Page images
PDF
EPUB

κράτος καὶ μοναρχικόν, IV 16, 9 ἐν τοῖς ἔμπροσθεν καὶ πρεσβυτέροις χρόνοις. Cf. ib. § 19.

VIII 12, 12: ἱκανὸν δὲ τῷ τεκμηριῶσαι. L. δέτῳ et cf. Thuc. I 9, 4.

V.

AD DINARCHUM

(ed. Blass ap. Teubn. 1888).

I, 5 ἐκκαθήρατε. Parum moveor uno titulo (a. 347), qui pravam formam olim correctam a Sauppio satis tueri videtur editori, quia septem hucusque alii repertii sunt qui grammaticorum de vera forma Attica Aoristi confirmant opinionem. Cf. MEISTERHANS, ed. II, p. 146.

1, 17 ἀλλ' ὑπομένων καὶ κρίνεσθαι ..., εἰ δόξειεν τοῖς δικάσταις. Si recte Blass statuit lacunam, spreta Wolfi coniectura κατα κρίνεσθαι, eo tamen verbo fortasse sic utendum est, ut in lacuna excidisse putemus καὶ κατακρίνεσθαι, quod facilius perire potuit quam καὶ ἁλίσκεσθαι, quod supplendum coniecit editor. Quia autem κρίνειν est reum agere, κατακρίνειν damnare, infra 1, 84 τὸ μέντοι δίκαιον ἦν ὑφ' ἑαυτοῦ κεκριμένον εὐθὺς ἀποθνήσκειν, quod paullo post § 85 dicitur ὑφ' ἑαυτοῦ – ἑαλω· κότα, ibi requiro κατακεκριμένου.

1, 88 εἰ δ ̓ ἐπιτρέψετε τοῖς ῥήτορσι πωλεῖν ὑμᾶς αὐτούς, περιό ψεσθε τὴν πόλιν ἀνατραπεῖσαν ὑπὸ τούτων. Locus sic scriptus a tautologiae crimine vix potest defendi, eum enim qui civitatem vendat, eandem evertere nemo erat docendus. Corrigatur σφᾶς αὐτούς. In Oxoniensi est ἡμᾶς.

II, 17. Erravit me iudice Bl. edens ἔκτεισιν pro ἔκτισιν, quia substantivum τίσις, non aliter quam apud Homerum, apud Atticos habere priorem syllabam brevem docent poetarum loci, adversus quae testimonia nihil valet, quod semel in titulo sec. IV a. C. repertum est ἀπ[οτ]εισμα. Cf. Meisterhans, p. 149. Ne satis quidem certum videtur mox § 18 pro ἐκτέτικεν recte editum esse ἐκτέτεικεν, propterea quod in Delphico, non Attico, titulo haec forma reperta est, quodque magis me movet, in titulo recenti. Diphthongum, quantum hodie novimus, habuerunt Attice Futurum et Aoristus Act. Med. et Pass., sed τεῖσις aeque vitiosum est quam foret τείνειν scribere pro τίνειν.

A

A

ADVERSARIA CRITICA.

SCRIPSIT

J. J. CORNELISSEN.

I. AD CAESARIS COMMENTARIOS DE BELLO CIVILI.

Lib. I. 3. 1: „Misso ad uesperum senatu omnes, qui sunt eius ordinis, a Pompeio euocantur. Laudat Pompeius atque in posterum confirmat, segniores castigat atque incitat”.

Restitue ueram lectionem scribendo laudat promptos". Nescio an huius loci Tacitus memor fuerit, cum scriberet (Agr. 21): „hortari priuatim, adiuuare publice, ut templa, fora, domos exstruerent, laudando promptos et castigando segnes".

Ibid. 7. 2: „Nouum in re publica introductum exemplum queritur, ut tribunicia intercessio armis notaretur atque opprimeretur."

Legendum est „armis uiolaretur". Editores, ut uulgatam tueantur, prouocant ad Cic. Att. VII. 9. 2: „,si forte tribunus pl. senatum impediens aut populum incitans notatus aut senatus consulto circumscriptus aut sublatus aut expulsus sit". Iniuria, credo. Ibi enim notatus" est „,ignominia affectus", quod de ipso tribuno recte sane dicitur, in tribuniciam intercessionem uero minime cadit.

Ibid. 22. 5: „Cuius orationem Caesar interpellat: se non maleficii causa ex prouincia egressum, sed uti se a contumeliis

inimicorum defenderet, ut tribunos plebis in ea re ex ciuitate expulsos in suam dignitatem restitueret”.

Pro ineptissimo in ea re Maduigius (Adv. Crit. II. p. 262) dedit iniuria. Potius crediderim Caesarem scripsisse ne farie.

Ibid. 33. 4: „Caesar.... infectis iis, quae agere destinauerat, ab urbe proficiscitur atque in ulteriorem Galliam peruenit. Quo cum uenisset, cognoscit missum a Pompeio Vibullium Rufum".

Legendum: „,atque in ulteriorem Galliam pertendit". Cf. Bell. Alexandr. 30. 1; Liu. V. 8. 12; Suet. Caes. 4 et passim alibi.

Ibid. 45. 5: „Ab oppido autem decliuis locus tenui fastigio uergebat in longitudinem passuum circiter cccc". Legendum „leni fastigio". Cf. II. 24. 3; B. G. III. 8. 3.

Ibid. 56. 3:,,Certas sibi deposcit naues Domitius atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet".

Editores temere affirmant certas naues" intellegere „certum numerum nauium". Restituendum est ,,tectas". In superioribus (56. 1) enim haec leguntur: „Massilienses usi L. Domitii consilio naues longas expediunt XVII, quarum erant XI tectae" i. e. „constratae". Cf. III. 100. 2; Bell. Alexandrin. 11. 1; Liu. XXXVI. 43. 8.

Ibid. 82. 2: „Illi impediendae reliquae munitionis causa... signo dato legiones educunt aciemque sub castris instruunt. Caesar ab opere legiones reuocat, equitatum omnem conuenire iubet, aciem instruit; contra opinionem enim militum famamque omnium uideri proelium defugisse magnum detrimentum afferebat".

Legas, quaeso: „aciem instruit contra; opinione enim famaque militum omnium uideri proelium defugisse" cett. Cf. B. G. II. 17. 3: „,reliquae consistere contra non auderent". B. C. III. 56. 2: „Pompeius, ut famam opinionemque hominum teneret" cett.

--

Ibid. 85. 3: „Ipsos duces a pace abhorruisse; eos neque colloquii neque indutiarum iura seruasse et homines imperitos et per colloquium deceptos crudelissime interfecisse".

Immo potius „, imparatos".

Lib. II. 1. 3:,,Massilia enim fere ex tribus oppidi partibus mari alluitur; reliqua quarta est, quae aditum habeat ab terra".

Legendum est qua aditum habet a terra". Coniunctiuo nullum hic locum esse apparet. Postquam habet aterra semel deprauatum est in habeaterra, librarius nescio quis locum corrigere sibi uisus est scribendo habeat ab terra.

Ibid. 44: „Communi enim fit uitio naturae, ut inuisis latitatis atque incognitis rebus magis confidamus uehementiusque exterreamur".

Ex inuisislatitatis effecit inuisitatis Elberlingius. Mallem dedisset inuisitatis alias.

Ibid. 12. 4: Captam suam urbem uidere, opera perfecta, turrim subrutam: itaque ab defensione desistere".

Immo, opinor, peruersa. Cf. Plaut. Bacch. IV. 4. 59: „Ballista peruortam turrim et propugnacula".

Ibid. 15. 1: „Suam uirtutem irrisui fore perdoluerunt, quod unde agger omnino comportari posset, nihil erat reliquum".

Legendum puto „,quod unde agger comportari posset, omnino nihil erat reliquum". Pro irrisui dubito an olim scriptum

fuerit irritam.

Ibid. 33. 1: „Qua oratione permoti milites crebro etiam interpellabant, ut magno cum dolore infidelitatis suspicionem sustinere uiderentur".

Restitue ueram lectionem scribendo „crebro mediam interpellabant". Cf. III. 19. 6: „,quorum mediam orationem interrumpunt subito".

Ibid. 41. 3: „Hi de sua salute desperantes, ut extremo uitae

tempore homines facere consuerunt, aut suam mortem miserabantur, aut parentes suos commendabant, si quos ex eo periculo fortuna seruare potuisset".

Immo uero uoluisset. Cf. Cic. Cluent. 22:,,quem (filium).... unum ex multis fortuna reliquum esse uoluisset".

Lib. III. 2. 3: „Atque hae ipsae copiae hoc infrequentiores imponuntur, quod multi Gallicis tot bellis defecerant longumque iter ex Hispania magnum numerum deminuerat".

Haec uereor ut quisquam intellegat, nisi scribatur deti

nuerat.

Ibid. 8. 3: „Bibulus enim Corcyrae certior factus de aduentu Caesaris, sperans alicui se parti onustarum nauium occurrere posse, inanibus occurrit et nactus circiter XXX, in eas indiligentiae suae ac doloris iracundiam erupit".

Legas, quaeso: „in eas indiligentiae suae iracundiam ac dolorem erupit".

Ibid. 9. 2:,,Est autem oppidum (Salonae) et loci natura et colle munitum".

Scribendum uidetur „et ualle munitum". Cf. II. 1. 3.

Ibid. 15. 7:,,Interim postulant, ut sint indutiae, atque ab iis impetrant".

Immo : „, easque ab iis impetrant".

Ibid. 44. 3: „Castellis enim XXIII effectis XV milia passuum circuitu amplexus hoc spatio pabulabatur, multaque erant intra eum locum manu sa ta, quibus interim iumenta pasceret".

Legendum: „multaque erant intra eum locum <im>matu<ra> sata". Cf. 49. 1: „iamque frumenta maturescere incipiebant", ubi de iisdem intra munitiones satis sermo est.

Ibid. 48. 1: „Est etiam genus radicis inuentum ab iis, qui fuerant ualeribus, quod appellatur chara".

Maduigius (1. p. 275) coniecit,qui uiuebant holeribus".

« PreviousContinue »