Page images
PDF
EPUB

Dabit nemo. inveniet inopem potius, quam te corrumpi

sinat.

Sed si te æquo animo ferre accipiet, negligentem feceris.

Alia otiosus quæret. interea aliquid acciderit boni.

P. Itan' credis? D. Haud dubium quidem'st. P. Vide quo me inducas. D. Quin taces?

repellam. Uxorem his moribus dabit nemo] Ne alteram quærat. His moribus] Deest aliquid. ut sit, his moribus agenti, aut his moribus prædito. D.

Pro vulgari speras, præter Donatum, liber Vaticanus, quem Faernus inspexit. et ex nostris veterrimus, habent speres. Recte. B.

Quod tu speres propulsabo facile] I. e. spem ex patris voluntate a te concipiendum (Hiatum in Mss. his verbis supplevi. Bruns.) refutabo inanem esse ostendens. Sperabat autem Pamphilus neminem sibi his moribus prædito sive meretri- ciis amoribus irretito uxorem daturum. Propulsare est refellere. v. Burm. ad Ov. Metam. I. 759. R. D.

His moribus] Sic dicitur pro eo, qui habet hos mores. Sic apud Statium sylvar. V. 2. 107. tales anni ponuntur pro persona quæ habet tales annos v. Markland. ad illum locum. R. D.

22 Inveniet inopem] 'Tropopà ipexτικὸς (lege, ἐφεκτικῶς). Sed nec inopem quærat. Inveniet] Sunt qui xar' åvOuropopar dici putent inveniet inopem. D.

Inveniet inopem potius, quam te corrumpi sinat] Hoc ergo proponit quasi ex adversa parte et est collatio duorum malorum, quorum alterum eligitur. E.

23 Negligentem feceris] Hoc est, etiam in paratis nuptiis. D.

24 Aliam otiosus] Ex otio, hoc est, securus. Interea aliquid boni acciderit] Scilicet ne quærendo inveniat. Interea aliquid] Mortem patris adolescenti in delicto pro bono servus ostentat. Acciderit] Ex ad causam refertar et certe quia mortem patris bonum denunciat. Acciderit] Nota acci

25

derit etiam pro bono, et ab hoc, et apud veteres frequentatum. D.

Aliquid interea acciderit boni] Quoniam in rebus asperioribus, quæ vitari non possunt, remedium est dilationis persuasio: talibus commotus adolescens unam sollicitudinem, non jam ex amore, sed ex pietate supponit, quod metuat, ne natum sibi filium pater possit agnoscere. E.

Etsi omnes codd. quos ego et Faernus inspeximus, habent alia: melius tamen videtur aliam, sc. cum dote, non inopem. B.

Alia otiosus habet Sandby. Z.

Otiosus] I. e. lente ut non multum festinet. R. D.

25 Haud dubium] Plus intulit, quam est interrogatus. Inducas] In eadem translatione permansit, quia supra dixit, hac concludar. Bona dixovoμía, ut mox juste Davo succenseat Pamphilus. Quin taces? dicam] Cur non securus es? significat jam nunc tacere, securum esse, ut in Adelph. tace, egomet conveniam Pamphilum. Et ideo ille, ut consentire dicenti quin taces? videretur, ait dicam, ut scias illum, non silentium, sed securitatem imperasse. Quin taces? Correptio est silentium præcipientis, de eo duntaxat, ne timeat de nuptiis. id est, esto securus. Nam tacere, securi est. D.

Vide quo me inducas] Est autem inductio oratio, quæ rebus non dubiis captat assensionem ejus, cum quo instituta est. E.

Bentl. cum West. tacite edidit haud dubium id quidem'st. Z.

Inducas] I. e. fallaciis pellicias, in Heaut. IV. 4. 1. me Syri promissa huc

P. Dicam. puerum autem ne resciscat mihi esse ex illa,

cautio est :

Nam pollicitus sum suscepturum. D. O facinus audax!

P. Hanc fidem

Sibi, me obsecravit, qui se sciret non deserturum, ut darem.

D. Curabitur. sed pater adest: cave, te esse tristem

sentiat.

induxerunt. Transfertur verbum a venatione, qua feræ in retia inducuntur. v. Donat. ad I. 2. 9. et Broukh. ad Tibulli eleg. I. 6. R. D.

26 Puerum autem] Videtur hoc illi contrarium esse, quod dixit, quicquid peperisset decreverunt tollere. Sic ergo solvitur: quod ibi servus cum stomacho dixit, hic tantum Pamphilum verecunde locutum accipimus. Puerum autem ne resciscat] Aut divinat, aut puerum pro quolibet sexu; sobolem, hoc est, fœtum: ut, quicquid peperisset, decreverunt tollere. ut Græci pueros malδας: Homerus, Il. ά. 255, Πρίαμος IIgiápoló re maides. et Horatius, Carm. I. Od. XII. 25. Dicam et Alciden, puerosque Lada. Cautio est] Cautione opus est, hoc est, cavendum est. D.

Vulgo legunt ab illa. Sed præferendum ex illa, quod Faernus in multis libris, præsertim antiquioribus invenit, et ego in omnibus meis. B.

Cautio est] Cavendum, providendum est. Substantiva verbalia sæpe pro gerundiis ponuntur in Ad. III. 3. 67. hi pisces ne corrumpantur cautio est in Hec. IV. 4. 28. nulla tibi hic jam consultatio est. v. Perizon. ad Sanctii Minerv. I. 15. p. 146. R. D.

27 Nam pollicitus sum] Promissio et pollicitatio eandem vim habent: sed pollicitatio majoris asseverationis est. Hanc fidem] Ordo est, ut hanc fidem

29

sibi darem, me obsecravit, qui se sciret non deserturum. D.

Hanc fidem sibi] Priscian. lib. 13. L Hanc fidem, &c.] Constructio est: obsecravit me ut darem sibi fidem; fides est signum et documentum quod efficit, ut aliquid verum esse credamus. Propert. IV. 6. 60. nostri sanguinis ista fides. Just. IX. 1. ea primum fides inopia Scythica fuit. v. Grot. ad Statii Thebaid. IV. 417. et Duker. ad Flor. I. 2. p. 40. R. D.

Qui sciret] Ponitur pro: ut sciret in Ad. V. 8. 27. huic demus qui fruatur. v. Gron. ad Liv. I. 43. pro deserturum Bentl. e. Mss. scribit desertum iri quod alioquin in vulgata lectione desit pronomen me, sciret, me non deserturum se. Verum pronomina me, te, se, nos, vos in tali constructione centies omittuntur. v. quæ annotavimus ad Rutil. Lup. I.

41. R. D.

28 Pro deserturum recte legit vetus Mureti cod. desertum iri. B.

29 Curabitur] Non curabo, sed impersonaliter, cum difficultate: quod quasi arduum esset, et grave ostendit. D.

Cave te esse tristem sentiat] Hoc verbum, id est, cave, significat vide ne. Et hoc interdum. E.

Te esse tristem] Serv. Georg. I. ad illam versum, ne quicquam spectat Olympo. L.

ACT. II. SCENA IV.

SIMO. DAVUS. PAMPHILUS.

REVISO quid agant, aut quid captent consilii. D. Hic nunc non dubitat, quin te ducturum neges. Venit meditatus alicunde ex solo loco:

Orationem sperat invenisse se,

Qui differat te. proin tu fac, apud te ut sies.

1 Reviso] Hæc scena nodum injicit erroris fabulæ, et periculum comicum. Facit etiam executionem consiliorum. Reviso quid agant, aut quid captent consilii] Quid agant, auribus opus est. góc rò (lege et Ms. Hulst. quid agant. ngos rò quid agant, auribus opus est) quid captent consilii, prudentia et sagacitate. et quod supra dixit, non pœnituit idem repetere, observes filium; quid agat, quid consilii cum illo captet. Quod enim prudenter dictum fuerit, non piget repetere. Actio tamen ex his tribus consistit, cogitatione, dicendo, gerendo. Reviso] Redeo, ut videam. Quid agant] Quid respondeant, quid dicant. D.

Reviso quid agant] Hæc scena eventum supra positi consilii complectitur, ut temperet (tetet. Z.) filium pater, cui ex suasione Davi filius promittit. E.

Pro aut quid numerus postulat et Terentii consuetudo quidve. of. Eut. II. 3. 12. it. infra IV. 4. 9. B.

Reviso] 1. e. redeo ut videam in Eun. V. 4. 1. ita proviso procedo in publicum ut videam. in V. 5. 1. et in Ad. V. 6. 1. R. D.

2 Hic nunc non dubitat] Non dixit, senex, aut pater: sed hic, cum odio, quoniam animo adverso loquitur. D.

3 Venit meditatus alicunde] Terror objurgaturi patris, hortatio est ad promittendum Pamphilo, quod jubetur. Ex solo loco: orationem sperat invenisse se] Solo, deserto, ubi meditari facilius possit. D.

Meditatus alicunde ex solo loco] Mc

5

ditatus ioneμivos. Et bene solo loco: τῆς ψυχῆς γὰρ ἐρημούσης ἡ γνώμη τελειούTai. In quam rem a Donato elegans Menandri versus laudatur. Vid. Serv. ad Virgil. Æneid. V. versu at procul in sola. et Æneid. XI. vers. solorum memoris. L.

Venit meditatus] H. e. instructus oratione, quam meditatus est. Similis formula est venit paratus. V. 4. 6. v. quæ annotav. ad Rutil. Lup. II. p. 86. R. D.

Solo loco] I. e. desertc, secreto in Phorm. V. 7. 85. scelus deportari in solas terras. Plaut. Aul. IV. 6. 7. cogito solum locum. Nepos in Eum. c. 8. sin per loca sola contenderet. v. Lambin. ad Lucret. IV. 577. Heins. ad Ov. ep. X. 119. et Drak. ad Sil. Ital. III. 429. R. D.

4 Et orationem dixit, quod quasi ad plenum cogitari potuisset, quippe meditatus ex solo loco. Menander: iupeτικὴν εἶναί φασι τὴν ἐρημίαν οἱ τὰς ἀφοῦς ἄίροντες. D.

Orationem sperat invenisse se, qui differat] Id est, increpet vel dissipet te. Admonet rursus adolescentem, quo facilius respondeat. E.

5 Qua differat] Disturbet, et in diversum ferat. Virg. Georg. III. 197. atque arida differt Nubila. Et in Adelphis, miseram me! differor doloribus, hoc est, in diversum rapit, dissipat (lege omnino, in diversum rapior, dissipor). Apud te ut sies] Non, ne timeat, cavet Davus: sed ne amore a consilio suo alienetur Pamphilus. Apud te

P. Modo ut possim, Dave. D. Crede, inquam, hoc mihi, Pamphile,

Nunquam hodie tecum commutaturum patrem
Unum esse verbum, si te dices ducere.

ACT. II. SCENA V.

BYRRHIA. SIMO. DAVUS. PAMPHILUS.

HERUS me, relictis rebus, jussit Pamphilum

sies] Præparatus sis: cui contrarium est, non sum apud me. D.

Fac ut apud te sis] Id est, consilium tibi traditum mente contineas; quo facto, apud te esse poteris. E.

Qua differat] Ms. qui differat. L. Libri Basilicanus et Decurtatus habent qui differat, et ita quoque in Victoriano et Vaticano est emendatum, ait Faernus. Duo tantum e nostris qua, cæteri qui. B.

Differat te] Differre aliquem oratione significat aliquem oratorie in varias partes ferre et ita perturbare, ut quid agat nesciat. Belgæ dicunt verbluffen Plaut. in Pseud. I. 3. 124. jam ego te differam dictis meis, in Phorm. I. 4. 36. dicitur dictis protelare. R. D.

Apud se ut sis] I. e. ut præsenti animo sis et minime perturbatus. infra III. 5. 16. redire ad se pro animum recolligere perturbatione ejecta. R. D.

6 Modo ut possim] Ut, pro ne non. Modo ut possim] A possibili, possim apud me esse. D.

Crede mihi] Quoniam Pamphilus veluti difficultatem posuerat dicendo, ut possim: respondit rursus ad eventum, quod pater verbum non commutaturus (alii, commoturus, male. Z.) sit, si se dixerit ducturum. E.

Modo ut possim] Ms. modo ut possim Dave. L.

Modo ut possim] I. e. si modo possim in Phorm. I. 2. 9. modo ut tacere

possis. Cic. ap Div. VII. 1. modo ut tibi constiterit fructus otii tui, ubi v. Manut. R. D.

7 Nunquam hodie] Ab utili eventu. Nunquam, plus asseverationis habet, quam non. ut Virgilius, Æn. II. 670. nunquam omnes hodie moriemur inulti. Commutaturum patrem] Jurgium habiturum; hoc est enim verba mutare. Commutaturum verbum] Altercaturum. Sic in Phormione, tria non commutabitis verba inter vos hodie, hoc est, dabitis atque accipietis, id est, jurgabitis. Ego puto commutare verba hoc esse, pro bonis dictis mala ingerere: hoc est, iracundia in maledicta compelli. (Verba, ego puto-compelli, non videntur esse Donati, et repugnant antecedentibus). D.

Commutaturum unum esse verbum] I. e. tecum jurgaturum in Phorm. IV. 3. 33. tria non commutabitis verba hodie inter vos. Verbis veletare dicit Afranius apud Nonum Marcell. P. 3. verbis certare. L. 10. c. 19. ubi v. Gronov. R. D. 1 Herus me relictis rebus] Vide quam mire, quum omnes consulto consilio sibi agere videantur, tamen omnes rerum exitu inopinato ludificantur, et Simo, et Davus, et Pamphilus, et Charinus, et ipse Byrrhia. Herus me relictis] Ad hoc venit Byrrhia, ut in errorem conciliet Charinum. Et in hac scena quatuor personæ sine implicatione intellectus loquuntur. Herus me

Hodie observare, ut, quid ageret de nuptiis,

Scirem. id propterea nunc hunc venientem sequor.
Ipsum adeo præsto video cum Davo. hoc agam.

S. Utrumque adesse video. D. Hem! serva. S. Pam

phile.

5

D. Quasi de improviso respice ad eum. P. Ehem, pater. D. Probe. S. Hodie uxorem ducas, ut dixi, volo.

relictis rebus] Imponitur manus rebus, cum perficitur id quod cœperis: ut Virgilius, En. VII. 573. imponit regina manum. Relinquuntur vero res, cum imperfectæ relinguuntur. Item Virgilius, Georg. III. 519. atque opere in medio defixa reliquit aratra. Relictis rebus] Adeo præposuit hoc negotii rebus omnibus. D.

Herus me relictis rebus] Hæc scena fortunæ interponitur. Byrrhia servus Charini, qui Philumenam vult ducere uxorem, quam quidem Pamphilus non vult, dum pater filio offert, intervenit, quo error facilius possit increscere. Apponitur eo tempore, quo Pamphilus ex suasione servi, falso quidem, non voluntate, promissurus est patri, se uxorem esse ducturum. E.

Relictis rebus] I. e. posthabitis negotiis omnibus in Eun. I. 2. 80. ancillulam relictis rebus omnibus quæsivi. Lucret. III. 1084. jam rebus quibusque relictis Naturam primum studeat cognoscere rerum ubi v. Lambin. Cic. ad Div. II. 14. omnia relinques, cum tua opera Fabius uti volet. v. Gronov. ad Liv. XXVIII. 7. R. D.

Jussit Pamphilum, &c.] Bentlei. de conjectura sic legit jussit Pamphilum hodie observarem quid ageret de nuptiis et sequentem versum tanquam spurium delet. Burmann. Bentleianis inventis ad Sueton. Vespasian. c. 23, contradicit et constructionem me jussit observarem scabiem vocat, sed Gesnerus defendit et construendi rationem explicat in Thes. ling. lat. voce jubeo. R. D.

2 Hodie observare] Observatio duplex est, vel captionis, vel obsequii. D. 3 Id propterea] Necesse est aut alte

rum esse supervacuum, aut propterea post accipiendum. D.

Pro id unus e nostris habet huc, rectius. Sed totus versus est spurius. Nam Pamphilum, qui, ex quo Byrrhia fugere jussus est, nusquam pedem e scena movit, hic Byrrhia non dici potest sequi huc, h. e. in scenam venientem. Interpolatio vero orta est ex antecedentibus, ubi vitiose omnibus in libris scriptum reperitur observare, ut, quid, &c. Emenda sic, observarem, quid ageret, &c. Ex m igitur natum est ut, quia jussit cum infinitivo est usitatius. Sed cum conjunct. apud nostrum quoque occurrit, Eun. IV. 4. 25. cf. And. I. 1. 142. B.

4 Hoc agam] In gestu est: nam est figura corporis, observantis quid agatur. D.

Adeo] Vis quæ est in hujus particulæ usu sane eleganti vix potest uno verbo explicari, quod in omnia loca conveniat, sentiturque facilius, quam exprimitur; interdum significat aliquam consequentiam, interdum explicationi vel narrationi servit. R. D.

Hoc agum] I. e. ad hoc attendam, v. notata ad I. 2. 15. R. D.

5 Utrumque] Et Davum, et Pamphilum. D.

Serva] I. e. observa, quæ tibi mandavi, ut apud te sis. R. D.

6 Quasi de improviso respice] Interest ejus qui repente aspexerit: nam videbitur nihil dolose locuturus: ut, En. XII. 671. Magnam respexit ad urbem. De improviso] Scilicet, ne meditata intelligat eum habuisse consilia. D.

7 Hodie uxorem ducas, ut dixi, volo]

« PreviousContinue »