Page images
PDF
EPUB

HARVARD COLLEGE LIBRARY

FROM THE LIBRARY OF

PROF. IRVING BABBITT

SEPT. 28, 1933

HARPER'S

GREEK AND LATIN TEXTS.

18mo, Paper, 32 cents a vol.; Cloth, 50 cents a vol.

[blocks in formation]

Any of the above works sent by mail, postage prepaid, to any part of the United States, on receipt of the price.

M. TULLII CICERONIS

DE NATURA DEORUM

AD M. BRUTUM

LIBER PRIMUS.

ARGUMENTUM.

In his libris, in quibus Cicero sibi omnem fere veterum philosophorum de natura deorum doctrinam explicandam sumpsit, hanc auctor rationem secutus est, ut, quae Epicurei de natura deorum docuissent, ea C. Velleio, ei qui anno u. c. 664 tribunatum obtinuit et clari illius oratoris L. Licinii Crassi familiaris fuisse dicitur, lib. de oratore III., cap. 21, § 78, exponenda traderet, cum ipse Phaedrum Atheniensem, qui librum Teρi Jεv scripserat, in hac parte conscribenda, ut videtur, sequeretur, ea autem, quae Stoici de natura deorum praecepissent, ut Q. Lucilio Balbo, quem eundem etiam in Hortensio loquentem induxerat, explicanda daret, ipse, ut vi detur, in hac parte componenda Posidonii Rhodii libros Epi θεῶν secutus. Contra hos ita disputantem fecit C. Aurelium Cottam, oratorem non ignobilem, eum qui natus anno u. c. 630, anno autem 663, cum tribunatum peteret, post mortem Crassi depulsus per invidiam tribunatu et lege Varia reus maiestatis factus et e civitate efectus in Graecia in exsilio vixit, anno autem 672, cum L. Sulla rediit et cum L. Octavio consul fuit anno u. c. 679, ut is, quae Academici de natura deorum docuissent, enarraret: in quorum praeceptis tradendis Cicero ipse, ut videtur, Clitomachi Karthaginiensis libros secutus est. Hos tres homines apud C. Cottam feriis Latinis annum inter u. c. 676 et annum 679, inter se de natura deorum colloquentes facit, ipso audiente, qui paulo ante in Graecia studio philosophiae operam dederat. Scribebat autem hos libros, ut colligi potest ex epist. ad Atticum lib. XIII. ep. 39, § 2, ubi petit ut ille sibi mittat libros Phaedri ɛpì ɛv, aestate anni u. c. 709, absolvit certe ante Idus Maias anni u, c. 710, ut intellegitur ex lib. I., cap. 4, § 7. In hoc autem libro primo de natura deorum, quos misit ad M. Brutum, quem

scimus in Graeca philosophia cognoscenda multum temporis operaeque posuisse et ipsum librum de virtute composuisse in ipso prooemio ad M. Brutum scripto M. Tullius de summa difficultate et obscuritate gravissimae huius quaestionis de natura deorum disserit, de qua tam variae tamque discrepantes philosophorum sint sententiae, quas deinceps paucis enarrat, cap. 1 et 2, § 1-5. Tum Cicero, quoniam et amici benevole eum admonuerant et invidi inimice vituperaverant, quod philosophiam Graecam Latinis litteris traderet, et universum philosophiae studium defendit et breviter rationem reddit quam ob rem ipse Academicorum disciplinam potissimum secutus sit, quorum de gravissimis rebus dubitanter loquendi ratio ad hanc ipsam quaestionem maximo opere pertinere videatur, de qua cum difficillimum per se sit iudicium, tum tantae doctissimorum hominum dissensiones, cap. 3-6, § 5-14. Dein de disputatione inter C. Aurelium Cottam et C. Velleium et Q. Lucilium Balbum sc audiente instituta refert, in qua quae a principibus illis trium disciplinarum disputata sint se dicit his libris exponere constituisse, cap. 6 et 7, § 15–17. Et in hoc quidem primo libro initium disputandi facit C. Velleius et a reprehensione quidem Platonicae et Stoicae rationis, quarum illa mundum a deo tamquam opifice atque aedificatore profectum contendebat, altera póvolav, id est, providentiam inducebat, a qua mundus effectus esset et administraretur, utraque autem mundum animo et sensibus praeditum, rotundum, ardentem volubilemque faciebat, cap. 8-10, § 1823. Reliquorum deinde omnium philosophorum inde a Thalete de deo sententiis breviter commemoratis et reprehensis, cap. 10-15, § 24-41, ad ipsam Epicuream de dis rationem explicandam accedit, quam unam veram esse existimat. Solum enim Epicurum vidisse, primum esse deos, quod in omnium animis eorum notionem impressisset natura et sine doctrina anticipationem quandam deorum, quam ipse appellat Tρon, sine qua non intellegi quicquam nec quaeri nec disputari posse: id ex eo intellegi, quod omnium hominum in eo sit mira consensio, ut deos esse statuant, eamque anticipationem sive praenotionem deorum habeant, ut eos beatos et immortales putent: ex quo consequi, ut nihil negotii nec ipsi habeant nec aliis exhibeant neque ira neque gratia teneantur, quia, quae talia sint, imbecilla sint omnia. Id si ita sit, pie colendos esse deos propter praestautem naturam, nullo autem modo timendos, quo uno dicit omnem superstitionem everti, cap. 16 et 17, § 42-45. Sed ad hanc opinionem confirmandam anquirere animum et formam et vitam et actionem mentis atque agitationem in deo, et figuram quidem nullam posse aliam esse nisi humanam, primum quod natura speciem aliam

deorum non habeamus, deinde quod humana forma sit pulcherrima, tertio quod in alia nulla figura domicilium mentis esse possit. Neque tamen eam speciem corpus esse, sed quasi corpus, eamque non sensu, sed mente cerni, nec soliditate nec ad numerum, sed imaginibus similitudine et transitione perceptis. Vitam autem deorum esse beatissimam et omnibus bonis adfluentem: nihil enim agere, sua virtute et sapientia gaudere et habere exploratum fore se semper in maximis voluptatibus, cap. 18-20, § 46-56. His expositis contra disputat Cotta, non ut aliquid ipse decernat, sed ut Epicurea dissolvat, neque quod neget esse deos, sed quod rationem, quae adferatur, firmam non putet. Nam argumentum, quod ab omnium hominum consensu petatur, cum leve per se tum etiam falsum esse, cap. 21-23, § 57-64. Sed deos esse concedi posse illud doceri se velle, unde sint, ubi sint, quales sint, ad quae omnia atomis abuti Epicureos, quas negat primo ullas esse, quod nullus sit corporibus vacuus locus, deinde, si sint, effici ut aeterni di non sint et interire possint, quo constituto beatitudinem deorum tolli. Ad hanc reprehensionem vitandam quasi corpus et quasi sanguinem excogitata esse, que quid sint neminem posse intellegere, cap. 23-26, § 65–74. Quibus autem rationibus humana forma dis adsumatur, eas nullam vim habere. Nam quod omnes fere homines praeter Aegyptios et paucas fere alias gentes, eam formam dis cogitatione adfingant, id non a natura esse profectum, sed aut consilio humano aut superstitioni a pictoribus, poëtis, artificibus confirmatae deberi: neque ex eo, quod hominibus nihil homine pulchrius esse videatur, consequi re vera nihil esse homine pulchrius: non enim dubium esse quin etiam bovi nihil bove, cani nihil cane pulchrius videatur. Denique incertum illud esse, quod nusquam nisi in figura humana ratio atque etiam beatitudo locum habere videatur. Neque enim, quod in nulla alia figura rationem viderimus, propterea in nulla esse posse. Quod sensus non doceat, rationem docere. Nam si nullum dis negotium, quod membra corporis humani requirat, nihil membris opus esse, cap. 27-37, § 75-102. Iam in ceteris etiam quaestionibus, de domicilio, de vita, de beatitudine deorum laborare Epicuream rationem: nullam in dis soliditatem A esse nec ad numerum permanere illos dicere, sed imaginum similitudine et transitione percipi. Iam si nulla deorum sit soliditas et eminentia, nihil interesse utrum de deo an de hippocentauro disputetur, meritoque deos ad eas conformationes referri, qui motus inanes appellentur. Quod si imaginibus deorum pulsentur animi, quamquam tota res nugatoria sit, tamen species dumtaxat obici animis, non vero cur eae beatae sint aut aeternae, etsi vel maxime continenter ferantur.

Nam illam ioovoμíav, id est, aequilibritatem Epicuri, qua, qui natura mortalis sit, ut is etiam immortalis sit effici putet, perabsurdam esse, quod ea sumpta eodem modo colligi possit, quia homines in terra nascantur, etiam in aqua nasci et huius modi absurda plura. Beatus vero cum sine virtute nemo esse possit, nulla autem sine actione virtus, ne deos quidem illos otiosos beatos esse posse, quos neque voluptate corporis uti posse, in qua summum bonum Epicurus ponat, neque una doloris vacuitate aut adsidua felicitatis suae cogitatione beatos effici posse, et cum semper pulsentur incursione atomorum et imagines ex ipsis semper effluant, non posse non interitum timere, id quod beatitudini prorsus contrarium esse videatur, cap. 37-41, § 103-114. Quoniam vero otiosos deos introducant Epicurei, nullam rerum humanarum curam habentes, nihil iuvantes homines, omnem sanctitatem deorum et hominum adversus eos pietatem, quamquam verbis illi ponant, re tamen tollere, cap. 41-44, § 115–124.

I. 1. Cum multae res in philosophia nequaquam satis adhuc explicatae sint, tum perdifficilis, Brute, quod tu minime ignoras, et perobscura quaestio est de natura deorum, quae et ad agnitionem animi pulcherrima est et ad moderandam religionem necessaria. De qua tam variae sunt doctissimorum hominum tamque discrepantes sententiae, ut magno argumento esse debeat causam, id est, principium philosophiae esse inscientiam prudenterque Academicos a rebus incertis adsensionem cohibuisse. Quid est enim temeritate foedius aut quid tam temerarium tamque indignum sapientis gravitate atque constantia quam aut falsum sentire aut quod non satis explorate perceptum sit et cognitum sine ulla dubitatione defendere? 2. Velut in hac quaestione plerique, quod maxime veri simile est et quo omnes duce natura vehimur, deos esse dixerunt, dubitare se Protagoras, nullos esse omnino Diagoras Melius et Theodorus Cyrenaicus putaverunt. Qui vero deos esse dixerunt, tanta sunt in varietate ac dissensione, ut eorum molestum sit enumerare sententias. Nam et de figuris deorum et de locis atque sedibus et actione vitae multa dicuntur, deque his summa phi

« PreviousContinue »