Page images
PDF
EPUB

15

modiam Cincius et Faliscus tragœdiam Minutius et Prothonius. Omnium autem comœdiarum scripta ex quatuor rebus omnino sumuntur; nomine, loco, facto, eventu. Nomine, ut Phormio, Hecyra, Gurgulio, Epidicus. Loco, ut Andria, Leucadia, Brundusina. Facto, ut Eunuchus, Asinaria, Captivi. Eventu, Commorientes, Adelphi, Heautontimorumenos. Comœdiarum formæ sunt tres, palliatæ, Græcum habitum ferentes : quas nonnulli tabernarias vocant. Togate juxta formam personarum habitum togarum desiderantes. Attellanæ, salibus et jocis compositæ, quæ in se non habent, nisi vetustam elegantiam. Comoedia autem dividitur in quatuor partes, prologum, protasin, epitasin, catastrophen. Prologus est prima dictio, a Græcis "dicta póλoyös, id est, antecedens veram fabulæ compositionem elocutio. Ejus species quatuor sunt. vorarròs, commendatitius: quo fabula vel poeta commendatur. "ȧvapopikòs, relativus: quo aut adversario maledicta, aut gratiæ populo referuntur. 16TоBETIKOS, argumentativus: fabulæ argumentum exponens. μikros, mistus: omnia hæc in se continens. Inter prologum et prologium quidam hoc interesse voluerunt: quia prologos est velut præfatio quædam fabulæ, in quo solo scilicet præter argumentum, aliquid ad populum vel ex poeta, vel ex ipsius fabulæ, vel actoris commodo loquitur. Prologium autem est, cum tantum de argumento dicitur. Protasis est primus actus initiumque dramatis, quo pars argumenti explicatur, pars reticetur ad populi exspectationem tenendam. Epitasis est incrementum processusque turbarum, ac totius, ut ita dixerim, nodus erroris. Catastrophe est conversio rerum ad jocundos exitus, patefacta cunctis cognitione gestorum. In plerisque fabulis ipsarum nomina priora ponebantur, quam poetarum: in nonnullis poetarum, quam fabularum. Cujus moris diversitatem antiquitas probat. Nam cum primum aliqui fabulas ederent, ipsarum nomina pronunciabantur ante, quam poetæ pronunciarentur, ne aliqua invidia a scribendo deterreri possent. Cum autem per editionem multarum poetæ jam esset auctoritas acquisita, rursus priora poetarum

1

13 Minutius et Prothonius] Ms. Minutius et Prothimus. L.

14 Dicta wgóλoyoc] Ms. Dicta #gãτος λόγος. Εν

15 ̓Αναφορικός] Μs. ἐπιτιμητικός. L. 16 Υποθετικὸς] Με. δραματικός. Qu mox sequuntur, ex collectaneis regii exemplaris immatata sunt. L.

nomina proferebantur: ut per ipsorum vocabula fabulis attentio acquireretur.

Actas diversis ludis manifestum est inscribi. Nam ludorum quatuor sunt species, quos curules ædiles munere publico curant: Megalenses, magnis diis consecrati, quos Græci "μeyaλerious appellant: Funebres, ad retinendum populum instituti, dum pompa funeri decreta in honorem patricii viri plene instruitur: Plebei, qui pro salute plebis eduntur: Appollinares, Apollini consecrati. In scena duæ aræ poni solebant, dextra liberi, sinistra ejus dei, cui ludi fiebant: unde Terentius in Andria ait, Er ara hac sume verbenas.

Hinc Ulyssem palliatum semper inducunt: sive quod aliquando insaniam simulavit: quo tempore tectum se esse voluit, ne agnitus cogeretur in bella prodire; seu ob singularem sapientiam, qua tectus munitusque plurimum sociis profuit. Hujus enim virtutis erat, animi semper decipientis ingenium. Nonnulli Ithaca incolas, sicut Locros, palliatos fuisse commemorant, Achillis et Neoptolemi personæ diademata habent: quamvis regalia sceptra nunquam tenuerint: cujus argumenti probatio talis inducitur, quod nunquam cum reliqua Græciæ juventute ad gerenda cum Trojanis bella, sacramenta conjurationis inierunt, nec unquam sub Agamemnonis imperio fuerunt.

Comicis senibus candidus vestitus inducitur, quod is antiquissimus fuisse memoratur. Adolescentibus discolor attribuitur. Servi comici amictu exiguo conteguntur, paupertatis antiquæ gratia, vel quo expeditiores agant. Parasiti cum intortis palliis veniunt. Læto vestitus candidus: ærumnoso obsoletus: purpureus diviti: pauperi phoeniceus datur: militi clamis purpurea: puellæ habitus peregrinus inducitur. Leno pallio varii coloris utitur. Meretrici ob avaritiam luteum datur. Syrmata dicta sunt ab eo, quod trahuntur: quæ res ab scenica luxuria instituta est. Eadem in luctuosis personis incuriam sui per negligentiam significant. Aulea quoque in scena intexta sternuntur, quod pictus ornatus erat, "ex Atta

17 Msyaħto soùç appellant] Ms.мėПOyCIOYC. Videtur legendum (ut et in Pith. lib. emendatum erat) μɛyáλous σous. Vult Megalenses ludos nomen invenisse àñòräv μsyáλæv tv, hoc est, dis magnis. Namn Doribas, ut et Plato et Ari

stoteles testantur, ciòç est deus. L. · 18 Candidus vestitus] De vestitu comico vid. Pollucem. L.

19 Ex Attalica regia] Sil. Italicus lib. 14. quæque Attalicis variata per artem Aulæis scribuntur acu.—

lica regia Romam usque perlatus: pro quibus siparia ætas posterior accepit. Est autem "mimicum velum, quod populo obsistit, dum fabularum actus commutantur. Diverbia histriones pronunciabant. Cantica vero temperabantur modis non a poeta, sed a perito artis musice factis. Neque enim omnia iisdem modis in uno cantico agebantur, sed sæpe mutatis. Ut significant qui tres numeros in comœdiis ponunt, qui tres continent mutatos modos cantici illius. Qui hujusmodi modos faciebant, nomen in principio fabulæ et scriptoris et actoris superponebant. Hujusmodi adeo carmina ad tibias fiebant, ut his auditis, multi ex populo ante discerent, quam fabulam acturi scenici essent, quam omnino spectatoribus ipsis antecedens titulus pronunciaretur. Agebantur autem tibiis paribus aut imparibus, et dextris aut sinistris. Dextræ autem tibiæ sua gravitate seriam comœdiæ dictionem pronunciabant. Sinistræ et sarranæ acuminis levitate jocum in comœdia ostendebant. Ubi autem dextra et sinistra acta fabula inscribebatur, mistim joci et gravitates denunciabantur.

I

PUB. TERENTII VITA,

QUAM E CODICE MS. OXONIENSI DESCRIPSIT

ABR. GRONOVIUS.

Comicus genere quidem exstitit Afer, civis vero Carthaginiensis: Scipione autem remeante victore Carthagine ad urbem Romam post interfectionem Hannibalis, iste qui cum aliis multis Carthaginiensibus comprehensus fuerat, ante currum Scipionis ligatis retro manibus minatus est, ut captivus, sed currum illius pileatus prosequutus est in urbem, quod erat in signum libertatis. Nam quicunque captivorum a victore libertate potiretur, pileum in capite habens currum illius prosequebatur; ut enim a Scipione agnitus est liberali ingenio, sapientia florere, in tanto honore, tanta gratia apud eum habitus est, præsertim cum liberis genitoribus ortus esset, ut

20 Mimicum velum] Hæc vera est lectio. Apul. Siparium mimicum dimoveto. Quinctilian. lib. 6. cap. 4. Cum ejus accusator in sipario omnibus locis, aut nudum eum in nervo, aut ab

VOL. I.

amicis redemtum ex alea pinxisset. Hæo eadem vox restituenda est Servio in Georg. Virgil. Vid. Fest. et Juvenal. Scholiast. ad Satyr. 8. et alii. L.

E

ei eandem libertatem concederet, atque inter domesticos suos præcipuam familiaritatem ei donaret. Romæ autem dum moraretur, et videret frequenter populum in theatrum ad spectaculum convenire; ea ratione atque intentione exorsus est comœdiam scribere, ut populo recitationem fabularum suarum conferret, sibique eum conciliaret: sed quum cœpissent fabulæ ejus recitari, longe aliter visum est, quam sperasset, quia multos æmulos propter hoc contra se excitavit, qui ejus dicta reprehendebant. Scripsit autem nitidissimo stilo sex fabulas, ex unaquaque unum librum determinans ; quas licet multi negent, mentiuntur, teste Prisciano, qui de metris Terentianis loquitur, et insuper in libro grammaticæ sæpe dicit, cujus genere metri constat exemplum, quod ponit; nec non etiam teste Ruphino in eo libro, quem de metris scripsit: ipse quoque nihilominus in prologis se poetam vocat. Omnes quidem ejus libri permaxime jambico metro constant, licet non uniformi. Prologi vero omnium librorum ternario jambico catalectio compositi sunt, sex pedibus pro tribus computatis. Nam diversa sunt genera jambici metri. Est enim monometrum, quod constat duobus jambis: est dimetrum, quod quatuor: est trimetrum, quod sex: est tetrametrum, quod octo: est pentametrum, sed raro invenitur : in quibus ista lex observatur, ut semper duo jambi pro uno pede computentur, ob celeritatem temporis, quam occupant, teste Horatio in libro poeticæ. Imitatur autem Nævium, Plautum, Ennium, veteres comicos, præcipueque Menandrum, qui longe ante ipsum duas fabulas descripsit, in quas transtulit quædam ex Perinthia illius, quæ convenere tam in sensu, quam in stilo: idcircoque graviter reprehendebatur ab æmulis. At tamen notandum, inter omnes comicos istum Terentium ab hoc principalitatem possidere, quum proprietatem verborum præ omnibus observavit. Illud etiam animadvertendum, has fabulas non ab ipso recitatas esse in senatu (scena Z.), sed a Calliopio clarissimo viro, satisque erudito, cui ipse præcipue adhærebat, cujusque ope sustentabatur, et auctoritate audiebatur. Modulator autem harum fabularum fuit Flaccus, quotiescunque enim recitabantur, erat modulator, et alii, qui gestu corporis eosdem affectus agebant. Comœdia enim ita constat, ut non res gestas more historiarum narret, sed ex colloquutione personarum res gesta compre

hendatur, quasi inter eos tunc agatur. Hoc quoque notandum, quia non absque re imagines Terentianæ turgido et inflato ore pinguntur. Facundia enim et affluens eloquentia comicorum per hoc innuitur, quia fastuosi loquuntur, ut Horatius,

Iratusque Chremes tumido delitigat ore.

Nomina autem fabularum, sive librorum hujus comici sunt ista: Andria, Eunuchus, Heautontimorumenos, Adelphoe, Hecyra, Phormio.

PUB. TERENTII VITA,

DE DICTIS D. F. PETRARCHÆ,

QUÆ EST IN EDITIONE MEDIOLANENSI ANNI MCCCCLXXVI.

De Terentii vita in antiquis libris multa reperiuntur; plura etiam in modernis, scripta per varios scholasticos rerum ignaros: eoque veris falsa miscentur. Illud primum rei totius fundamentum. Multi ponunt Carthaginiensem patria fuisse Terentium. Quod haud dubie verum est, sicut epitaphium ejus clare indicat. Quamvis hoc ipsum quidam negent, ut inferius patebit. Cæterum et qui hoc dicunt, vero huic falsum illud implicant. Dicunt enim Scipione Romam revertente eversa Carthagine, interfecto Annibale, hunc Terentium inter cæteros captivos solutum et pileatum incessisse post triumphalem Scipionis currum. Quæ res multipliciter a veritate semota est. Nam in primis Scipio Carthaginem quidem vicit, et tributariam fecit, non evertit tamen ipsam Carthaginem; sed nepos ejus adoptivus, Africanus minor. Annibalem præterea bello vicit, fugavitque, sed nequaquam interfecit. Nempe qui victus in Asiam profugit, et sub Antiocho rege Syriæ militans consilio atque opera sua et regis potentia novum cum Romanis bellum denuo gessit. Quæ historia omnibus, qui in talibus ingenium exercent, planissime nota

[ocr errors]

Deinde Scipionis triumphantis currum non hic Terentius pileatus prosecutus est, sed alter hujus nominis, Romanus civis et ut Valerius Maximus testatur, prætoria familia ortus, et inter paucos senatorii ordinis splendidus. Qui etiam post

« PreviousContinue »