Page images
PDF
EPUB

And. IV. 1. 3. audimus,
Jam vero Muretus ad

nunquam; is vero, si Guyetum ad rei metricæ plane imperitus fuit. And. 111. 2. 1. Sunt hic aliquot,' inquit, 'versus, quorum dimensionem explicaré ex veteribus Libris non potui, ex ingenio nolui.' Idem, Var. Lect. 111. 3. existimat, Histriones in recitandis Fabulis quædam de suo addidisse, ut oratio quotidianæ similior videretur; atque hinc factum, ut versus Terentiani sæpe videantur metro laborare. Palmerius autem ad Phorm. v. 7. 77. versus quosdam justo longius excurrere censet, non sine magna gratia, ut talia extra numerum censeantur. Faërnus testatur, se versum tertium et vigesimum, Act. 11. Sc. 3. Phormionis, tum versum quartum et quadragesimum, Act. v. Sc. 7. ejusdem Fabulæ pedibus metiri non posse. Alii ad alia adhæserunt. Neque P. Antesignani, singulis versibus tanquam proprios pedes ad oram ascribentis, sed inter Erasmum et J. C. Scaligerum semper dubii et fluctuantis, nimia diligentia rem satis expedivit. Profecto tanta,' verba sunt Jac. Perizonii ad Sanct. Min. p. 417. 'invaluit licentia, ut vix inde quid certa ratione probare, vel refutare queas.' Et si, quod sua jam ætate dicebat Cicero, Comicorum Senarii propter similitudinem sermonis ita abjecti sunt, ut nonnunquam in his numerus et versus vix intelligi possit, quid, amabo, aliis Carminum generibus, quibus Comoedia referta est, fiet? Viderunt id, qui temporibus Prisciani metra in Terentii Comoediis esse negarunt. Quanquam quis id in universum affirmaverit? Neque tamen cum Quintiliano plus gratiæ habituras fuisse crediderim, si intra versus trimetros stetissent. Grave enim videtur judicare de judicio talium Virorum, ad quorum scientiam cum in Poëtica, tum in Latini sermonis elegantia, quotquot tot quidem sæculis post hasce Artes tractarunt, vel etiam nunc tractant, vix comparandi sunt, ne quid gravius dicam. Ita igitur statuo, et arcanum Artis Metricæ prisci illius ævi dudum esse deperditum, et versus Comicos omnino ita abjectos eo consilio, ut a sermone vulgari parum aut nihil abirent, eoque haud raro miscerentur. Vitam enim imitati soluta oratione

[ocr errors]
[ocr errors]

potius inter se confabulari, quam numeris astricta, videri voluerunt. Idem tamen Cicero Parad. III. 2. Histrio,' inquit, si paulum se movit extra numerum, aut si versus pronuntiatus est syllaba una brevior aut longior, exsibilatur et exploditur.' Quod qui fieri potuerit in Scena Nova, ubi alternis tantum sedibus Spondæi recepti, vix intelligas ; nedum, si de Veteri sermo sit, ubi Tragicos, Comicos, Satiricosque Iambis Trochaicisque versibus plures immiscuisse Spondæos novimus. Quid quod numeri rebus passim parum conveniunt, variumque Carminum genus in eodem, idem in diverso negotio adhibetur? Si tamen ca Carmina sunt, unde nisi diversissima pedum et metrorum genera vix exsculpas. Neque semper, credo, dignitas nobis videtur in tardis Spondæis, neque exardescens affectus in incitatioribus Dactylis. Illud confidenter dico, nisi quis multo maximam literarum partem Comicorum, et maxime Plauti et Terentii ætate aliter scriptam, aliter pronuntiatam, vel omnino in sermone suppressam, quod nunc Gallis et Britannis perquam familiare est, ostenderit; sed et, quæ illius corruptæ pronuntiationis ratio fuerit, examussim indicaverit, nequicquam Licentiæ Comicæ Regulas nobis concinnabit. Si enim promiscue syllabam contra quantitatis vulgatæ, diphthongi, et positionis naturam corripere fas sit, quod contendit Cl. Hare; si non, Estis vos, sed éte vous, cum hodiernis Gallis, Yo pro Ego, cum Hispanis dixisse priscos Latinos credimus cum Cl. Wasio, quid sonuerit viva Sæculi Plautini et Terentiani vox, sane ægre ex ipsis per se literis confici posse patet. Et quotusquisque est, qui non videat, eadem ratione cuncta vel Ciceronis, cui in ipsis orationis fulminibus sæpius iambi exciderunt, vel cujuscumque alterius Scriptoris opera ad metrum redigi posse? Adeo ardua res est, ad calculum revocare, quo pacto quid in veteri orchestra ad tibiam cantari et saltari sit solitum. Vidit id, et ingenue professa est Elegantissima Anna, cujus verissima in fine Præfationis verba sunt: 'On pourroit faire beaucoup de remarques sur l'arrangement de mots, qui assez souvent sont autrement placés dans ces

Manuscrits, que dans les imprimés; mais cela seroit ennuyeux; nous n'avons pas aujourd'hui l'oreille assez fine pour juger de cette différence. Et pour ce qui est de la. mesure des Vers, il nous sieroit mal de vouloir faire les délicats sur une cadence, qui étoit tres-peu sensible du tems même de Ciceron, et que les plus grands connoisseurs ne démêloient qu'avec beaucoup de peine.' Lucubrentur sane, mordeant ungues, extricent, quam velint, Viri docti, quibus otium est; tum demum vera eorum gloria prædicabitur, ubi utilitatem ejus, quod fecerint, approbabunt, fortunasque Græciæ in eo verti, demonstrabunt publice. Enimvero tueatur quis rite ceteras partes, et facilis intricatissimi metri jactura erit; satis se superque viva morum imagine, stylique elegantia commendabit Terentius. Ego igitur, ne quid adversus Legem Corneliam, quæ est de Falso, committerem publice, meque turpiter darem, de Metro perparce disserui. Neque enim est nostrum, quæ super co argumento inter Erasmum, Scaligerum Patrem, Antesignanum, Glareanum, Goveanum, Scioppium, Tanaq. Fabrum, Joachimum Camerarium, Guyetum, alios, quanquam uti non æquales, ita nec per omnia pares, satis acriter sunt agitatæ, componere lites. Quo sæpius autem Terentium lego, eo magis fit mihi verisimile, elegantissimum Scriptorem honestate verborum delectatum salebras versuum superare, quam quicquam de recto compositionis tramite deflectere maluisse. Et profecto, quantum decoris Virgilius ex Homeri imitatione consecutus est, tantum e Menandri expressione Terentius, aut plus eo. Contra si qui sentiunt, nil sentiunt. Audiant hæc vel Volcatii Sedigiti Manes, palmam, Terentio debitam, Cæcilio dantis. Ducatur sane huic laudi, auctore Horatio, gravitate vicisse, modo de Arte lis nulla moveatur Nostro. Quanquam quis in Socco gravitatem Cothurni magnopere admiretur? Certe quidem tenuitatem sermonis in Comœdiis Græcis Quintilianum laudasse novimus. Unde dubium nullum est, mansurum Terentio suum honorem, Latinis dum manebit pretium Literis.

Tum alterum est, quod mihi parum etiam expeditum usque adhuc videtur a Viris Eruditis, et vereor, ut unquam satis expediatur. Scilicet Afer noster ita e Menandro, Apollodoro, Diphilo, multa transtulit in suas Fabulas, ut veteris Græciæ mores passim notare videatur; ita Romanis Romane scripsit, ut Romanorum sui ævi instituta non raro tetigisse appareat. Verum hæc ubique qui certissimis argumentis discernere quiverit, videre me nondum memini. Est, ubi Donatus ipse dubitat, et nihil expedit.

*

EXCERPTA E PRÆFATIONE LINDENBROGII.

PUB. TERENTIUM AFRUM, Comœdiæ Latinæ scriptorem undecumque elegantissimum, atque ingenii festivi, curatiore studio recensitum bono publico exhibere visum fuit. Quem enim pueri amavimus, ejusdem amoenitate ac venere vel hac quoque ætate nos capi, non erubescimus. Non denegarunt nobis hac in re operam suam amici nostri, viri literati. Inprimis vero multum adjuti sumus favore celeberrimi jurisconsulti Franc. Pithoei Tricassinensis, qui duo nobis Terentii exemplaria suppeditavit; alterum fratris B. M. alterum manu sua emendatum. His accessit Ms. codex qui in bibliotheca regis Galliæ asservatur: cujus ea visa est antiquitas, nec minor bonitas, ut vel solus sufficeret, cujus fidem sequeremur: in quo etiam Terentii imago, plane ut eam ex Vaticana bibliotheca Fulvius Ursinus V. C. edidit, antiqua manu depicta erat. Usi sumus et aliis scriptis libris, sed qui perparum profuerunt: nam et recentiores erant; et, si quid variarent, id levidense admodum atque exigui momenti.

Donati duo exemplaria habuimus, et illa Pithoeorum accurata diligentia ad Mss. codd. Antonii Contii et Jacobi Cujacii Antecessorum Bituricensium collata; quorum aux

ilio in hoc commentario plurimæ lacunæ suppletæ, aliaque infinita errata integritati suæ restituta sunt. Juverunt etiam nonnihil collectanea quædam, quæ in bibliotheca regia Parisiensi, et schedæ vett. Pet. Danielis Aureliani, viri humanissimi. Sed nescio qui veluti de compacto factum, ut Græca fere omnia in omnibus libris adeo vitiose scripta, ut raro quid inde boni extricare licuerit, vel indagare, quod specie recti placeret. Itaque non nostro saltem, sed aliorum quoque judicio, characteres vitiosos proponere voluimus, ut cuilibet pro captu ac lubidine emendandi causa relinqueretur integra.

Eugraphium non uni debemus. Præter pauca enim illa, quæ hujus scholiasta Faërnus vir diligentissimus olim in Italia provulgavit, alia longe plura ex antiquissimo libro Ant. Loiselli J. C. nunc primum edita: et, quæ huic deerant, ex nobiliss. Franc. Olivarii codice suppleta sunt. Cetera vero quæ desiderantur, si tanti videbuntur, a felicioribus meliori sæculo fors fuat an in lucem proferri poterunt: nam, ut nos hic Italis plura præstitimus, sic, alii diligentiam nostram si supplebunt, non invidebimus. Laus est publica. Extat quidem Parisiis in bibliotheca regia commentum in hunc Comicum, Eugraphii titulo insignitum : sed adeo ineptum, adeoque nugis plenum, ut vere quis ex Luciorum schola detonsi cujusdam tenebrionis dixerit blateramentum: idcirco etiam ejusmodi affaniis editionem hanc contaminare nobis religio fuit.

EXCERPTA E PRÆFATIONE
FRID. HENRICI BOTHE.

COLLATI sunt in usum hujus editionis codices Mss. sex, paris propemodum ætatis omnes, quorum quinque integri, alter autem Guelferbytanorum, quem posteriorem voco, ex Delph. et Vur. Clas.

Terent.

B

« PreviousContinue »