Page images
PDF

INSTITUTIONUM

KT

REGULARUM IURIS ROMANI
SYNTAGMA

EXHIBENS GAI ET IUSTINIANI INSTITUTIONUM SYNOPSIN
ULPIANI LIBRUM SINGULAREM REGIILARUM
PAULI SENTENTIARUM LIBROS QUINQUE
TABULAS SYSTEMA INSTITUTIONUM IURIS ROMANI ILLUSTRANTES
PRAEMISSIS DUODECIM TABULARUM FRAGMENTIS

EDIDIT

ET BREVI ANNOTATIONE INSTRUXIT

RUDOLPHUS GNEIST

U. I. DX.

EDITIO ALTERA AUCTA EMENDATA

[ocr errors]
[ocr errors]

PRAEMONENDA.

I. de huius syntagmatis ratiohe.

II. de Gai institutionum codice Veronensi.

III. de Gai institutionmn editionibus.

IV. de vario genere litterarum et de signorum iu hac editione usu.
V. de Iustiniani institutionibus.

VI. de Ulpiani libro singulari regularmn.

VII. de Pauli sententiis.

VIII. de tabnlis systema institntionum illnstrantibus.

IX. de duodecim tabularum fragmentis.

Quod primus Gai Commentariorum cdilor praevidit, liis reperlis studiorum iuris Romani veteris novum seculum incipere, id eatenus verum est, quatenus doctores nostri in historia et antiquitatibus iuris Romaui explicandis novo hoc adminiculo adiuti mirum in modum profecerunt et Iiistilutionum iuris Romani tractatio inde ab illo tempore penitus mutata est.

Eximia opera ad ipsas Gai Institutioncs adornandas a nostratibus adhibila cst. Postquam Goescbenii, llollwegii, Bluhmii laboribus indefessis editionum fundamenta posita erant, celeberrimi viri artem criticam in singulis eius libri articulis exercuerunt, eosque commentationibus illustraveruntAccedit nunc Codicis Veronensis denuo collati apographum a Guilelino Studemund editum, tam prudcntiae, quam studii ac laboris exiinium monumenlum. Accedunt novae universi iuris lam Aiitciustinianei quam Iustinianei cdiliones prioribus Ionge praestantes.

Si vero speravimus, eliain studiosam legum iuventutem uberrimos fruclus e Gaio nostro percepturam esse, ea quidem spes nos aliquatenus fefellit. Iniquus fuerit, qui potissimam culpam in lecliones universitatum littcrai iarum coniciat; sed tamen exegesin studiaque privata apud nostrates iuslo magis neglegi, satis ccrtum est. Maiores nostri lustiniani Instituliones, ut Romae pueri leges XII tabularum, inde a priucipio studiorum ediscere et memoria tenere assuefacli erant. Nostra aetate tirones Iuslinianum neglegere et paene contcmnere coeperunt, sed Gaium in eius locum succedere non videmus. Non formantur iuvenes nostri simplicibus illis iuris auctorum primis lineis, quae auimos ratione iuris Romani imbuant et quasi in peclus descendant. luris Romani auctores etiamnunc laudaimis, discerpta ex eorum scriptis membra libris nostris et praelectionibus inteximus; sed locos inde desumplos nna cum rcliqua litterarii apparatus mole facillime ex anirnis effluere videmus. Dcnique Chrestomathiarum quam

a*

cxigua utilitas sit, vix credideris. Certe non his, sed simplicioribus sciontiae nostrae elementis in succum et sanguinem versis iuris auditores, poslquam ad forum accesserunt, in litteris retinebuntur.

Sane meliorem librum studiisque privalis magis adaptatum quam Gai Commenlarios etiamnunc non habemus, cum Iustiniani libro ita coniungendum, ut perpetua utriusque Institutionis comparatio et bistoriae iuris et perpetui in utramque Institutionem commentarii loco habenda sit. Quod ut oculis simul et animis iuvenum uno adspectu imprimeretur, viri doclissimi Klenze et Boecking novas Institutiones e Gai et lustiniani libris componere (Berolini apud Reiraerum 1824. IV°) studuerunt; quae tamen neque commode compositae erant, neque quod ad textum attinet, hodie sulTiciunt. Idem fere dicendum est de novo Syntagmate Institutionum B. I. Polenaarii (Lugd. Bat. 1876), Iicet secundum Studemundi apographum non sine arte crilica edito. Mihi certe in usum scholarum editio synoptica alia ratione instituenda videbatur, quam parare ausus sum, non ut cum tantis viris in arte critica certarem, sed ut adolescentibus faciliorem gratioremque ad fontes iuris Romani patefacerem aditum, cui etiamnunc Iustiniani verba inscribi possent: „si statim ab initio rudem adhuc et inGrmum animum studiosi multiludine ac varietale rerum oneraverimus: duorum alterum, aut desertorem studiorum efficiemus aut cum magno labore eius, saepe etiam cum diffidentia quae plerumque iuvenes avertit, serius ad id perducemus ad quod leviore via ductus, sine magno labore et sine ulla diffidentia maturius perduci potuisset." (Inst. I. 1. § 2.)

lam de singulis opusculi partibus breviter rationem reddam.

II. Codex manuscriptus Veronensis membranaceus ex quo nunc Gai commentarios editos habemus, anno MDCCCXVI a Niebuhrio inventus est. Qui cum in transcursu bibliothecam capituU episcopalis Veronensis lustrabat, in hunc codicem incidit, eiusque unum folium a sese transscriptum cum Savinio commumcavit. Quo facto statiin apparuit hunc codicem rescriptum sub quibusdam S. Hieronymi scriptis genuinas Gai institutiones continere (vide Zeitschr. fur g«sch. Rw. III. 129 seq., 140 sq., 165 sq., 172).

Academia Scient. Regia Borussic? codicem tanti habuit, ut viros doctos Veronam mittere constituerit, ubi opus sludio Goeschenii ct Hollwegii ita perfeclum est, ut plcraque omuia quae lcmporis iniuria non plane evanuerant in schedas suas conferrent. Goeschenio simul operis edendi munus iuiunctum est, et auspiciis academiae nostrae prodiit editio princeps anno 1820.

Membranarum ipsarum ratio talis est. Recentissima scriptura, litteris uncialibus exarata, S. Hierouymi partim epistolas partim alia quaedam exhibet. Sub hac, et in parte codicis sub media scriptura, exceplis tribus fere foliis, reliqua Gaiana produnt, eaque sola in magna folii II parte extant. Primitivus codex folia formae quadratae mediae 129 comprehendisse videtur, ex quibus tria e codice ut nunc est deperdita sunt: uuum tamen extra codicem alia via nobis servatum est. Folium enim singulare, Codici Vcronensi olim iunclum, in quo de praescriptionum et interdictornni iure cxponitur (nunc Gai IV. § 136 — 144; med.), iam MaiTeius in opusculis ecclesiasticis (iiisloria teologica Trento 1740. p. 61. 90.) publici iuris fecerat.

Ex liis 251 paginis sexagiuta integrae, duae ex parte, bis rescriptae sunt, et ila quidem, ut saepissime altera scriptura alteram tegat. Praeterea ii qui membranas ad rescribendum praeparabant, non eo se continuerunt, ut vetercm scripturam abluendo delerent, sed eam in aversa cuiusque fere folii pagiua, quae pilosa olim fuerat, cultro ut videtur eraserunt. Quo factum est, ul magna pars foliorum ter scriptorum, et nonnulla etiam bis scripla, nunc aut penitus legi non possint, aut nihil nisi verba abrupta incertosque litterarum ductus exliibeant. Reslant post tot tantosque virorum doctoruni labores in universum 37 fere paginae desperatae, quas suis locis adnotavimus.

Caiani opcris scriptura litterarum uncialium antiquitate et elcgantia iusignis est; Iitterarum forma, siglarum indoles et frequentia nec non initialium ligura talis esl, ut Niebuhrius codicem Iustiniani temporc anliquiorcm arbitretur assentientc generatim Koppio.

Iu codicc etsi lam initium qnarn finem commcntarioruin Gai superesse ronstat, tamen titulus opcris universi non reperitur: singulorum quinctiam librorum inscriptiones desiderantur. Rubricae hic illic inveniuntur, plerumque numero apposito, quasi titulorum divisionem indicantcs. Quas valde dubium cst a Gaio ipso profectas esse. Sunt enim partim non aple positae (v. gr. ad Gai I. § 13.), in universum autem Ln primis paginis ultra modum cumulatae, cum in aliis operis parlibus, ubi vel maximc neccssaria erat articulorum distinctio, niilla omnino reperiatur. Multo frcquentius, ubi nova incipit materia, vacua linea praecedit. In articiilormn exitu uuum, aliquaudo duo puncta posita inveniuntur. Praeterea nullo oinuino interpungendi genere usus est librarius: nec singula quidem verba intcrvallis distinxit, sed omnia uno tenore perscripsit ex antiquissimo librariorum more. Singulae paginae 24 versus continent, circino ut videtur dimensos, excepto uuo folio quod 23 versus habet. Singuli vcrsus plerique 39 literas complectuntur. Prima cuiusque paginae, et initialis cuiusque «rticuli littera maiore forma, ultimae versuum litterae minore plerumque forma scriptae sunt.

III. Ex hoc igitur codicc prima prodiit editio ita iuscripta: „Gai Inslilulionum Commeutarii IV e codice rescripto bibliothecae capitularis Veroneusls auspiciis Regiae Scient. Acad. Rorussicae nunc primum editi. Rcroliui apnd G. Reimerum MDCCCXX". Poslhac Frid. Rluhmius codicis locos dubios vel omninp non explicatos denuo inspicicudi consilium cepit, cuius schedulas annotalionesque Goeschenius diligentissime in usum sccundae editionis (a. 1824) convertit. Secuta est tcrtia editio quam Goescheuii morte interruptam absolvit Car. Lachmannus. (Ronnae apud Marcum. 1842. 8.)

Editiones Goeschenianas in plurimis secuti sunt posteriores editores, et paragraphorum quoque distinctionem Goeschenii auctoritate introductam retiniierunt, quae in posterioribus editiouibus passim auctae et lilleris a et b

« PreviousContinue »