Page images
PDF
EPUB

cretium, Flaccum, Persium, atque Lucanum. Argue interpretationes eorum, quare non unam explanationem secuti sint, et in eadem re quod vel sibi, vel aliis videatur enumerent.

Hieronym. in Eccles, cap. I.

Comicus ait: Nihil est dictum, quod non sit dictum prius : unde et præceptor meus Donatus, cum ipsum versiculum exponeret, pereant, inquit, qui ante nos nostra dixerunt.

DE EUGRAPHIO.

Gerbertus quondam scholasticus ad Airardum, Epist. VII.

Petitionibus tuis annuimus: nostra ut exsequaris negotia, velut propria, monemus, Plinius emendetur, Eugraphius recipiatur.

Gerbertus hic postea PP. factus, Sylvester dictus fuit, vixit. que sub Othone III. imp. circa a. C. DCCCCXCVIII. Vid. Fascicul. tempor. Onuphrius Panuin. in chron. Eccles. et alii.

[graphic]

intersecuti ume

PUB. TERENTII AFRI

CARTHAGINIENSIS VITA.

ius:

ex.

[ocr errors]

1 Auctore Elio Donato V. C.

PUBLIUS Terentius Afer, Carthagine natus, servivit Romæ Terentio Lucano senatori; a quo ob ingenium et formam, non institutus modo liberaliter, sed et mature manumissus est. Quidam captum esse existimant ; quod fieri nullo modo potuisse, Fenestella docet: quum inter finem secundi belli Punici, et initium tertii natus sit, et mortuus: nec si a Numidis aut Getulis captus sit, ad ducem Romanum pervenire potuisset, nullo commercio inter Italicos et Afros, nisi post deletam Carthaginem, cœpto. Hic cum multis nobilibus familiariter vixit, sed maxime cum Scipione Africano, et C. Lælio: quibus etiam corporis gratia conciliatus existimatur. Quod et ipsum Fenestella arguit, contendens utroque majorem natu fuisse. Quamvis et Cornelius Nepos æquales omnes fuisse tradat, et Porcius suspicionem de consuetudine per hæc faciat :

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][merged small]

Itaque e conspectu omnium abiit in Græciam, in terram ultimam.
Mortuus est in Stymphalo, Arcadiæ oppido: nihil Publius
Scipio profuit, nihil ei Lælius, nihil Farius;

Tres per idem tempus qui agitabant nobiles facillime.
Eorum ille opera ne domum quidem habuit conductitiam :
Saltem ut esset, quo referret obitum domini servulus.

Scripsit comœdias sex: ex quibus primam Andriam cum ædilibus daret, jussus ante "Cario recitare. Ad cœnantem cum venisset, dictus est, initium quidem fabulæ, quod erat contemtiore vestitu, subsellio juxta lectulum residens legisse : post paucos vero versus invitatus, ut accumberet, cœnasse una; deinde cætera percurrisse, non sine magna Cærii admiratione. Et hanc autem, et quinque reliquas æqualiter populo probavit ; quamvis Volcatius de enumeratione omnium ita scribat, Sumetur Hecyra sexta ex his fabula.

Eunuchus quidem bis die acta est; meruitque pretium, quantum nulla antea cujusquam comœdia, id est, octo millia nummum; propterea summa quoque titulo adscribitur. Nam Adelphorum principium Varro etiain præfert principio Menandri. Non obscura fama est, adjutum Terentium in scriptis a Lælio et Scipione, quibuscum familiariter vixit. Eandem ipse auxit. Nunquam enim, nisi leviter, se tutari conatur, ut in prologo Adelphorum :

Nam quod isti dicunt malevoli, homines nobiles

Hunc adjutare, assidueque una scribere :

Quod illi maledictum vehemens existimant,

Eam laudem hic ducit maximam: cum illis placet,

Qui vobis universis, et populo placent:

Quorum opera in bello, in otio, in negotio,

Suo quisque tempore usus est sine superbia...

Videtur autem se levius defendisse, quia sciebat Lælio et Scipioni non ingratam esse hanc opinionem ; quæ tamen magis et usque ad posteriora tempora valuit.

Q. Memmius in oratione pro se ait: Pub. Africanus, qui a Terentio personam mutuatus, quæ domi luserat ipse, nomine illius

6 Westerhovius recte edidit Cæcilio, ut paulo post Cæcilii. Z.

7 Titulus, h. 1. Didascaliam signiErgo, ut hodie editur, matila

ficat.

est.

Fab.

in scenam detulit. Nepos auctore certo comperisse se ait, C. Lælium quondam in Puteolano Kal. Martiis admonitum ab uxore, temporius ut discumberet, petiisse ab ea ne interpellaretur: serius tandem ingressum triclinium dixisse, non sæpe in scribendo magis successisse sibi. deinde rogatum ut scripta illa proferret, pronunciasse versus, qui sunt in Heautonti

morumeno,

Satis pol proterve me Syri promissa huc induxerunt.

Santra Terentium existimat, si modo in scribendo adjutoribus indiguerit, non tam Scipione et Lælio uti potuisse, qui tunc adolescentuli fuere: quam C. Sulpitio Gallo homine. docto, et qui consularibus ludis initium fecerit fabularum dandarum vel Q. Fabio Labeone, et M. Popilio, consulari utroque, ac poeta. Ideo ipsum non juvenes designasse, qui se adjuvisse dicerentur: sed viros, quorum operam, et in bello, et in otio, et in negotio populus sit expertus. Post editas comœdias nondum quintum atque trigesimum egressus annum, causa evitandæ opinionis, quia videbatur aliena pro suis edere: seu percipiendi Græcorum instituta moresque, quos perinde exprimeret in scriptis, egressus urbem est, neque amplius rediit. De morte ejus Volcatius tradit :

Sed ut Afer sex populo dedit comœdias,

Iter hinc in Asiam fecit. 10navim cum semel
Conscendit, visus nunquam est. sic vita vacat.

"Q. Cosconius redeuntem a Græcia periisse in mari dicit cum centum et octo fabulis, conversis a Menandro. Cæteri 12mortuum esse in Arcadia Stymphalo, sive Leucadia tradunt, Cn. Cornelio Dolabella, M. Fulvio nobiliore Coss. morbo

8 Kalendis Martiis] Quia hoc die regnum matronarum erat. Fab.

9 Et qui consularibus] Ms. R. Cujus consularibus. L. Muretus conjicit Consualibus ludis: sed Faber vult legi Cerealibus. Z.

10 Navim cum semel] Ms. Danielis. Navim ut semel. L.

11 Qu. Cosconius] Ita ex Mss. edidi

mus, vulg. hactenus fuit Consentius. Cosconium laudat Varro, de Ling. Lat. lib. v. L.

12 Mortuum esse in Arcadia] Alii in Arcadia Stymphali sinu. Ansonius ad Ursulum de senario numero: Protulit in scenam quot dramata fabellarum, Arcadia medio qui jacet in gremio. L.

implicitum acri, dolore ac tædio "amissarum sarcinarum, quas in navi præmiserat, ac simul fabularum quas novas fecerat. Fuisse dicitur mediocri statura, gracili corpore, colore fusco. Reliquit filiam, quæ post equiti Romano nupsit. Item hortulos xx jugerum, via Appia ad Martis villam: quo magis miror, Porcium scribere,

nihil Publius

Scipio profuit, nihil ei Lælius, nihil Furius;

Tres per idem tempus qui agitabant nobiles facillime.
Eorum ille opera ne domum quidem habuit conductitiam :
Saltem ut esset, quo referret obitum domini servulus.

Hunc Afranius quidem omnibus comicis præfert, scribens in compitalibus, Terentio non similem dices quempiam.

Volcatius autem non solum Nævio, et Plauto, et Cæcilio, 4sed Licinio quoque postponit. Cicero "in Limone hactenus laudat:

Tu quoque, qui solus lecto sermone Terenti,

Conversum expressumque Latina voce Menandrum
16In medio populi sedatis vocibus effers;
17Quicquid come loquens, ac omnia dulcia dicens.

Item C. CÆSAR.

Tu quoque tu in summis, o dimidiate Menander,
Poneris, et merito, puri sermonis amator,
Lenibus atque utinam scriptis adjuncta foret vis
Comica, ut æquato virtus polleret honore

Cum Græcis, neque in hac 18despectus parte jaceres!
Unum hoc maceror, et doleo tibi deesse, Terenti.

Hæc Suetonius Tranquillus. Nam duos Terentios poetas fuisse scribit Metius, quorum alter Fregellanus fuerit Terentius Libo, alter libertinus Terentius Afer patria, de quo nunc

13 Amissarum sarcinarum] Nil verius hac lectione, quam omnes scripti codd. præferunt, excepto uno, in quo fabularum erat. Vulgo hactenus legitur satyrarum; sed id ne titivilitii quidem. L.

14 Sed Licinio] Ms. sed Livio. L. 15 Puto hunc Ciceronis librum nihil continuisse, nisi epigrammata in vi

ros claros, quocunque in genere præstantiæ sibi nomen parassent. Fab.

16 In medio populi] Ms. Dan. In medium nobis sedatis, &c. L.

17 Quicquid come] Ms. Quiddam come. al. Quicquod. L.

18 Despectus parte] Ms. Dan. despecta parte. L.

« PreviousContinue »