Page images
PDF
EPUB

Infernale odium, tenebras ftabilivit Averni.
Poftea ceffabant fancta effe palatia coeli.
Templa ftruebantur. Conficta idola nitebant.
Multo furgebant altaria fanguine plena.
De viva primum nutritus carne facerdos,
Mox foeda humano tinxit fimulacra cruore.
Coeli fulphureo terrebat fulmine terras,

Prodibatque Deus, velut hoftem machina terrens.
Sic amor, in fefe nimium converfus & unum,
Per fas, perque nefas, & opes, & culmina honorum,
Atque voluptates, violento corripit æftu.

395

400

Idem amor, ad cunctos tendens fua brachia, cauflus,
Cur motus æftufque fuos reftringat, habebit.
Idem amor imperii ac legum bona fiet origo.

405

Si, tu quod cupis, id cupiant alii quoque plures,
Velle tuum nihil eft. Tua, quæfo, fola voluptas
Quid tandem contra multorum vota valebit ?
Qua bona parta tibi ratione tueberis unus
Quæ vel, fi fomno jaceas & nocte fepultus,
Subtrahet infirmus, vel dextræ fortior hoftis
Eripiet vigili? Securæ amor ergo quietis
Ut libertatis, fas eft, reftringat amorem.
Utque id fervetur, quod quilibet optat habere,
Fas eft, ut cuncti finem focientur ad unum.

Ipfi ut fecuri reges dominentur, & abfit,

Quod metuunt, verum juftumque colunt & amorem.
Ergo amor infringat proprius molimina prima,

410

415

Privatufque infit communibus ufibus ufus.

420

Rebus fic geftis, ftudiis mens dedita honeftis

Aut pulchris animus generofifque æftibus actus,

Numinis aut fummi fapiens imitator, amicus

Aut hominum, civis bonus, aut bonus, ecce! Poëta,
Surgit, reftauratque fidem, ac virtutis amorem,

425

Ceu primum humano generi donarat utrumque

430

435

Natura. Antiqua hæc, & non nova, lumina reddit,
Accenditque iterum. Producit imaginis omnem
Divinæ, fi non formam, tamen inftar & umbras.
Reges ac populos docet æquis juribus uti,
Nec laxare nimis, nimium nec ftringere frænos,
Maxima cum minimis tam conciliare fcienter,
Hæc ut qui lædat temere, fubvertat & illa.
Cunctorum ut fecum pugnantibus ufibus, unum
Sub foedus nexis, ftatuum concentus & ordo
Unanimis fieret. Mundi hæc perfectio magna eft,
Rerum ex confenfu variarum & nexibus orta.
Fortia cum miferis, 'cum parvis grandia, in unum
Hic abeunt finem, facta; ut fibi quæque miniftrent,
Nen noceant, firment quodvis, non debile reddant,
Profint, non perdant. Fanto quis fortior hic eft,
Quanto plus aliis fimul infervire laborat.
Tam quis erit felix, alios quam reddere norit
Felices. Punctum hic res quæque feruntur ad unum.
Unum hic cuncta petunt, vario licet ordine, centrum, 445
Beftia, fervus, homo, dominus, rex, angelus ipfe..
De regni formis moveant certamina ftulti.

Optima quæque vehens fecum, çerte optima forma est.
De formis fidei lites & jurgia tractent
Zelotæ tumidi. Neino vitæ integer errat.
Huic uni quicquid fini magnoque repugnat,

Falfum eft, & quicquid mores emendat & ornat,
Quicquid concurrit facere & fervare beatum
Humanum genus, hoc divini muneris efto.

Vitis homo eft fimilis. Fulcris etiam indiget inftar
Vitis, & ex focio vires, quas continet, ortum
Amplexu capiunt. Sic unufquifque planeta
Et propriam circum motu uno volvitur axem,
Et fimul infignem folis circumfluit orbem.
Non fecus in noftro exiftunt duo pectore motus,
Unus nos ipfos, & mundum refpicit alter.
Hac Deus & natura omnem ratione ligavit
Rerum compagem, fancta hac ftant omnia lege,
Ut proprii fimul & fociales femper amores
Non nifi conftituant, varie mixti licet,

unum.

440

450

455

460

i

EPISTOLA QUARTA

DE

NATURA ET STATU HOMINIS

IN RELATIONE AD FELICITATEM

SEU

SUMMUM BONUM CONSIDERATI.

Noftræ princeps naturæ atque unicè finis,

Summa falus, fummumque bonum, fortuna, voluptas,
Et quocunque velis tandem tibi nomine dici!

Qnod, quicquid fueris, gemitus in pectore noftro
Æternos generas. Mortis quod fata pavere,

Quod vitam tolerare facis. Quod quæreris, æque
Ancipiti ftudio, fanis ftultifque, dolofo
Oblatum vultu; cœlefti o femine nata,

In noftras fiquidem delapfa es defuper oras,
Dic, quibus in terris digneris crefcere, planta?
Numne tuum blandus radius florem explicat aulæ ?
Aut pretiofa tuam, cum gemmis, vifcera terræ
Occultant faciem ? laurifne & frondibus, arte
Intertexta lates, Parnaffi? aut falce fecaris

In campo Martis? mihi dic, ubi crescis? ubi non ?
Culturæ eft, nofter fi fit labor irritus, omnis,
Non terræ, culpa. Haud uno certoque tenetur
Vera falus inclufa loco. Reperitur in oris

ΙΟ

19

Nullis, aut cunctis. Procedit libera femper.
Nefcit emi vendique. Fugit folium illa Monarchæ,
Tecum, MECENAS, habitat, tecumque moratur.
Vade, age, vel totam fapientum confule turbam,
Ad fummum quæ prona bonum via ducat? In ipfo
Lumine delirant fapientes. Præcipit una
Pars fervire aliis. Homines fugere altera fuadet.
Sunt, quibus omne boni genus actio dicitur effe.
Sunt, quibus alta quies. Huic illud fola voluptas,
Illi contra animi ftatio tranquilla, vocatur.
Senfu tam vario, tam definitio forma

Conftans multiplici, quid tandem gestat in ore?

20

25

30

Nempe bonum, effe bonum, quodque eft decus, id decus effe.
Hic ait, à cuncti fenfu procul effe doloris,
Effe voluptatem. Quo greffum fixerit, alter,
Anceps confilii, dubius mente ac pede, nefcit,
Virtutemque ipfam fpeciem vanam arguit effe.
Stulta igitur valeat fallacis opinio callis
Inftar; naturæ veftigia certa fequamur.

Summi quamque boni fortemque ftatumque capacem
Effe fcias. Nemo eft, quin hoc acquirere poflit.
Non procul eft nobis. Nobis fe fiftit, & offert
Dona, nec extremis rerum confiftit in oris.
Adfit recta tuæ ratio modo mentis, & adfit
Recta voluntatis cultura & candida virtus,
Quid quantumve alii varia de forte querantur,
Non minus effe queunt communia dona falutis,
Quam communi homines fenfu ac ratione fruuntur.
Summam in agendo, tene, cauffam generalibus uti
Legibus, haud mundi partem fpectantibus unam.
Quod verum eft rectumque bonum, non conftat in una
Unius vita; cunctorum spectat & infert,
Summæ confilio cauffæ, vitam atque falutem.
Non eft ulla boni cuidam data portio foli,

3S

40

45

50

Quin aliqua ad totam referatur parte catervam.
Non latro crudelis, non percitus igne tyrannus
Vindictæ, faftuque tumens, non clauftra tenebris
Obfita amans monachus, nemo fibi fufficit unus.
Qui genus humanum fugere aut odiffe videntur
Inprimis, quærunt, fe qui mirentur, habere.
Cujus fe tradant fidei, fectantur amicum.
De te quid ftatuant alii, contemnere fi vis
Omnino, ex omni languebit parte voluptas
Gloriaque in tenebris tota obfcurata jacebit.
Partem quifque boni cepit, plus fi petat, ipfo
Percipiet fenfu, partem quæfita voluptas
Quod vix dimidiam curæ votique rependat.

[ocr errors]

Ordo, Dei fummi magna eft lex atque fuprema.
Hoc ita principio pofito, funt femper, & effe
Debebunt homines, alios qui viribus, arte,
Divitiis, præftent. Verum hinc concludere velle,
Felices magis effe illos, rationis id omnem
Offendit fenfum. Non eft injuftus, inique
Nil unquam ftatuit quicquam Deus, omnibus æque
Conceffit gaudere bono, & felicibus effe.
Felix ille ftatus, fociis defectibus auctus,
Incrementa capit, non his evertitur armis.
Naturæ ipfius pacem difcrimina fervant.
Hic nil conditio, nil circumstantia, mutat.
Seu princeps aliquis fuerit, feu fubditus, unum
Eft & idem cujufque bonum. Defenfor, amicus
Patronus fueris, feu defendaris, ameris,
Sifque cliens pauper. Nil refert: fingula mundi
Communi cœlum afflavit fpiramine membra.
Communem pariter donavit cuique falutem.
Qmnes æquali donatos forte per orbem
Fac gaudere homines, rixa, certamina, bella,
Nonne forent femper? Cunctos Deus ergo benignus

[ocr errors]

55

бо

65

20

75

80

85

« PreviousContinue »