Page images
PDF
EPUB

siturus, carmen illud esse lusum ingenii, exercitationem poeticam dixit: offenbar (sic) ist das Gedicht nur ein lusus ingenii, eine poetische Uebung (eine) Fiktion. Sed de hac aperta" sententia nemini editorum constitit, qui omnes verum Marathum a vero Tibullo eleg. I. 4, I. 9, I. 8 describi putant. Tum carmen non esse irrisionem" contendit, quod ne ego quidem dixeram, et poetae propositum esse, ut Marathus in hoc tanquam speculum intuens ad paenitentiam redeat: das Spiegelbild soll ihn zur Selbsterkenntnis und Reue bringen. Rediturus est igitur Marathus ad Tibullum, quem spreverat; quam improba sit Pholoe perspiciens fastidium ipse omne deponet et ad spretum amatorem redibit: so nimmt der Dichter, wenn er in dem Handel Partei für Marathus ergreift, seinen eigenen Vortheil und nur dieses wahr (nimirum in causa ficta!). At non perspexit MAGNUS parum hoc convenire cum admonitione Pholoae data 27, 49, 69, 77 et cum commendatione Marathi 31. Qui suam tantum rem agit amator et puerum sibi cupit, non amicam movere conabitur, ut se illi det et laqueis amoris teneat impeditum. Facile est speciosis verbis breve argumentum carminis concipere, sed in tali expositione oblitterantur facile et latent quae sententiae propositae non favent. Sic a MAGNO non demonstratur versus 9-16 de puero potuisse dici, nec ostenditur illa de incantatione 17 sqq. apta esse. Vere, opinor, Anton Eberz: „besonders ist die v. 17 ff. geschilderte Macht des Zaubers nicht nur entbehrlich, sondern, wie Teuffel zufügt, eher störend, denn wenn Pholoe so ganz durch sich gefällt (v. 15 f.), so braucht das weiter hinzukommende Mittel um so weniger mächtig zu sein, und um so weniger also ist eine Ausführung über dessen Macht gerechtfertigt (Alb. Tibullus übersetzt von Dr. A. Eberz, S. 15). Maneo igitur adhuc in sententia, ut 1-16, 17-40, 41-78 separata carmina putem vel fragmenta ab ipso poeta ita relicta, et pluris facienda quam male consutam elegiam quae in editionibus fertur. Primum carmen 1-16 (ubi leg. bella cf. IV. 13. 5) celebrat naturalem venustatem in amore, alterum puellae commendat iuvenem Marathum (qui initio, 17 compellatur); tertium Pholoae suadet ut misericordia mota fastidium in tempore deponat, ne sero paeniteat.

DE PRONOMINUM PERSONALIUM USU ET COLLOCATIONE APUD LUCRETIUM.

SCRIPSIT

J. WOLTJER.

Nuper egregius libellus in lucem prodiit, quem „de pronominum personalium usu et collocatione apud poetas scaenicos Romanorum" scripsit Guilelmus Kaempf (Berolini apud Calvary 1886). Hoc unum non probo quod litterarum generis rationem habuit vir ille doctus, aetatis scriptorum non satis habuit: sermonem Plautinum et sermonem Terentianum, de ceteris ne dicam, saepius quam rei consentaneum erat, confudit, quo factum est ut quatenus tempora procedentia usum mutaverint diiudicari non queat.

Mihi inquirenti in pronominum personalium usum Lucretianum visum est non inutile fore ea quae ego invenissem cum iis, quae Kaempf repperisset, componere.

Sermo Lucretianus quamquam multis numeris cum propter genus dicendi, tum propter aetatem a sermone poëtarum scaenicorum differt, tamen pluribus cum eo congruit: certe nullus poeta inter eos qui Ciceronis aetate floruerunt propius abest ab illo sermone. Quod ut omnibus appareat ordinem quo Kaempf res digessit (Holtze in Syntaxis Lucretianae lineamentis pag. 103 rem ne attigit quidem) sequar et primum de pronomine personali, quod est subiectum, scribam.

Poetae scaenici pronomina, qnae sunt ego, tu, saepe po

suerunt in enuntiatis relativis, quamquam sententia non postulantur. Etiam apud Lucr. hic usus est frequens. Ego vel nos 24 locis exstat apud eum; tu 19 locis. In enuntiatis relativis ego undecies usurpatur, sexies ita ut causa nulla appareat, cur persona significantius proferatur. Ac primum quidem est 1, 26 ,,te (Venerem) sociam studeo scribendis versibus esse, quos ego de rerum natura pangere conor Memmiadae nostro". Hic pronomen, quod est ego accentu logico, quem dicunt, carere mihi videtur. Interpretes idem senserunt, ni fallor; certe nemo conatus est vim pronominis explicare praeter Bockemueller, qui sic interpretatur: „deinen Beistand darf ich um so eher erbitten, weil meine Aufgabe der deinigen verwandt ist; auch ich will den Dingen, wie sie sind, eine neue Schöpfung entlocken, ein Gedicht über das Wesen der Dinge". Haec interpretatio altius. repetita mihi videtur. Apparet interpretem putavisse in ego esse accentum logicum, quia pronomen esset expressum. Attamen quoniam ex scaenicis poetis apparet saepius in enuntiatis relativis pronomen ego esse positum accentu logico carens, multo probabilius est eum usum Lucretium quoque secutum esse, praesertim cum alii loci idem indicare videantur. Quod si ita est, nullam habet difficultatem hic locus; sententia eadem est. ac si pronomen ego non esset additum. Facile igitur in errorem inducimur, si in talibus enuntiatis vim quandam pronomini tribuimus. Nimium autem, ni fallor, Munro tribuit etiam pronomini possessivo in verbis quae sunt proxima: Memmiadae nostro, quae vertit our OWN son of the Memmii. Quid sibi velit hic interpres non perspicuum est. In commentariis suis (pag. 328 edit, III) hunc locum laudavit litterarum specie distinguens pronomen quod est nostro; tum demonstravit, nummorum testimoniis nisus, Memmios fortasse Venerem habuisse et coluisse tamquam auctorem, genetricem, gentis suae, id quod facile ei (et Marthae le poème de Lucrèce edit. II pag. 54) concedimus. Id tamen si poeta significare voluisset, non debebat Memmiadae nostro scribere eo sensu, quem Munro pronomini tribuit. Etiam si nummi illi illius Memmii solius essent, qui amicus fuit Lucretii, ne tum quidem illa significatio inesse posset in pronomine possessivo. Ne longus sim quid sibi voluerit poeta, cur Venerem invocaverit, ipse diserte dicit vs. 21 seqq.:

,,quae quoniam rerum naturam sola gubernas
nec sine te quicquam dias in luminis oras
exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
te sociam studeo scribendis versibus esse,
quos ego de rerum natura pangere conor
Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
omnibus ornatum voluisti excellere rebus”.

Ex hisce verbis autem ipsis patere contendo, pronomen personale, quod ad sententiam attineat, abundare et pronomen possessivum nihil aliud significare nisi amico vel patrono meo. 1,58 (rerum primordia)

,,quae nos materiem et genitalia corpora rebus
reddunda in ratione vocare et semina rerum

appellare suëmus”.

Hoc quoque loco pronomen nos, quod ad sententiam attinet, supervacaneum est; nam poeta nec se suamque scholam aliis opponit, nec aliam ob causam se significantius proferre voluit. Non hoc dicit se ea quae rerum primordia alii appellent, materiem, genitalia corpora rebus, semina rerum, corpora prima nominaturum esse, id quod vel inde apparet, quod rerum primordia 73 locis atomos ipse dicit. Synonyma quaedam enumerat eorumque significationem hoc modo explicat; quaedam dico, non omnia, nam exordia rerum (2, 333; 3, 31 cett.), principia (1, 244, 484 cett.), elementa (2, 393; 3, 244 cett.), corpuscula (2, 153; 4, 197 cett.) hic praetermittit, quamquam non minus frequenter his artis vocabulis utitur quam illis; quo accedit, quod ea quae enumeravit variis modis inter se coniungit (Cf. Fr. Polle de artis vocabulis quibusdam Lucretianis Dresdae 1866). Praeterea vocabula quae dixit non omnia idem significant; nam materies e. g. non ab omni parte idem est quod primordia. Perspicuum est igitur non hanc ob causam pronomen esse positum, ut poeta se aliis opponeret, id quod eo etiam confirmatur, quod aliis locis, ubi talia vocabula explicat, pronomine personali non utitur, e. g. 1, 426 locus ac spatium, quod inane vocamus"; 1, 501 „esse ea quae solido atque aeterno corpore constent, semina quae rerum primordiaque esse docemus". Itaque hoc tantum dicit poeta: in Epicurea doctrina exponenda modo rerum primordia dicam, modo semina rerum, eodem

sensu. Non mutatur igitur sentemia si pronomen omittitur. Idem est usus, qui in scaenicis poetis est frequentissimus.

Eadem ratione nos pronomen abundat in hisce enuntiatis relativis: 3, 139 ,,consilium, quod nos animum mentemque vocamus"; 4, 369 „nam nil esse potest aliud nisi lumine cassus aër, id quod nos umbram perhibere suëmus"; 1, 754 „quoniam primordia rerum mollia constituunt, quae nos nativa videmus esse et mortali cum corpore" (Cf. 1, 749 „cum videamus" cett.); 3,316 „quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas". Hoc postremo loco et per metrum et per sententiam pronomen omitti licet.

Restant quinque loci, ubi in enuntiatis relativis pronomen personale scriptum est. In duobus pronomen personale quodammodo est necessarium propter participia, quae ad subiectum (pronomen) accedunt: 1, 211 „primordia rerum, quae nos fecundas vertentes vomere glebas, terraique solum subigentes cimus ad ortus"; 5, 55 „,cuius ego ingressus vestigia dum rationes persequor ac doceo dictis". In reliquis 2, 540; 3, 865; 6,702 pronomen habet accentum logicum.

Pronomen quod est tu in enuntiatis relativis apud Lucretium semper eo accentu est praeditum. Apud scaenicos poetas pronomen pers. sententia non postulatum etiam frequens est in enuntiatis negativis, Lucretius unum locum offert, 2, 410:

„Omnia postremo bona sensibus et mala tactu
dissimili inter se pugnant perfecta figura;

410 ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
horrorem constare elementis levibus aeque

ac musaea mele. . . .

414 neu simili penetrare putes primordia forma

418 neve bonos rerum simili constare colores

semine constituas".

Hoc loco pronomen tu non hanc ob causam est scriptum, ut Memmium prae aliis tale quid putare posse significaretur. Nam primum dubium est an non Memmium compellet, omnibus locis ubi pronomine secundae personae utatur poeta. Sed esto: Memmius hic compelletur; nulla tamen res, nulla opinio hic exponitur, quae cuiusquam propria sit. Praeterea vs. 402 poeta

« PreviousContinue »