisse. Addit tamen, nescire se, an omnium princeps sit; certe quidem antiquissimam esse fatetur. Librum hunc excipit Anonymus, pervetustus ille, cui nec Loci, nec Typographi nomen, neque adeo Anni numerus est additus. Sequitur Editio Tarvisiana, impressa per Magistrum Paulum Ferari, et recognita per Magistrum Aluisyum Strazarolum, Anno 1481. Sequuntur Venetæ binæ, Annorum

1490. et 1512. Argentina, Anni 1499. Basileensis ex officina Frobeniana, Anni 1538. Lugdunensis 1511. Pictaviensis, sine anno ascripto; Basileensis altera, Anni 1548. Parisienses duæ, ex officina Rob. Stephani, quarum prior Anno 1536. in forma maxima, altera Anno 1540. in minima prodiit. Hæc quidem rarior videtur, paucisque, qui postea Terentium ediderunt, adhibita. Porro Lugdunensis, more prosæ scripta, Anni 1520. Veneta, Anni 1559. apud Paulum Manutium, Aldi Fil. Rursus Veneta, Anni 1521. ex officina Aldi; Antverpiensis, Anni 1560. præter Daventriensem, Gryphii et Juntarum, cum nonnullis aliis. Jos. Scaligeri Editionem diu frustra quæsitam videre mihi non contigit; neque sane quid compertum satis de ea habeo. Sunt, qui vidisse se, sunt et qui aliquando possedisse mihi affirmarunt. Alii nunquam prodiisse contendunt.

*

Porro autem insigni mihi adjumento fuerunt, quæ suis Codicibus ascripserant summi Viri, Gerardus Falkenburgius, Janus Gruterus, Franciscus Guyetus, Theodorus Pulmannus; quos mihi Codices omnes, præter primum, qui ex Editione Matthiæ Bergii Brunsvicensis prodiit Lipsiæ, Anno 1574. et servatur in Bibliotheca publica LugdunoBatava, indefessa cura conciliavit Vir optimus, Thomas Johnsonius, Typographorum meorum alter. In iis enim non pauca minime vulgaria, certe ante hunc diem ávéxdota reperi. Licet enim Boeclerus dudum ediderit Guyetiana, multis tamen partibus plura ejusdem Eruditissimi Viri reliquit inedita. Usum autem Boeclerum eodem hoc Codice, tanto magis mihi fit verisimile, quod, quæ edidit, ita eadem sunt cum glossis Mss. ut verbum de verbo expressum videatur. Quæ edere neglexit, quæque nunc primum a me eduntur, ita erant minutis literulis scripta, ut mirandum non sit, si tantus Vir, tantisque negotiis districtus eorum sensui indagando supersedit. Nunc vero foliorum margines ita putredine exesi sunt, ut ægre admodum literarum vestigia vel ab acerrimo oculo satis deprehendantur. Quanquam, dicam enim, quoniam mentio de Guyeto incidit, acerbior ille

« PreviousContinue »