Page images
PDF
EPUB

DE LOCIS NONNULLIS HOMERICIS E POSTERIORIBUS LIBRIS ILIADIS.

SCRIPSIT

H. VAN HERWERDEN.

Homeri Iliadis Carmina cum apparatu critico ediderunt J. van Leeuwen J. P. et M. B. Mendes da Costa. Lugduni Batavorum apud A. W. Sijthoff

MDCCCLXXXIX.

Ex quo tempore sensim grassari desiit vetus superstitio, aliam esse Homeri aliam reliquorum scriptorum omnium crisin, nec licere nobis in illo emendando ulterius progredi quam eo ut restituamus, quantum fieri possit, illam carminum formam, quam optimi critici Alexandrini probarint, ex illo praesertim tempore studia Homerica, quae iam olim egregio acumine et liberrimo iudicio coluerat omnium philologorum princeps Bentleius, cuius pauci tantum vestigia legerunt, revirescere et laetissime florere coeperunt, viditque aetas nostra magnam criticorum cohortem, cuius post Bekkerum fere antesignani fuere Nauckius et Cobetus, in corrigendis priscorum vatum carminibus vario, ut fit, successu sed saepe felicissime versatam.

In mutando textu ab Alexandrinis tradito Nauckius, quique post eum Iliadem ediderunt Christ et Rzach, laudabili fortasse consilio summam adhibuere cautelam, plerumque ad adnotationes relegantes suas alienasque suspiciones etiam valde probabiles. Alia fuisse videtur mens acerrimorum Batavorum, qui lectoribus, ut suspicor, versus offerre voluerunt prorsus ita compara

tos ut ex ipsorum cantorum oribus fluxisse sibi persuaserunt, audacter nihil non aut mutantes aut suspectantes, quod non Homericae, qualem sibi fingunt, dialecto dictionique pulchre concinat. Periculosae sane plenum opus aleae, si spectamus temporum quibus et locorum ubi variae poesis Homericae partes primitus compositae sunt diversitatem.

Sed neque ante absolutam ab iisdem viris doctis promissam Odysseae recensionem, praesertim nondum vulgato quod simul pollicentur opere „dictionis Homericae enchiridio ampliore”, satis plene et aeque horum studia Homerica diiudicari possunt, neque vero mihi, ne ipse audiam illud Quis tulerit Gracchos, nimiae audaciae reos agere viros acutos de Homero bene meritos propositum est, sed tractabo potius, illorum vestigia premens, paucos locos ex XII posterioribus Iliadis rhapsodiis, qui novissimam editionem, ex qua multum profeci, diligenter perscrutanti etiamnunc molestiam mihi creant; ex posterioribus dico, nam quae iam ante ad priores annotaram, alibi aut iam volgata sunt aut brevi, ut spero, publici fient iuris.

Movebo igitur άжорμтα nonnulla, quae aut ipse solvere conabor aut aliis tradam solvenda.

N 198.

ὥς τε δύ' αἶγα λέοντε κυνῶν ὕπο καρχαροδόντων
ἁρπάξαντε φέρητον ἀνὰ ῥωπήια πυκνά,
ὑψόθ' ὑπὲρ γαίης μετὰ γαμφηλῇσιν ἔχοντε,

ὡς ῥα τὸν ὑψόθ' ἔχοντε δύω Αἴαντε κορυστά
τεύχε' ἐσυλήτην.

Sive hic locus sanus est sive, ut puto, corruptus, nihil aliud dicere potuit poeta quam ὡς ῥα τὸν ὑψόθ' ἔχοντε ἁρπάξαντε — τεύχεα ἐσυλήτην, siquidem cadaveri nondum deposito arma detrahere non potuerunt. Perquam enim hercle absurdum est quod annotat ad h. 1. Faesius „Wie wohl auch die Löwen schon unterwegs einen Theil ihrer Beute verschlingen."

Dubites utrorum magis admireris artificium, leonumne praedae, dum eam portant, partem devorantium an Aiacum exuviis spoliantium caesum Imbrium eodem tempore, quo sublime auferunt ex acie viri cadaver.

At vix credibilis est necessarii participii apaάavre omissio,

ubi contra sine ullo sententiae damno abesse potuit, quod legentes ultro mente supplemus, 60' xovтe.

Quare non dubito quin priscus vates, meliore facta optione, olim cecinerit :

ὡς ῥα τὸν ἁρπάξαντε δύω Αἴαντε κορυστὰ

τεύχε ἐσυλήτην

et verba ó Xovтe, quae nunc textum occupant, sint glossema petitum e versu praegresso.

37. Nestori tres reges volnerati, Diomedes, Ulixes et Agamemnon a navibus, ubi corpus curasse putandi sunt, tendunt obviam:

τῷ ῥ ̓ οἷγ ̓ ὀψείοντες αυτῆς καὶ πολέμοιο

ἔγχει ερειδόμενοι, κίον ἁθρόοι· κτέ.

Licet minime vituperem editores Leidenses, quod reliquos secuti hanc Aristarchi lectionem adoptarint, spretis scripturis d'àlovTE: et où αúovres, tribus tamen, si quid video, ipsa illa lectio laborat incommodis. Quippe non tantum parum apte iungitur videndi verbum cum clamore, sed etiam neque aliud exstat in carminibus Homericis exemplum verbi desiderativi desinentis in CEIN neque vero, quod gravius, umquam verba desiderativa alium casum asciscunt quam ea verba regunt unde derivantur. Quibus causis moveor ut vehementer dubitem num ipse Aristarchus hic verum viderit.

Lenior si foret mutatio, restituere non dubitarem quod loci ratio commendare videtur

τῷ ῥ ̓ οἶγ ̓ ἀντιάοντες αυτῆς καὶ πολέμοιο

ἔγχε ̓ ἐρειδόμενοι κίον ἁθρόοι.

Nam hanc heroibus sauciis re vera mentem fuisse crediderim propter Nestoris verba dissuadentis infra v. 62

πόλεμον δ ̓ οὐκ ἄμμε κελεύω

δύμεναι· οὐ γάρ πως βεβλημένον ἔστι μάχεσθαι ubi recte van Leeuwen et socius οὐχ ὑμι οὐκ ἔμμι?) rescripsisse videntur.

Gravis sane, quod dixi, mutatio, paullo tamen minus gravis, si siovre est Aristarchi coniectura, et lectio Zenodotea OAIONTEC fuit in codicibus Alexandrinis. Utut est, locum ingeniosioribus commendo.

Ξ 249.

ἤδη γάρ με καὶ ἄλλο τεὴ ἐπίνυσσεν ἐφετμή
ἤματι τῷ ὅτε κεῖνος ὑπέρθυμος Διὸς υἱὸς

ἔπλεε Τιλιόθεν, Τρώων πόλιν ἐξαλαπάξας.

Mihi quidem haec Aristarchi lectio, a qua reliquae perexiguo discrimine distant, ita satisfacit ut haud facile admittam audacem novissimorum editorum transpositionem et mutationem, quae certe meliorem in calce paginae quam in textu locum nacta fuisset:

ἤδη γάρ με καὶ ἄλλοτ ̓ ἐφετμῇ σῇ ἐπίνυσσας. Recte cum aliis Faesi locum interpretatus est.

Ο 16 οὐ μὰν οἶδ', εἰ αὖτε κακορραφίης αλεγεινῆς κτέ. Annotant editores „εἰ vitiose producitur.” At nihil iidem annotarunt ad v. 82

ἔνθ ̓ εἴην ἢ ἔνθα, μενοινάῃσί τε πολλά

ubi tamen prorsus eodem modo vocula in thesi producitur ante vocalem, nemo vero facile dubitabit quin verba sana sint. Non afferam v. 271

οι δ', ὥς τ ̓ ἢ ἔλαφον κεραόν ἢ ἄγριον αἶγα aut similem versum Γ 24, nec magis Ο 161 = 177, propter sequentem diaeresin bucolicam, quam iure mihi opponerent, sed scire velim quid suspecti habeat versus T 56

aut Φ 536

Ατρεΐδη, ἡ ἄρ τι τόδ ̓ ἀμφοτέροισιν ἄρειον
ἔπλετο

δέδεια γὰρ μὴ οὗλος ἀνὴρ ἐς τεῖχος ἄληται

quem vocularum monosyllabarum in thesi ante vocalem non contractarum catalogum is qui hoc aget nullo negotio augere poterit.

O 194.

τῷ ῥα καὶ οὔ τι Διὸς βέομαι φρεσίν· ἀλλὰ δέκηλος Coniecerunt acute sane editores γ' ἔθομαι, quod si vere coniectum esset, nihil opus foret vocula ye, quia ante caesuram brevis syllaba sola vi arseos producitur. Sed enim ipsi coniecturae obstare videtur additum φρεσί, nec video quid incommodi habeat volgata lectio: nequaquam Iovis ex mente vivam.

O 710.

ἀλλ ̓ οἵ γ' ἐγγύθεν ἱστάμενοι, ἕνα θυμὸν ἔχοντες,
ὀξέσι δὴ πελέκεσσι καὶ ἀξίνησ ̓ ἐμάχοντο

καὶ ξίφεσιν μεγάλοισι καὶ ἔγχεσιν ἀμφιγύοισι.

πολλὰ δὲ φάσγανα καλὰ μελάνδετα κωπήεντα

ἄλλα μὲν ἐκ χειρῶν χαμάδις πέσον, ἄλλα δ ̓ ἀπ ̓ ὤμων ἀνδρῶν μαρναμένων· ῥέε δ' αἵματι γαῖα μέλαινα.

Annotantur ad v. 714 haece: „Ut aliquis saltem sensus extun,,datur, statuendum est ictu balteum dissectum et deinde gla,,dium de humero delapsum esse: quod ut fieri aliquando po,,tuit, sic multis simul accidisse ieiune fingitur. Iure igitur „statuit Nauck corrupta esse verba [ἀπ ̓ ὤμων]; dubitanter pro„ponimus ἔγαγεν, certe eiusmodi aliquid requirere videtur sen,,tentia."

Agnosco difficultatem, quae tamen aliquanto minor est propterea quod adversarii utentes securibus ac bipennibus, si hoc iis propositum erat, facilius et certius quam sagittis aut iaculis hostium balteos dissecare poterant. Merito autem editores, fac verba depravata esse, cogitarunt de restituendo frangendi verbo; quod tamen fuisse Fayev haud facile credam. Depravatum enim existimo unicum locum, ubi Aoristo άyn altera vocalis, quae per totam Graecitatem brevis est, contra analogiam producta reperitur. Legitur is locus in libro Λ vs. 559 sq. sic scriptus: ὡς δ ̓ ὅτ ̓ ὄνος παρ ̓ ἄρουραν ἰὼν ἐβιήσατο παῖδας νωθής, ᾗ δὴ πολλὰ περὶ ῥόπαλ ̓ ἀμφὶς ἐτάγη.

Ubi si recte traditus est Aoristus, genuina eius forma restitui poterit aut transponendo irrάγη ἀμφίς aut scribendo ἀμφὶ τάγησαν, sed nescio fere an poeta potius significare voluerit asinum, qui non tantum illa occasione sed semper multum (frustra) vapulavit, dederitque

ὡς δ ̓ ὅτ ̓ ὄνος παρ ̓ ἄρουραν ἰὼν ἐβιήσατο παῖδας
νωθής, ᾧ δὲ πολλὰ περὶ ῥόπαλ ̓ ἀμφὶ τέταγε.

De loco vero quem nunc tractamus probabiliter corrigendo despero, parum enim arridet, quod venit in mentem:

ἄλλα μὲν ἐκ χειρῶν χάμαλις πέσον, ἄλλα δ ̓ ἄραχθεν, itaque, si opus sit, ingeniosioribus rem permittere malo.

« PreviousContinue »