Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Eft ratio tranquilla vehunt non æquora tantum
Numen; & in ventis, & fluctibus ambulat ipfum,
Affectus æque, ac naturæ elementa, creati
Ad bellum ac turbas, fuavi tamen ordine mixti,
Semper opus præftare Dei nutumque laborant,
Viribus unitis: animum rege, motibus uti
Difce animi, ac, fi non parent, compefce catenis.
Numne poteft hominem vaftare, quod efficit illum?
Hoc age, ne ratio veftigia certa relinquat

15

160

Naturæ. Quicquid mentem perturbat, & urget,
Subjice, vince, tene. Naturæ cede Deoque.

165

170

Spes, amor, atque, horum quæ vim complectitur omnem,
Lætitia, en rifu blandam comitata dolofo
Turba voluptatem! timor, averfatio, & æger
Moror, en exorti funefta caterva doloris !
Hæc fcite inter fe fi commifcentur & arte,
Juftis quodque fuis inclufum finibus, æquam
Defigunt mentis ftationem, illamque tuentur.
Hæc fimul & lucem faciunt in imagine & umbram
Quorum pugna decens relevat vitam atque colorat.
Semper, quod volupe eft, & quod delectat, habemus 175
Aut præfens oculo, aut dextra plaudente prehenfum.
Neutra fi quicquam grati ratione tenemus

Amplius; ante oculos, quod abeft, mens fiftere novit.
Corporis ac mentis labor omnis, nifus & omnis,
Huc redit, ut præfens teneatur capta voluptas,
Et via fternatur fundamentumque futuræ.
Fert fecum fua quæque irritamenta voluptas.
Non vis cujufque eft eadem, non impetus idem.
Diverfos fenfus diverfa objecta ferire

Diverse, nofti. Fit. ab hoc difcrimine fenfus,

Ut magis, aut minus, inflammet mens concita partes
Corporis organicas, prout hæc commotio nempe
Aut magis, aut minus, eft mentis violenta. Fit inde,

180

185

Paffio prædominans ut non fecus, atque Aäronis
Serpens ferpentes reliquos, absorbeat omnes.
Vitam nactus homo mortis nancifcitur una
Principium occultum. Morbus, velut anguis in herba
Qui latet, ac tener eft, mortem quoque procreat olim,
Vivit, & augmentum pariter cum corpore fumit,
Non fecus eft animi morbus, velut infitus, inde
A primo nobis ortu, qui deinde per omnem
Naturam graffans, affectum conficit illum,
Totam qui mentem mox occupat atque gubernat.
Vitalis datus eft, totum quo corpus alatur,
Humor, at affectam magis influit ac juvat ille
Corporis atque animæ partem. Sic mens ubi vires,
Quas habet, expromit, confeftim, pectora quicquid
Inflammat, fluidis quicquid caput ignibus implet,
Egrotam in partem, facto velut agmine fertur;
Ingeniumque, malum hoc, fallacibus artibus auget.
Affectum natura parit, folertia nutrit.
Mens, vigor ingenii, naturalifque facultas,
Affectum multo pejorem reddere fuevit.
Ipfa adeo ratio, conjunctis viribus, enfem
Exacuit magis, & magis hujus perficit ictus.
Non fecus, ac radius ridentis folis, amico.
Influxu, morfus acuit, vimque auget aceti.
Paflio prædominans, quæ fit modocunque, pudendas
Infirmæ tandem rationi immittit habenas.
Legitimæ cives reginæ, forte dolenda,

190

195

200

205

210

215

Quam premimur mifere! miferæ parere videmur
Reginæ, & certæ illius paremus amicæ.

Eheu nos miferos! Leges, non arma ministrans
Debita, quid præftare poteft ratio, nifi noftram.
Ut nos ftultitiam doceat, noftramque dolere
Naturam & fortem, quas emendare laborat
Fruftra? Accufatrix auftera, imbellis amica,

220

Mox jufto cauffæ de judice facta patrona,

Quod fequimur, facinus nobis perfuadet, ut æquum;
Aut jubet effe ratum, male quod commifimus olim.
His quoque, quæ fingit, late victricibus armis
Jactabunda fuis, adftrictos ducit habenis
Affectus aliquot modicos, ut deinde triumphet
Fortior, & contra jus fafque indigna capeffat

225

Regna; ut, quos Medicus fuperaffe putabat, in unum
Collecti, humores tremulam peperere podagram.
Immo, naturæ præftantior ofnnibus efto

230

Trames, palmam habeat: fequere hunc: tutiffimus ibis.
Hacce via ratio non dux, fed fidus Achates,

Sed comes eft. Animi non hæc evertere debet,
Sed regere, affectus. Affectus principis illa
Non inimicus erit, fed amicus, & arbiter æquus.
Paffio, quæ regnum tenet, eft impulfio fortis,
Altius orta, homines diverfis finibus aptans.
Affectus reliqui nunc hue, nunc motibus illuc
Impellunt agitantque hominem, variabilis inftar
Venti, fed dominans in pectore paffio femper
Ad latus & littus certum conjectat & unum.
Tu five indomito ducaris amore fciendi,

235

240

Sive poteftatis, tua feu præcordia cogat
Auri facra fames, vani feu gloria honoris,

245

Seu te, quæ noftri eft fortiffima paflio cordis,

Tranquillæ teneat vitæ fortifque cupido:

Unum hunc, dum vivis, dum fpiritus hos regit artus,
Affectum fequeris, vitæ ipfo fæpe pericla.

250

Et labor extremos hominis currentis ad Indos
Mercatum, vultufque tenax fapientis utramque
Ridentis fortem, & Monachi devotio cœca
Atque humilis, bellatorifque fuperbia & aufus,
Cuncta hæc nonne fua fefe ratione tuentur?

Ingenii Deus æternus poffeffor & artis

255

Ex quocunque malo fancta producere novit
Arte bonum. Affectu dominante, fuperftruit idem
Fundamenta tuæ certiffima quæque falutis.
Sic hominis veluti fixus conftanfque tenetur
Mercurius vivus. Quicum virtus bene mixta
Fortior evadit. Quod reftat craffius, illud

260

Mollitiem tollit nimiam virtutis, & addit

Robur. Sic commune bonum fectantur, & inde
Mens & corpus agunt ftudiis & viribus unis.
Quæ diu prudentis ftudium curafque fefellit
Cultoris, trunco filveftri inferta propago,
Fertilis evadit, fructufque & præmia portat.
Non fecus ex ipfis capiunt affectibus ortum
Virtutes folidæ inprimis, naturaque vitam
Silveftri ftirpi communicat atque vigorem.
Quis vigor ingenii, quæ virtus, quæ benefacta
Ex obfirmato ftudio, tristique dolore,

265

270

Ex odio atque metu, felici flumine, manant!

Ira animum ftimulat, zelo implet, vim dat agendi.
Confilium mentis prudens parit, excitat, auget,
Auri cœcus amor. Mufarum caftra fecutos

275

Otia blanda juvant. Virtus eft æmula doctis
Belligerifque viris, livor, qui ignobile vulgus,
Et viles animas, frænis ligat atque catenis.
Pura & limitibus certis inclufa voluptas
Eft amor, eft bellis animis dulcedo decora.
Virtutem nullam in fexu laudamus utroque,
Quæ non ex faftu folet aut manare pudore.
Sic, o fi noftrum queat hæc res frangere faftum!
Sic natura parens vitiis cum corpore natis
Vicinas nimis, atque uno quafi fanguine junctas,
Virtutes progignit: habet ratio globuli vim
Ex latere obliquo nos divertentis ad æquum.
Nero, fi volupe fuerit, regnaflet ut ipfum

280

285

200

Delicium humani generis, Titus. Impetus, irà,
Et furor in Decio virtutis nomine fplendet,
Et Curtl pectus divinis ignibus implet;
Dum monftri horrendi faciem gerit in Catilina.

Nunc peftem ambitio, nunc parturit ipfa falutem;
Nunc civem juftum, patriæ nunc efficit hoftem.
Hac in mole rudi noftra, quam jure queamus
Appellare Chaos, mixtas quis lucis & umbræ
Diftinguat formas, quis fiftat utramque feorfim?
Eft Deus in nobis; Deus hoc effecerit unus.
Equalem finem naturæ extrema fequuntur
Producuntque homini: mire miscentur, & unam
Naturam alterius finemque invadit ad ufum
Mirificum. Quis fit cujufvis finis & ortus,

295

300

Quo ceffet puncto virtus, quo limite contra
Incipiat vitium, nequeas difcernere fenfu.

305

Tam fubtile fubeft ora difcrimen utraque,

Tamque unum alterius vires fuperare laborat.

Non fecus ac pulchra & perfecta in imagine cernis,
Belle inter fefe contendere lumen & umbram.

310

Ex his quam ftultum fuerit, concludere velle,
His neque vel vitiis, neque vel virtutibus, ullum
Effe locum in terris. Atrumne prehendis & album
Mire inter fefe mixtum, textumque decenter
Mille modis? ideone nigrum nihil effe, nec album
Amplius, exclames? proprium fac confule pectus.
Res patet, inque vado eft: errorum nofcere fontes,
Hoc opus, hic labor eft, hoc tempus pofcit & ufum.
Monftrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademtum,

Eft vitium. Specta. Satis, averferis ut iftud,
Eft cauffe. Si fæpe nimis fpectamus id ipfum,
Affuefcit noftris oculis, mutatque figuram.
Nunc illud ferimus, pofthæc queritando dolemus.
Conjuncti tandem amplexus atque ofcula dantur.

315

320

« PreviousContinue »