Page images
PDF

subdivisae sunt. In grammatica ratione Goeschenius ubique fere ad Codicis exemplum se conformavit et scripturam retinuit vel minus usitatam atque adeo inconstantem. Inconstantiae exempla collegit in Praefatione (ed. IIL) v. g. praegnas et praegnans, nanc- et naetus, eis et iis, erciscere et herciscere, preAendere et prendere, deminuere et dtminuere, parentum et parentjwm, volgo et vulgo, apud et apu/, sed et sef, proxumus et proxrmus, arffectus et a/Tectus, inponere et imponere, inpensa et impensa etc. Perpauca constantiae gratia mutavit. Praeterea saepe in Codice confunduntur ae et e, b et v, d et t, c et g, v. gr. deuere, devitor, prouare, serftus, fttium; quae iam Goeschenius tacite correxit, recepla scribendi forma ab ipso librario magis frequentata.

Recentiores editores quantum Goeschenianis editionibus debeant, ipsi fatentur. Inter quos elucet Phil. Ed. Huschke, qui praeter editiones suas iuris Anteiustinianei permulta eaque ingeniosa ad Gaium illustrandum contulit in variis scriptis (Zur Kritik und Interpretalion von Gaius' Institutionen, Studien des rom. Rechts. Wratislav. 1830. pag. 168—336; Kritische Bemerkungen zum IV. Buch der Inslitutionen des Gaius, Geschichll. Zeitschr. XIII, pag. 248—388; Gaius, Beitrage zur Kritik und zura Verstandniss desselben, Lips. 1855). Nitidissiraas editiones ad usum academicum specialiter adaptatas, locorum similium uberrima collectione et tabulis systematicis adornatas, paravit Ed. Boecking, qui in Praefatione ceteras editiones enumerat.

Recentissimis editionibus novum subsidium praebuit Apographum Studemundi, qui annis 1866. 1867. 1868 Codicem Veronensem denuo inspexit, et mira acie tam oculi quam ingenii permulta primus vidit, dubia removit, pluriraa a prioribus editoribus tentata explosit, et fructum adrairabilem laboris iussu Academiae Regiae scientiarum Bor. publici iuris fccit sub titulo: Gaii Institutionum Commenlarii qualtnor, Codicis Veronensis denuo collati apograpbum confecit Guilelmus Studemund (Lips. apud Hirzelium, MDCCCLXXIV.), a bibliopola quoque splendide adornatum, praemisso prooemio, in quo omnia ad Codicem pertinentia accuratissime enarrantur, adiecto indice notarum et indice orthographico. Quem librum secuta est editio praestantissima ab ipso Studemundo et Paulo Kruegero parata (Berolini apud Weidmannos 1877) in qua difflciiiorem intcrpolandarum lacunarum partem suscepit Paulus Krueger, speciali simul commentatione critica (Kritische Untersuchuugen im Gebiet des rdm. Bechts 1870) de Gaio eximie meritus. Studemundianac editioni inserta est epistula critica Theodori Mommsenii ad viginti sex difficiliores Gai locos spectans. Novas editioncs ad apograplium Studemundi curaverunt etiam Ed. Huschke et B. 1. Polenaar, de quibus infra verba faciam.

IV. Post tantam clarissimorum virorum operain novam editionem synopticam in usum scholarum paraturo editio Studeroundi et Kruegeri, collato apographo, praecipuuro inihi fundaraentum fuil, iusla raliouc tamen habita ea varielalc lectionum, quas Huschke iu editionu recenlissima (Lips. 1878) aut retinuit aut novas proposuit. Nec utique neglexi, quae Polenaar in Syntagmate Institutionum Gai (Lugduui Batav. 1876. sqq.) praeeunte Goudsmit proposuit, quem non raro secutus sum in explodendis glossematis, licet sexcenties glossemata in codice Veronensi latere non crediderim.

Complura tamen, quae a prioribus editionibus in usum vocata erant in hoc Syntagmate, nec necessaria nec apta visa sunt. Gaianam scripluram nec paginis codicis indicandis, nec lineolis, nec asteriscis onerare volui, quibus animus adolescentium a verborum tenore avertitur; neve complicata lacunarum indicatione lectores deterrerentur, locos desperalos in annotationem reiicere malui. Quibus lectionis impedimentis remotis spero me orationem ad legendum faciliorem reddidisse. Sequor praeterea rationem a Goeschenio traditam, ut verba minus certa, ubi de sententia constat, admitterem litteris cursivis distincta. — Sed illam regulam „ut rerum novarum et incertarum nihil Gaio adfingeretur nisi quod aut clare scriptum, aut aliorum scriptorum certis testimoniis confirmatum esset," non stricte tenui. Nimirum ipsi qtii eam sequi voluerant, viii gravissimi, non solum vocabula, sed integros versus et commata ex conieclura suppleverunt. Quae ratio paulo audacius adhibcri potest editioni usui tironum accommodalae, quibus multa commata inutilia sunt, ni lacunas expleveris. Id solum cavendum est, ne supplemenla talia pro certis habeantur. Permulta igitur ex mera, graviorum certe auctorum, coniectura supplevi, sed ca litteris minusculis cursivis ita distincta, ut primo adspectu cuius originis et generis sint planissime pateat.

Triplici igitur typorum genere usus sum:

1. typis qui vulgo vocantur antiquis, seu rectis vulgaribus, in iis reddendis quae in codice certa et indubitata extant; quibus in hac secunda editione et ea expressi quae sola ratione orthographica vel notarum vel mendorum librarii consuetorum' respectu correcta sunt et plane udidtpoQa videntur;

2. typis cursivis seu italicis, ad ea exprimenda, quae in Codice non extant, sed vel ductibus codicis aliquatenus indicata, vel ex orationis tenore satis certa, vel locorum cognatorum testimoniis firmata videntur;

3. typis cursivis minusculis, in iis quae ex tnera coniectura recepta sunt. Uncinis [] more solito ea inclusi, quae in codice scripta quidem sunt,

sed eiicienda videntur.

In locis difficilioribus libera cx coniecturis aliorum eligendi facultate etiamnunc usus sum. Ubi gravioris momenli videbantur, variarum coniecturarum delectum addidi signis *) **) ff) appositis. Apparatum criticum, tironibus semper odiosum, iam multo simpliciorcin prodire, Studemundi indefessis laboribus debemus.

Ut in annotalione critica cavendum erat, ne notae textum prcmercnl: ita subnolandis locis similibus et aliis qui aliquid lucis aflerant, quas litteris a) b) c) significavi, Gaium illustrare institui, non lougius arcessita materia onerare. Proxime cognatos locos iam Goeschenius indicaverat, uberrimam collectioiiem Boeckingius composuit, plura elium ex Schraderi Institulionum edilione maiore addere poteram. Sed quamvis breviter et succincte similes locos annotemus, tameu nimia eorum ubertate „statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi onerabimus et desertorem studiorum efliciemus." Saepissime Digestorum fragmenta citavi, qnae quidem Institutionmn fines non multum egrediantur; frequenter Ulpiani librum singularum Regularum et Pauli Sentenlias, quibus comparandis etiam tabulae nostrae inserviunt; rarius fragmenta Vaticana et Collationem. Gai Epitomes verba supplendarum lacunarum causa apposui. Varronis, Festi, Boelhii, vel etiam Ciceronis locos plerumque ad verbum exprimere malui. Librorum adilu difficiliorum mentionem facere consulto vitavi. Semper in mente retinui ipsam utriusque lustitutionis synopsin commentarii perpetui loco esse. Lacunis minoribus explelis suaviorem et fructuosiorem librum studiosae legum iuventuti praeberi non posse, quam Gaium nostrum cuin Institutionibus lustiniani apte compositum, persuasum habeo.

V. lustiniani Institutiones cum Gai Commentariis ila composui, ul singula' commata utriusque libri studiosae legum iuventuli articulatim ante oculos ponerentur. In quarum recensione, ut fas est, nunc Pauli Kruegeri textum recepi, ratione tamen habita Ed. Schraderi editionis (Berol. apud G. Iteimerum 1842. 4.) eiusque commentarii. Mihi vix quidquam superfuit, quam ut variarum leclionum satis tenuem delectum exhibercm, (quas uncis inclusas et litleris cursivis expressas in ipsum contextum inserui); item locorum cognatorum delectum, praecipue ex Digestis depromptorum, quos in marginem conieci, ne cum annotatione ad Gaium confunderentur. Quibus cur Ulpiani et Pauli libellos addiderim, iain ratio reddenda erit.

VI. Ulpiani liber singularis regularum iam pridem quasi compendium habitum est Institutionum, quibuscum ille in summis rebus rerumque divisionibus convenit. Novos quosdam locos continet quos ex tabulis systematicis facile colligas: Gai articuli qui alicuius momenti sunt, apud Ulpianum plerique omnes redeunt. Et recte Hommsenius monet Gai rationem et Ulpiani non aliter fere difTeire, ac diiTerant Institutiones ab Regulis, id est iuris civilis rudimenta a summis praeceptis iuris enucleati. Gai igitur sermo commodus et facilis est, tamquam scholarum: Ulpiani regulae „ea brevilate, perspicuitate, proprietate conscriptae stint quam adhuc secuti sumus omnes, assecutus est nemo."

Persuasit mibi idem auctor Ulpiani librum non casu et iniuria librorum, sed consilio alicuius qui eum data opera in compendium redegisset imperfectum ad nos pervenisse. Desunt in libro, ut nunc est, divisiones fere omnes, alque ipsae gravissimae: divisio hominum, divisiones rerum, divisiones adquisitionum, divisio successionum in testamcntarias et quae ab intestato veuiunt: cum tamen in eo fragmento regularum quod in Digestis reliquum habemus (fr. 25. D. de 0. el A.) a divisione actionum incipiat more solito. Maioris momenti est, quod ubicunque Ulpianus ius quod tradebat in desueludinem abisse confessus erat, ibi in libro qualem habemus

[ocr errors]

hiatus apparet: ut in successione ab intestalo gentiliciae hereditalcs (XXVII. 1. 6.) et in enarratioue antiquissimorum testamentorum. (XX. 2.) Sunt ctiam commata manifesto detruncata iis locis, ubi verbum quoddam antiquatum iu Ulpiani sermone emergebat, velut XI. 28. I. 6. IX pr. Disceptare licet de consilio quod sibi brcviator proposuerit: sed quodcunque id fuerit, „compendium dcdimus libri regularum, non librum ipsum", ut delere non liceat quae addiderit epitomator, etiamsi primitivi libelli rationem et ordinem pervertant. Quo perlinent permultae rubricae praeter verum ordinem interiectae, quas suis locis nolavimus. Iu contextu ipso perpauca interpolata esse omnes consentiunt: multa quidem breviator omisit, omne ius obligationum et actionum resecuit, pauca commutavit.

Ut Gai ita etiam Ulpiani unicus exstat codex bibliothecae reginae Christinae Yaticanae, saeculo decimo vcl undecimo scriptus, qucm gravissima Savinii argumenta tantum non evincunt eundem esse, atque cum cx quo Tilii prodiit editio princeps. Nova quaedam argumenta ad eam sentenliam firmandam affert Vahlen in sua cditione (D. Ulpiani ex libro singulari excepta rec. lo. Vahlen Bonn. 1856) ex quo nonnullis locis Cuiacii teslimouia de Tiliano Codice recepi. Qui praeterea extant, duo Codices, quos vocant Auredani et Gervasii, nihil nisi apographa Vaticani seu Tiliani esse satis constat. Pleniora de codicum ct editionum ratione praebet Vahlcu pag. VII—XV.

In recensioiie textus Boeckingii, Vahlenii et Pauli Kruegeri cditiones secutus sum. Hic illic tamen codicis Vaticani scripturam reslitui ct unam alteramve priorum editorum coniecturam praetuli, eodem genere litlerarum et signorum usus atque in Gaio edendo. De Hugonis, Schillingii, Lachmaiuii aliorumque meritis et de adminiculis criticis alque exegclicis pleniora praefatus est Boeckingius in cdilionibus suis. In annotalione locorum similium eandem quam in Gaio rationem secutus sum, vel etiam simpliciorem.

Ut tamen institutiones iuris Romani „totius doctrinae substantiam continere" oportet: ita et Ulpiani Begularum compendium, a librario foedc mutilatum, aliquatenus suppleri ex Pauli Sententiis, non a re esse videbatur.

VII. Iulii Pauli Sentcntiarum (ad filium), quas in lege Bomana Visigothorum sive breviario Alariciano reliquas habemus, multo magis depravatos esse constat, quam Ulpiani librum singularem. Compositor enim et lilulos coufudit et excerpendo multa corrupit, fortasse vix quarta parte operis servata. Coniungi possunt fragmenla quae in Collatione Legum Mosaicarum et Bomanarum, in Consultatione, in Digestis Iustiniani et alias passim occurrunt. Quac compilatio complementa quaedam ministrat, eaque brevissima reguiarum Ibrma expressa, in iis partibus iuris, quae de obligationibus et actionibns ex Ulpiani regulis resecta sunt, passim etiam in aliis, quae ex tabulis adiectis colligere licet Qua ratione motus in prima libri mei editione breviorem deleclum Sententiarum exhibui, eaque contractione vix dici poterat libellum mutilatum esse, quippe qui inde ab inilio nibil nisi abruptas sententias sub certis litulis coliectas continuerit. Cum lamen aliquatenus difficilis videretur et modus et ratio deligendi et ne consuetum ordinem citandi turbarem in hac secunda editione textum integrum secundum ordinem priorum editionum recepi, ommissis tantummodo titulis locisque ad iudicia publica spectantibus, a systeniate Gaiano plane alienis, Sententias in breviario non servatas litteris currentibus distinxi. . In recensione textus praeter Arndtsii editionem recentissimam Pauli Kruegeri editionem (Ulpiani liber singularis Pauli libri quinque sententiarum recens. P. Krueger Berol. 1878) secutus sum; varietate scripturae quam adiecerunt Haenel et Krueger raro usus.

VIII. Tabulas systematicas Boeckingii exemplum secutus addidi, in secunda tamen tabula, divisionibus et signis apud Boeckingium nimis onerata viam simplicissimam secutus sum, ut articulorum seriem secundum Gaianam argumentorum dispositionem et ipsa Institutionum verba redderem.

IX. Fragmenta XII tabulatum, iuris civilis fundamenta, adieci, quia quadraginta fere locis in Gai commentariis afferuntur et non minus frequenter in Institulionibus Iustiniani et in Ulpiani regulis. Et cum Dircsenii opus saepe laudari soleal, sed raro in manibus adolcscentium nostrorum sit, his consuli videbatur si eius recensionem repeterem lilteris rectis excusain, servalo etiam ordine Oirkseniano, adiccto tamen numero Iacobi Gothofredi. Eorum tamen, quae ex artis philologicae ratione sub examen revocavit Rudolphus Schoell (Legis XII tabularum reliquiae 1866) iustam ratiouem habui. In iis fragmentis, quorum sensum fere, non verba novimus, litteris cursivis sententiam breviter expressi. Copiosissimus delectus fontium commentarii loco criL Ciceronis locos ex Orelliana, Gellii ex Herlziana editione attuli.

Scribebam Berolini mensc Decembri MDCCCLXXIX.

« PreviousContinue »