Page images
PDF
EPUB

cet., prioremque colon ita constituendum: Proinde sis mihi quasi novus aliqui et quasi ignarus partis utriusque considas. Nullum negotium est cet. Unicus enim liber m. s. exhibet: proinde si mihi quasi n. a. e. q. i. p. u. considas. Ita etiam proinde suam sibi vim retinebit, qua posterioribus superiora adiungit in exhortationibus, quae, ut Georgii utar verbis, sich folgerecht an das vorhergehende anschliessen (cf. Kühner II. 2. p. 747 et II. 1. p. 154.); haec enim adverbii significatio cum in libri tum in editoris lectione plane desideratur.

C. 5. § 4. atqui indignandum omnibus et omnibus> indolescendum est, audere quosdam, et hos studiorum rudes, litterarum profanos, ex parte artium etiam sordidarum, certum aliquid de summa rerum ac maiestate decernere, de qua tot omnibus saeculis sectarum plurima cura usque adhuc ipsa philosophia deliberat. Baehrens: „plurima cura (= meditatione) temptavi: plurimarum P." Mihi complura interiisse videntur et scriptum fuisse: de qua tot omnibus saeculis sectarum plurimarum philosophi deliberarunt, de qua usque adhuc ipsa philosophia deliberat.

C. 7. § 1. nec tamen temere (ausim enim interim et ipse errare et sic melius concedere) maiores nostri aut observandis auguriis aut extis consulendis aut instituendis sacris aut delubris dedicandis operam navaverunt. Liber manu scriptus: ausim enim interim et ipse concedere et sic melius errare. Editor observat: „his verbis a nemine adhuc aut sine artificio explicatis aut recte emendatis lucem mihi videor affundere transpositis inter se concedere et errare vocabulis; errorem nempe Caecilius vocat (cf. c. 5, 6.) quod cur maiores tam religiosi extiterint inquirit; sed hanc investigationem propterea a se institui affirmat, quo melius recte illos egisse concedere possit." Non video quo modo concedere dici possit is, qui sua sponte nemine contradicente rem contendat et argumentis firmare conetur. Mihi Minucius haec dicere videtur: „optimo iure maiores nostri rei augurali et deorum cultui multam dederunt operam. Haec mea sententia eo gravior videri debet, quod si eos errasse opinarer, ingenue faterer neque dissimularem." Scribo igitur: ausim enim interim et ipsos concedere etsi in melius errasse. In melius interpretor: in meliorem partem,

cf. Ter. Adelphi, vs. 174. non innueram, verum in istam partem potius peccato tamen. Quint. X. 1. 26. ac si necesse est in alteram errare partem. Non erraverunt maiores, sed etiamsi erraverint, nimia superstitio praestitit neglectui rerum divinarum.

C. 10. § 3. unde autem vel quis ille aut ubi deus unicus solitarius destitutus, quem non gens libera, non regna, non saltem Romana superstitio noverunt? Malim: quis autem vel unde ille aut ubi deus cet.; est enim ordo rerum naturae congruus et redit c. 17. § 1. nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua conisus est, hominem nosse se et circumspicere debere, quid sit, unde sit, quare sit.

C. 10. § 4. Iudaeorum sola et misera gentilitas unum et ipsi deum, sed palam, sed templis, aris, victimis caeremoniisque coluerunt. Editor: „malim Iudaei, quorum sola (= desolata) et misera gentilitas, unum cet." Cornelissen v. c. in editione sua: „pos. sola lacunae signum posui, quia adiectivum excidisse videtur.” Huic assentior et expleo: Iudaeorum sola parva et misera gentilitas cet.

C. 11. § 4. inde videlicet [et] execrantur rogos et damnant ignium sepulturas, quasi non omne corpus, etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terra resolvatur, nec <nil> intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, pyra conficiendi celeritate medicina. Quum verbum consumere vox propria sit de eis, quae flammis comburuntur, subducere autem vix igni congruat, optime vero maris gurgitibus et verticibus res natantes haurientibus et oculis subtrahentibus adaptetur, illa verba inter se locum mutasse videntur, ut scriptum fuerit: an maria subducant an humus contegat an flamma consumat. Sensus, qui ulteriore sententiae parte continetur, sanae rationi repugnat, quia cadaveri, quod sensu caret, neque ignis neque aliud quidquam mederi potest, neque corpus mortuum ulla medicina eget. Editor: „pyra scripsi: ipsa P ignis ipsa Dombartus." Vox ipsa utique retinenda et sive pyra sive ignis supplendum. Praeterea verba

si non sentiunt ut absurdum additamentum lectoris loci tenorem non capientis eicienda. Redeunt igitur: cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, pyra (vel ignis) ipsa conficiendi celeritate medicina.

C. 11. § 5. hoc errore decepti beatam sibi ut bonis et perpetem vitam mortuis pollicentur, ceteris ut iniustis poenam sempiternam. multa ad haec subpetunt, nisi festinet oratio. iniustos ipsos magis, iam docui, nec laboro. quamquam, etsi iustos darem, culpam tamen vel innocentiam fato tribui assentior sententiis plurimorum. Baehrens adnotat: ipsos magis nec laboro iam docui P, traieci." Sive vero traieceris, sive in loco suo reliqueris, illud nec laboro omni sensu caret. Iustine enim an iniusti Christiani, illi qui loquitur res est haud exigui momenti. Idem persuasum habet Cornelissen v. c. qui, p. XII. praefationis editionis suae, recte observat magis hoc loco idem valere quod potius. Legit porro: ipsos iniustos magis nec ita bonos, iam docui. Ita revera Minucius scribere potuit, magis vero mihi arridet suspicio verba nec laboro nil esse nisi annotationem lectoris cuiusdam Christiani, qui impatiens eorum, quae verae religioni vitio darentur, verbis proxime praecedentibus: multa ad haec subpetunt, ni festinet oratio adscripserit: nec laboro, i. e. iam satis superque criminum et conviciorum.

C. 18. § 3. Indus flumen et serere Orientem et rigare. Non video quid sibi velit Indus terras Orientalis serens. Num forte fuit et finire Orientem et rigare?

C. 25. § 2. nonne in ortu suo sunt scelere collecti et muniti immanitatis suae terrore creverunt? Baehrens: „,st (= sunt) scripsi: et P." Cornelissen v. c.: nonne in ortu suo et scelere collecti et <impunitate> muniti. Simplicius, itaque magis veri simile scribetur: nonne in ortu suo scelere et collecti et muniti. Scelere collecti ad asylum, scelere muniti ad caedem Remi refertur, cf. quae proxime sequuntur: nam asylo prima plebs congregata est: confluxerant perditi, facinorosi, incesti, sicarii, proditores; et ut ipse Romulus imperator et rector populum suum facinore praecelleret, parricidium fecit.

AD LIVIU M.

SCRIPSIT

P. HOEKSTRA.

[ocr errors]

Perincommodum accidit quod Codicis Puteani, qui in secundae decadis quinque prioribus libris solus regnat, prima folia perierunt. Quae si servata essent lumen fortasse adhiberent loco, qui nunc criticorum ingenia multum exercet. Libri XXI cap. 3 initium nam hic ille locus male habitus est duobus praecipue modis absolvitur, cum nonnulli, Madvig, Weissenborn, alii, lacunam statuentes censeant ita esse legendum: In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin praerogativa militaris, qua extemplo iuvenis Hannibal in praetorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus erat ** favore plebis sequebatur. Alii, Wolflinum secuti, Livium in anacoluthon incidisse rati, quod rarissime tamen, Madvigio auctore, (Em. Liv. pag. 76) facit, scribendum putant: In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin praerogativam militarem, qua extemplo iuvenis Hannibal in praetorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus erat, favor plebis sequeretur, in hac re freti auctoritate Codicis Colbertini, in quo altera manus sequeretur emendavit. Fierine potest ut auctor huius emendationis neglexerit ex illa proficiscentes commutationes: praerogativa, militari, favore, adscribere? Certe si illud sequeretur retinetur, facili negotio optimam structuram verborum obtinemus, particulae quam, unde Editores efficiunt qua, substituendo postquam. Benevolus lector iudicet: In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin praerogativa militari, postquam extemplo iuvenis Hannibal in praetorium delatus imperatorque

omnium clamore atque adsensu appellatus erat, favore plebis sequeretur.

Vel parum diligenter Livium perlegentem non fugit tantum abesse ut sic historicus sit, quemadmodum, qui hodie vivunt, rerum gestarum scriptorem intelligi volunt, ut saepe contraria contendat ac modo affirmaverit. Quale est quod nostro loco subiungit. Hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se accersierat. Ex iis, quae in quattuor huius libri prioribus capp. exponuntur, efficitur Hannibalem eo tempore, de quo hoc loco agitur, iuvenem non minus viginti et trium annorum fuisse. Nam patre Hamilcare in Hispaniam proficiscente novem annos natus erat (cap. 1. 4), Hamilcar per novem annorum spatium in Hispania exercitui praefuit (cap. 2. 2), deinde Hasdrubal octo ferme annos imperium obtinuit (cap. 2. 3). Viginti sex igitur habebat annos cum Hasdrubal a barbaro quodam interfectus est. Paullo post (cap. 4. 10) Livius docet Hannibalem triennio sub Hasdrubale meruisse; necesse ergo est eum cum ab Hasdrubale vocaretur viginti tres annos natum fuisse, neque Livius, si hoc egisset, vixdum puberem eum dixisset.

Ceteroquin totam de Hasdrubalis litteris narratiunculam nullam fidem mereri eamque ipsam extitisse causam cur Livius parum apto vocabulo utendo peccaverit, ut demonstremus paullo altius rem repetere opus erit. Quae Livius narrat de aetate Hannibalis cum temporum ratione congruere videntur optimeque quadrant cum iis, quae de hac re exponunt Polybius, Cornelius Nepos, auctor de Vv. Ill., Ampelius, ceteri, quos maiores nostri,,historiae Romanae racematores" appellare solebant. Nullo tamen referente Hannibalem omnino ab Hasdrubale accersitum esse, Livius contra quemadmodum res in senatu Carthaginiensium gesta sit, quasi sub oculos lectoris subicit. Litteris. illis Hasdrubalis recitatis Hanno, Barcinae factionis inimicissimus, acri et vehementi oratione habita exclamat minime decere iuventutem Punicam pro militari rudimento adsuefacere libidini praetorum. Hic Livium aperte commenticia venditantem tenemus. Tali modo Hanno loqui non poterat; hoc enim de adolescente viginti et trium annorum, cui illa pluma, Horatiano puero insperata, iam diu venerat, si dixisset, omnium senatorum

« PreviousContinue »