Page images
PDF
EPUB

in scenam detulit. Nepos auctore certo comperisse se ait, C. Lælium quondam in Puteolano Kal. Martiis admonitum ab uxore, temporius ut discumberet, petiisse ab ea ne interpellaretur: serius tandem ingressum triclinium dixisse, non sæpe in scribendo magis successisse sibi. deinde rogatum ut scripta illa proferret, pronunciasse versus, qui sunt in Heautonti

morumeno,

Satis pol proterve me Syri promissa huc induxerunt.

Santra Terentium existimat, si modo in scribendo adjutoribus indiguerit, non tam Scipione et Lælio uti potuisse, qui tunc adolescentuli fuere: quam C. Sulpitio Gallo homine. docto, et qui consularibus ludis initium fecerit fabularum dandarum: vel Q. Fabio Labeone, et M. Popilio, consulari utroque, ac poeta. Ideo ipsum non juvenes designasse, qui se adjuvisse dicerentur: sed viros, quorum operam, et in bello, et in otio, et in negotio populus sit expertus. Post editas comoedias nondum quintum atque trigesimum egressus annum, causa evitandæ opinionis, quia videbatur aliena pro suis edere: seu percipiendi Græcorum instituta moresque, quos perinde exprimeret in scriptis, egressus urbem est, neque amplius rediit. De morte ejus Volcatius tradit :

11

Sed ut Afer sex populo dedit comœdias,

Iter hinc in Asiam fecit. 1onavim cum semel
Conscendit, visus nunquam est. sio vita vacat.

"Q. Cosconius redeuntem a Græcia periisse in mari dicit cum centum et octo fabulis, conversis a Menandro. Cæteri 12mortuum esse in Arcadia Stymphalo, sive Leucadia tradunt, Cn. Cornelio Dolabella, M. Fulvio nobiliore Coss. morbo

8 Kalendis Martüs] Quia hoc die regnum matronarum erat. Fab.

9 Et qui consularibus] Ms. R. Cujus consularibus. L. Muretus conjicit Consualibus ludis: sed Faber vult legi Cerealibus. Z.

10 Navim cum semel] Ms. Danielis. Navim ut semel. L.

11 Qu. Cosconius] Ita ex Mss. edidi

mus, vulg. hactenus fuit Consentius. Cosconium laudat Varro, de Ling. Lat. lib. v. L.

12 Mortuum esse in Arcadia] Alii in Arcadia Stymphali sinu. Ausonius ad Ursulum de senario numero: Protulit in scenam quot dramata fabellarum, Arcadia medio qui jacet in gremio. L.

implicitum acri, dolore ac tædio "amissarum sarcinarum, quas in navi præmiserat, ac simul fabularum quas novas fecerat. Fuisse dicitur mediocri statura, gracili corpore, colore fusco. Reliquit filiam, quæ post equiti Romano nupsit. Item hortulos xx jugerum, via Appia ad Martis villam: quo magis miror, Porcium scribere,

nihil Publius

Scipio profuit, nihil ei Lælius, nihil Furius;

Tres per idem tempus qui agitabant nobiles facillime.
Eorum ille opera ne domum quidem habuit conductitiam:
Saltem ut esset, quo referret obitum domini servulus.

Hunc Afranius quidem omnibus comicis præfert, scribens in compitalibus, Terentio non similem dices quempiam.

Volcatius autem non solum Nævio, et Plauto, et Cæcilio, used Licinio quoque postponit. Cicero in Limone hactenus laudat:

Tu quoque, qui solas lecto sermone Terenti,

Conversum expressumque Latina voce Menandrum
16In medio populi sedatis vocibus effers;
17Quicquid come loquens, ac omnia dulcia dicens.

Item C. CÆSAR.

Tu quoque tu in summis, o dimidiate Menander,
Poneris, et merito, puri sermonis amator,
Lenibus atque utinam scriptis adjuncta foret vis
Comica, ut æquato virtus polleret honore
Cum Græcis, neque in hac 18despectus parte jaceres!
Unum hoc maceror, et doleo tibi deesse, Terenti.

Hæc Suetonius Tranquillus. Nam duos Terentios poetas fuisse scribit Metius, quorum alter Fregellanus fuerit Terentius Libo, alter libertinus Terentius Afer patria, de quo nunc

13 Amissarum sarcinarum] Nil verius hac lectione, quam omnes scripti codd. præferunt, excepto uno, in quo fabularum erat. Vulgo hactenus legitur satyrarum; sed id ne titivilitii quidem. L.

14 Sed Licinio] Ms. sed Livio. L. 15 Puto hunc Ciceronis librum nihil continuisse, nisi epigrammata in vi

ros claros, quocunque in genere præ-
stantiæ sibi nomen parassent. Fab.
16 In medio populi] Ms. Dan. In
medium nobis sedatis, &c. L.

17 Quicquid come] Ms. Quiddam come. al. Quicquod. L.

18 Despectus parte] Ms. Dan. despecta parte. L.

loquimur. Scipionis fabulas edidisse Terentium, Valgius in Acteone ait.

Hæ, quæ vocantur fabulæ, 19cujæ sunt?

Non has, qui jura populis, end' ibus dabat *
Honore summo affectus fecit fabulas.

Duæ ab Apollodoro translatæ esse dicuntur comico, Phormio et Hecyra: quatuor reliquæ a Menandro. ex quibus magno successu et pretio stetit Eunuchus fabula: Hecyra sæpe exclusa, vix acta est.

19 Cuia sunt?] Sic libr. Dan. al. Danielis. vulg. petentibus dabat aľ. recujus sunt? L censentibus. L.

20 Populis, end' ibus dabat] Ita Mss.

'DE TRAGEDIA ET COMEDIA.

INITIUM tragoediae et comœdiæ a rebus divinis est inchoatum: quibus pro fructibus vota solventes operabantur antiqui. Nam incensis jam altaribus, et admoto hirco, id genus carminis, quod sacer chorus reddebat libero patri, tragoedia dicebatur, vel ἀπὸ τοῦ τράγου καὶ τῆς ὠδης, hoc est, ab hirco, hoste vinearum, et a cantilena. Ejus ipsius rei apud Virgilium plena fit mentio. Vel quod hirco donabatur ejus carminis poeta: vel quod uter ejus musti plenus solemne præmium cantoribus fuerat; vel quod ora sua fecibus pertinebant scenici, ante usum personarum, ab Eschylo repertum. Feces enim 'dicuntur Græce rpúуeç. Et his quidem causis tragœdiæ nomen est inventum. At vero nondum coactis in urbem Atheniensibus, cum 'Apollini Nomio, vel AFYAO id est pastorum vicinorumque præsidi deo, constructis aris in honorem divinæ rei circum Atticæ vicos, vil

1 Quæ hic de tragœdig et commedia referuntur, ea non ut alii ex Cornuto vel Aspro desumta, sed ex Evanthii commentario in Terentium selecta esse bitror. Ejusceque rei evidentissimum argumentum est, quod sub hujus eruditissimi grammatici nomine (quem iisdem cum Donato temporibus, hoc est Olymp. 285. regnante Constantio Fil. Constantini, C. P. floruisse notat Hieronym.) hæc verba afferat Rufinus Antiochensis grammat. lib. de metris Terentianis: Concinna argumento, consuetudine congrua, utilis sententiis, grata salibus, apta metro. Et postea sic: Veteres etsi usi ipsi quoque metris, &c. Quæ ipsissima in hisce prolegomenis nunc leguntur. L.

lib. 2. Από μέθη, καὶ ἡ τῆς και μωδίας, καὶ ἡ τῆς τραγωδίας εὕρεσις ἐν Ικαρίῳ τῆς ̓Αττικῆς εὑρέθη, καὶ κατ ̓ αὐτ τὸν τὸν τῆς τρύγης καιρὸν, ἀφ ̓ οὗ δὴ καὶ τρυγωδία τὸ πρῶτον ἐκλήθη ἡ κωμωδία. Vid. Etymol. Magnum in Tçayædía. L.

4 Apollini Nomio vel AFYA~] Hæc est scriptura priscorum codd. quæ refingenda videtur hoc modo: Apollini Nomio vel Agujeo. De Apolline Nomio Serv. 4. Georgicor. ad illa verba, auditque vocatus Apollo. 'Ayviàs autem Elei appellarunt, teste Pausania in Eliacis, Toùs in' 'AOnvalov nahovμévous OTEVOTOUS. Et hinc Apollo Agyjeus, de quo fuse Græci. Horat. Carm. lib. 4. Od. 6. Lenis Agyjeus et ibi Prophyr. Macrob. Saturnal. lib. I. cap. 9. Postea sic legitur in Mss. pastorum vicinorum deo. ubi in editis 3 Dicuntur Græce TPYTEC] Athen. est, vicinorumque præsidi deo. L.

2 Kai ris wons,] Hoc ex Mss. addiL.

tum.

las, pagos, et compita festum carmen solenniter cantarent: orta est commedia ἀπὸ τῶν κωμῶν καὶ τῆς ὠδης composito nomine, νεὶ ἀπὸ τοῦ κωμάζειν καὶ ᾄδειν, quod est, comessatum ire cantantes. quod a poetis solenni die, vel amatorie lascivientibus choris comicis non absurdum est. Itaque ut rerum, ita etiam temporum ipsorum cœpto ordine tragoedia primo prolata esse cognoscitur. Nam ut ab incultis et feris moribus paulatim perventum est ad mansuetudinem, urbesque sunt conditæ, et vita mitior atque otiosior processit: ita res tragicæ longe ante comicas inventæ. Quamvis autem retro prisca voluentibus reperiatur Thespis tragoediae primus inventor: et comœdiæ veteris pater Eupolis cum Cratino, Aristophaneque esse di catur. Homerus tamen, qui fere omnis poeticæ largissimus fons est, etiam his carminibus exempla præbuit, et velut quadam suorum operum lege præscripsit: qui Iliadem instar tragœdiæ, Odysseam ad imaginem comœdiæ fecisse monstratur. Nam post illius tale tantumque documentum, ab inge niosissimis imitatoribus et digesta sunt in ordinem, et divisa ea, quæ etiam tum temere scribebantur adhuc impolita, atquè in ipsis rudimentis haudquaquam, ut postea facta sunt, decora atque lævia. At nos ea, quæ proprie de tragœdia dicenda sunt, titulo propositi operis instantes, in alia tempora differamus: et de his fabulis jam loquamur, quas Terentius imitatus est. Postquam demonstrandæ originis causa de utriusque generis initio diximus: quod necesse est jam dicemus.

Comœdia fere vetus, ut ipsa quoque olim tragoedia, sim plex carmen (quemadmodum jam diximus) fuit: quod chorus circa aras fumantes nunc spatiatus, nunc consistens, nunc revolvens gyros, cum tibicine concinebat. Sed primo una persona substituta est cantoribus, quæ respondens alternis choro, locupletavit variavitque rem musicam. tum altera, tum tertia, et ad postremum crescente numero, per auctores diversos, personæ, pallæ, cothurni, socci, et cæteri ornatus atque insignia scenicorum reperta: et ad hoc unicuique suus habitus: et ad ultimum qui primarum partium, qui secundarum, et tertiarum, qui quartarum atque quinctarum actores

5 Festum carmen] In Ms. Dan. festivum carmen solenniter cantaretur; ἀπὸ τῶν κωμῶν καὶ τῆς ωδής co

VOL. I.

mœdia vocitata est, ut opinor, a pagis et cantilena composito nomine, vel and Toũ κωμάζειν, &c. L.

D

« PreviousContinue »