Page images
PDF
EPUB

INTER AMBULANDUM DECERPTA.

SCRIPSIT

E. MEHLER.

Penelope apud Ulixem Odys. T. vs. 166 miseram suam sortem conqueritur, et ei exponit, quomodo dolus, quo procos fallere sit conata, servarum impudentia sit patefactus. In fine narrationis rogat Ulixem, ut dicat, quis sit et unde venerit:

ἀλλὰ καὶ ὡς μοι τειπὲ τεὸν γένος, ὁππόθεν ἐσσί· cui πολύμητις Οδυσσεύς respondet :

οὐκέτ ̓ ἀπολήξεις τὸν ἐμὸν γόνον ἐκτερέουσα quod responsum neque ego intellego, neque quisquam, arbitror, intellexit nec intelleget. Semel Penelope virum, qui supplex et mendicans regiam intraverat, de genere interrogat; nemo nisi stultus vel surdus ad haec respondebit: „numquam desines me de genere meo interrogare", vel, appicto interrogationis signo: ,,numquamne desines etc.?" Labem versus contraxit, sed facilis medicina est in promptu. Nihil profecto cogitari potest simplicius quam ut is, qui benigne sit exceptus, interroganti reginae responsum non neget, et hoc ipsum est quod versutus Ithacensis dixerat: „genus meum explorans, non feres repulsam.' Scilicet scriptum fuisse existimabam:

[ocr errors]

οὐ σύ γ' ἀπολλήξεαι τὸ ἐμὸν γένος ἐκτερέουσα· est futurum verbi doλay xávei, quod quamvis praeterea ἀπολαγχάνειν, apud Homerum non inveniatur, nulla tamen causa potest excogitari, cur poetae non licuerit eo uti. Cum per se satis sit manifestum ἀπολαγχάνειν idem fere significare quod ἀποτυγχά VEV, quo optimum quemque usum esse constat, verae lectionis vestigia apparent apud Apoll. Soph. 55. 88, qui Atticam formam ἀπολήξει exhibet. Ipsum verbum ἀπολαγχάνειν legitur apud Euripidem, in Ione vs. 609.

Non me latet, talia statuentem me peccare in canonem, multa cum cura, doctrina et sagacitate a viro clarissimo v. Leeuwen in Mnem. 1886, p. 335 sq. proposito et defenso. Tamen quod excogitaveram retinere et opprimere nolui; non quo Leeuwenii acutissimo invento, de quo lis adhuc est sub iudice, tacito adversari cupiam, sed quod mihi quidem persuasum et exploratum est, me poetae sententiam suam reddidisse et aliis fortasse viam monstrasse ad eius manum restituendam.

Addere liceat suspitiones quasdam Homericas, in quas librum evolventis oculus incidit.

Od. τ. 511: ὅν τινά γ ̓ ὕπνος ἕλοι γλυκερὸς καὶ κηδόμενόν περ, praestat scribere ὅν τινα χ ̓ ὕπνος ἕλη.

Od. v. 35: καὶ πάις, οἷόν πού τις ἐπέλδεται ἔμμεναι υἱόν, non dubito quin sit legendum:

καὶ πάις, οἷόν τοί τις ἐτέλδεται.

Π. Ν. 493. ... ὡς εἴ τε μετὰ κτίλον ἕσπετο μῆλα πιόμεν ̓ ἐκ βοτάνης·

Homeri morem secutus malim infinitivum:

πιέμεν ̓ ἐκ βοτάνης.

Π. Ρ. 244 : . .. ἐπεὶ πολέμοιο νέφος περὶ πάντα καλύπτει, Εκτωρ, ἡμῖν δ ̓ αὖτ ̓ ἀναφαίνεται αἰπὺς ὄλεθρος.

Annotat Hentze in utilissima sua editione: des Krieges Wetterwolke, auffallend von Hektor selbst. At interpunctione post Εκτωρ sublata audax evanescet metaphora.

Etiam Π. Τ. 90: θεὸς διὰ πάντα τελευτά.

πρέσβα Διὸς θυγάτηρ "Ατη, ἣ πάντας ἀᾶται,

graviori interpunctioni post TeλEUT substituta virgula impeditam structuram expediveris.

Iuvat complures hic locos memorare, qui simplicissimis medicamentis procurari possunt, cum aut crasis neglecta, aut spiritus vel accentus mutatus, aut falso posita interpunctio sensum turbaverint.

Utar expositione quam brevissima, cum variis negotiis detento vix satis otii sit excogitata literis mandandi.

Eur. Ion. vs. 238. Legimus:

γενναιότης σοι, καὶ τρόπων τεκμήριον

τὸ σχῆμ ̓ ἔχεις τόδ', ἥτις εἶ ποτ ̓, ὦ γύναι.

Nemo admonitus dubitabit, quin molesta structurae mutatio tollatur et sermonis concinnitas restituatur legendo:

γενναιότητος καὶ τρόπων τεκμήριον

τὸ σχῆμ ̓ ἔχεις τόδ'.

Soph. Philoct. vs. 80 legitur:

ἔξοιδα, παῖ, Φύσει σε μὴ πεφυκότα

τοιαῦτα φωνεῖν μηδὲ τεχνᾶσθαι κακά.

Non opus est ut multis verbis demonstrem, verba τοιαῦτα Φωνεῖν non recte se habere, quum non quibus verbis ei uten dum sit Ulixes Neoptolemum edoceat, sed quibus dolis Philoctetem possit et debeat fallere.

Legendum est τοιαῦθ ̓ ὑφαίνειν, verbum ab Homero inde usitatum de eo qui dolos struat. Vide mihi instar omnium Iliad. Z. 187:

τῷ δ ̓ ἄρ ̓ ἀνερχομένῳ πυκινὸν δόλον ἄλλον ὕφαινεν,

et Herod. 5. 105 Δαρείῳ ὡς ἐξηγγέλθη Σάρδις ἁλούσας

τὸν δὲ ἡγεμόνα γενέσθαι τῆς συλλογῆς, ὥστε ταῦτα συνυ Φανθῆναι.

Apud Soph. Phil. vs. 524, ubi legitur:

ἀλλ ̓ αἰσχρὰ μέντοι σοῦ γέ μ' ἐνδεέστερον

ξένῳ φανῆναι πρὸς τὸ καίριον πονεῖν,

quantocius reponendum est σοῦ γ' ἔ μ' ἐνδεέστερον.

Eodem modo peccatum est Soph. Εl. 645, ubi pro ταῦτά μοι sensus clamat legendum esse ταῦτ ̓ ἐμοί. Idem vitium redit in Trach. vs. 682:

παρῆκα θεσμῶν οὐδὲν

ubi neutrum masculino cedat scribendo οὐδέν.

Accentu mutato Sophocli proderimus, cuius verba in Phil. vs. 1282, ut nunc leguntur, plane ridicula sunt. Philoctetes enim gravissime invehitur in Neoptolemum ob arcum dolo ereptum, dicens :

ὅστις γ' ἐμοῦ δόλοισι τὸν βίον λαβὼν
ἀπεστέρηκας.

Quod eiusdem tragoediae vs. 933 dixit:

πρὸς θεῶν πατρῴων, τὸν βίον με μὴ ἀφέλη,

ferri et explicari potest, si memor sis vs. 931: ἀπεστέρηκας τὸν βίον τὰ τόξ ̓ ἑλών,

sed qui sapit, non potest dicere, quod Philocteti imputatur: „,qui dolo vitam mihi ademisti et vita me privasti." Haec enim verba sunt umbrae ab Orco redeuntis, non hominis vivi et conviciantis. Omnia manifesta fiunt et sana, si accentu mutato scripseris :

ὅστις γ ̓ ἐμοῦ δόλοισι τὸν βιὸν λαβών.

Sequantur iam loci quidam, qui, mutata interpunctione in integrum restituuntur.

Apud Eur. Iph. Taur. vs. 103:

ἀλλὰ πρὶν θανεῖν, νεὼς ἔπι

Φεύγωμεν, ἵπερ δεῦρ ̓ ἐναυστολήσαμεν;

quantocius interrogationis signum puncto, quod dicunt, cedat. In eadem tragoedia simplicem et veram constructionem restitues, si in versibus 321, 322:

ἀλλ ̓ ὅπως θανούμεθα

κάλλισ θ ̓· ἕπου μοι φάσγανον σπάσας χερί,

graviorem interpunctionem cum commate, quod grammatici dicere solent, commutaveris.

Interiit interpunctio in eadem tragoedia, vs. 1478:

τί γὰρ

πρὸς τοὺς σθένοντας θεοὺς ἁμιλλᾶσθαι καλόν ;

Scripserat, ni fallor, poëta:

τί γάρ;

πρὸς τοὺς σθένοντας πῶς ἁμιλλᾶσθαι καλόν;

Eadem herba sanandus est versus Euripidis Ion. 522:

παύε· μὴ ψαύσας τὰ τοῦ θεοῦ στέμματ' ἀρήξης χερί, ubi commate posito post raus exit sententia finalis, huic loco aptissima.

In transcursu corrigam eiusdem generis vitia in multo minoris notae scriptoribus quibusdam. In fabulis Aesopicis (ed. Halm) fab. 14 felis gallo vitio vertit, ὡς ἀσεβὴς εἴ η περὶ τὴν Φύσιν, μητρὶ καὶ ἀδελφαῖς συμμιγνύμενος. Scriptum erat ὡς ἀσεβής εἴη, παρὰ τὴν φύσιν μητρὶ καὶ ἀδελφαῖς συμμιγνύμενος. Non uno morbo laborat locus in Parthenii Narrationibus ama

toriis 16, quem ita scriptum invenies apud Westermannum, Mythogr. Gr.: Περσεὺς δὲ τὸ μὲν καὶ τῇ γυναικὶ βουλόμενος ἁρμόδιος εἶναι, τὸ δὲ καὶ τὴν Λαοδίκην οἰκτείρων, πάσῃ μηχανή ἐπεὶ τὸν ̓Ακάμαντα εἰς Δάρδανον ἀφικέσθαι πείθει (καθίστατο γὰρ ὑπαρχος τοῦ χωρίου), ἦλθε καὶ Λαοδίκη. At ita mihi, expulso verbo πείθει, videtur esse refingendus πάσῃ μηχανῇ ἔπειθε τὸν ̓Ακάμαντα, εἰς Δάρδανον ἀφικέσθαι (καθίστατο γὰρ κτέ.), (ῇ ἦλθε καὶ Λαοδίκη,

....

Quam negligentes omnino in negationibus soleant esse librarii, testimonio sit Lucianus in Hermot. § 9, ubi nil mali suspicati scripserunt et tradiderunt: Ἐκεῖνον αὐτὸν, ἐπεὶ τὸν μισθὸν, οἶμαι, μὴ ἀπεδίδου κατὰ καιρὸν, ἀπήγαγε παρὰ τὸν ἄρχοντα. Nemo puer Graece in scholis mediocriter doctus nescit alteram negationem oux esse restituendam.

Negatio omissa sensu privavit Scholion ad. Aristoph. Αν. 42: τόνδε τὸν βάδον] εἴρηται μὲν ὁ βάδος· ὅμως γε μέντοι οἱ κωμικοὶ παίζειν εἰώθασι. Excidit ante εἴρηται negatio οὐκ. Eadem perperam addita turbas dedit in fab. Aes. 203, ubi narratur fabula de viro qui gloriabatur ἐν τῇ Ρόδῳ πεπηδηκέναι πήδημα οἷον οὐδεὶς τῶν ἐπ' αὐτοῦ δυνατὸς ἂν εἴη πηδῆσαι, et eius rei testes incolas illius insulae producere se posse affirmabat, quos tamen repudiabant auditores, dicentes ἰδοὺ ἡ ̔Ρόδος, ἰδοὺ καὶ τὸ πήδημα, hac addita explicatione: ὁ μῦθος δηλοῖ, ὅτι ἐὰν μὴ πρόχειρος ἡ τοῦ πράγματος ἀπόδειξις ᾖ, πᾶς λόγος περιττός ἐστιν. Sublata demum negatione explicatio cum fabula quadrabit.

Addam duo eiusdem generis exempla ex scriptore quem ab adulescentia dilexi et ne senex quidem de manibus depono. Apud Lucianum in Alexandro, in ipso prooemio, haec lego: Σὺ μὲν ἴσως, ὦ φίλτατε Κέλσε, μικρόν τι τοῦτο καὶ φαῦλον οἴει τὸ πρόσταγμα, προστάττειν τὸν ̓Αλεξάνδρου σοι τοῦ ̓Αβωνο τειχίτου γόητος βίον καὶ ἐπινοίας αὐτοῦ καὶ τολμήματα καὶ μαγ γανείας ἐς βιβλίον ἐγγράψαντα πέμψαι.

Haerebat doctissimus et acutissimus Alexandri Lucianei editor, J. J. Hartman, in constructione, quam sibi videbatur emendare verbo προστάττειν exsulatum misso. At licet multo faciliore mutatione locum redintegrare. Deleta virgula inter πρόσταγμα εἰ προστάττειν et collocata post προστάττειν, constructionem

« PreviousContinue »