Ausgewählte reden, Volume 7

Front Cover
Weidmann, 1878

From inside the book

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 45 - Et quoniam non est nobis haec oratio habenda aut in imperita multitudine aut in aliquo conventu agrestium, audacius paulo de studiis humanitatis, quae et mihi et vobis nota et iucunda sunt, disputabo. In M. Catone, iudices, haec bona, quae videmus divina et egregia, ipsius scitote esse propria; quae nonnumquam requirimus, ea sunt omnia non a natura, verum a magistro. Fuit enim quidam summo ingenio vir, Zeno, cuius inventorum aemuli Stoici nominantur. Huius sententiae sunt et praecepta...
Page 17 - VOCASTI, INDE IBI EGO TE REVOCO. ' Praetor interea ne pulchrum se ac beatum putaret atque aliquid ipse sua sponte loqueretur, ei quoque carmen compositum est cum ceteris rebus absurdum, turn vero in illo : ' SUIS UTRISQUE SUPERSTITIBUS PRAE SENTIBUS ISTAM VIAM DICO ; ITE VIAM. ' Praesto aderat sapiens ille, qui iuire viam doceret.
Page 19 - Potest autem coemptionem facere mulier non solum cum marito suo, sed etiam cum extraneo; scilicet aut matrimonii causa facta coemptio dicitur aut fiduciae: quae enim cum marito suo facit coemptionem, ut apud eum filiae loco sit, dicitur matrimonii causa fecisse coemptionem; quae vero alterius rei causa facit coemptionem aut cum viro suo aut cum extraneo, veluti tutelae evitandae causa, dicitur fiduciae causa fecisse coemptionem".
Page 22 - Ut aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse, qui citharoedi fieri non potuerint, sic nos videmus, qui oratores evadere non potuerint, eos ad iuris Studium devenire.
Page 107 - Laterense proposita. nam significat epistulam non mediocrem ad instar voluminis scriptam, quam Pompeio in Asiam de rebus suis in consulatu gestis miserat Cicero aliquanto, ut videbatur, insolentius scriptam, ut Pompe! stomachum non mediocriter commoveret: quod quadam superbiore iactantia Omnibus se gloriosis ducibus anteponeret.
Page 11 - Laelium et innumerabiles alios cum ex nostra civitate tum ex ceteris ; sin 212 s autem quaereretur quisnam iuris consultus vere nominaretur, eum dicerem, qui legum et consuetudinis eius, qua privati in civitate uterentur, et ad respondendum et ad agendum et ad cavendum peritus esset, et ex eo genere Sex. Aelium, M'.
Page 30 - Hic hominis verecundiam , populi justitiam mirari libet : hujus, quod non ultra contendit; plebis, quod dissuadentem , et adversarium voluntatis suie vero testimonio fraudare noluit. Per idem tempus, Cotta judicandi munus, quod C. Gracchus, ereptum senatui, ad equites, Sulla ab illis ad senatum transtulerant, aequaliter inter utrumque ordinem partitus est. Otho Roscius lege sua equitibus in theatro loca restituit. At Cn. Pompeius , multis et praeclaris viris in id bellum adsumptis, descriptoque in...
Page 15 - Ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles certavit ; civile ius, repositum in penetralibus pontificum, evulgavit fastosque circa forum in albo proposuit, ut, quando lege agi posset, sciretur...
Page 21 - Sunt iura, sunt formulae de omnibus rebus constitutae, ne quis aut in genere iniuriae aut in ratione actionis errare possit. Expressae sunt enim ex unius cuiusque damno, dolore, incommode, calamitate, iniuria publicae a praetore formulae, ad 26 quas privata lis accommodatur.
Page 68 - Sulla et L. Autronio post designationem consulatus ambitus condemnatis, ut principio anni senatum adorirentur et, trucidatis quos placitum esset, dictaturam Crassus inuaderet, ipse ab eo magister equitum diceretur constitutaque ad arbitrium re publica Sullae et Autronio consulatus restitueretur.

Bibliographic information