Page images
PDF
EPUB

Festus v. Recinium, omne vestimentum quadratum, ii qui XII interpretati sunt esse dixerunt. Verrius: togam qua mulieres utebantur, praetextam clavo purpureo. (Müll. p. 274.)

Festus v. Radere, genas vetitum est in lege XII, id est unguibus lacerare malas. (Müll. 273.)

Plinius Hist. Nat. XI. 37. Infra oculos malae homini tantum, quas prisci genas vocabant; XII tabularum interdicto radi a feminis eas vetantes.

Servius ad Virgil. Aeneid. XII. 606. Moris fuit apud veteres, ut ante rogos regum humanus sanguis effunderetur, vel captivorum, vel gladiatorum; quorum si forte copia non fuisset, laniantes genas suum effundebant cruorem, ut rogis illa imago restitueretur. Tamen sciendum cautum lege XII tabularum, ne mulieres carperent faciem, his verbis:,,Mulier faciem ne carpito."

Cicero Tuscul. II. 23. § 55. Eiulatus ne mulieri quidem (concessus); et hic nimirum est lessus quem XII tabulae in funeribus adhiberi vetuerunt. fr. 5. Homini mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat. (X. 8.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60: Cetera item funebria quibus luctus augetur XII sustulerunt: homini, inquit, mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat. Excipit bellicam peregrinamque mortem.

fr. 6. De unctura, circumpotatione, respersione, coronis. (X. 9. 10.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60: Haec praeterea sunt in Legibus de unctura: quae servilis unctura tollitur, omnisque circumpotatio. Ne sumptuosa respersio, ne longae coronae, nec acerrae praetereantur [al. praeferantur].

Festus v. Murrata potione, usos antiquos indicio est, quod etiam nunc Aediles per supplicationes Dis addunt ad pluvinaria, et quod XII tabulis cavetur, ne mortuo indatur, ut ait Varro in Antiquitatum Libro I. (Müll. p. 158.) Plinius Hist. Nat. XIV. 2: Numac regis Postumia Lex est: Vino rogum ne respergito."

[ocr errors]

fr. 7. Qui coronam parit ipse, pecuniave eius, virtutisve ergo arduitor ei. (X. 11.)

Plinius Hist. Nat. XXI. 3. Inde illa XII tabularum lex: qui coronam parit ipse, pecuniave eius, virtutisve ergo arduitor ei. (cf. Schoell 155, Mommsen Staatsr. I. 143.) Quam servi equive meruissent, pecunia partam lege. dici nemo dubitavit. Quis ergo honos? ut ipsi mortuo parentibusque eius, dum intus positus esset, forisve ferretur, sine fraude esset imposita.

Cicero de Legg. II. 24. § 60. Illa iam significatio est, laudis ornamenta ad mortuos pertinere, quod coronam virtute partam et ei qui peperisset, et eius parenti, sine fraude esse Lex impositam iubet.

fr. 8. Ne uni plura funera fiant, neve lecti plures sternantur. (X. 12.) Cicero de Legg. II. 24. § 60. Ut uni plura fierent, lectique plures sternerentur: id quoque ne fieret Lege sanctum est.

fr. 9. Neve aurum addito. cui auro dentes iuncti escunt, ast im cum illo sepeliet uretve se fraude esto. (X. 13.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60. Qua in Lege cum esset: „Neve aurum addito;" quam humane excipit altera lex:,,Quoi auro dentes iuncti. escunt, ast im cum illo sepeliet uretve se fraude esto."

fr. 10. Ne rogum bustumve novum propius LX pedes adiciatur aedes alienas. (X. 14.)

Cicero de Legg. II. 24. § 61. Duae sunt praeterea leges de sepulcris, quarum altera privatorum aedificiis, altera ipsis sepulcris cavet. Nam quod rogum bustumve novum vetat propius LX pedes adici aedes alienas invito domino, incendium veretur acerbum. (cf. fr. 3. D. de mortuo inferendo. 11. 8.)

fr. 11. Ne forum (sepulcri) bustumve usucapiatur. (X. 15.)

Cicero de Legg. II. 24. § 61. Quod autem forum, id est vestibulum sepulcri, bustumve usucapi vetat (sc. lex XII), tuetur ius sepulcrorum. Festus v. Forum, sex modis intellegitur. Quarto, cum id forum antiqui appellabant, quod nunc vestibulum sepulcri dici solet. (Müll. p. 84.) Festus v. Bustum, proprie dicitur locus in quo mortuus est combustus et

--

sepultus, diciturque bustum quasi bene ustum; ubi vero combustus quis tantummodo, alibi vero est sepultus, is locus ab urendo ustrina vocatur; sed modo busta sepulcra vocamus. (Müll. p. 32.)

TABULA XI.

fr. 1. Ne patribus cum plebe conubium sit. (XI. 2.) Livius IV. 4. Hoc ipsum, cemviri tulerunt? Dionysius Halic. X. 60. Οἱ δὲ περὶ τὸν Αππιον τοὺς λοιποὺς συγγράψαν τες νόμους ἐν δέλτοις δυσί, καὶ ταύτας ταῖς πρότερον ἐξενεχθείσαις προσεθή καν' ἐν αἷς καὶ ὅδε ὁ νόμος ἦν, μὴ ἐξεῖναι τοῖς πατρικίοις πρὸς τοὺς δήμοτικοὺς ἐπιγαμίας συνάψαι. Sed Appius eiusque collegae, cum reliquas leges in duabus Tabulis scripsissent, has quoque illis decem prioribus addiderunt; in quibus haec quoque lex erat:,,Ne patriciis conubia cum plebeiis contrahere liceret."]

ne connubium patribus cum plebe esset, non De

Cicero de Rep. II. 36. 37: Qui decemviri duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus etiam quae disiunctis populis tribui solent conubia, haec illi ut ne plebei cum patribus essent inhumanissima lege sanxerunt; quae postea plebeiscito Canuleio abrogata est. Cf. Gai ad L. XII Tab. fr. 238 pr. D. de V. S. fr. 2. De intercalando.

Macrob. Saturn. I. 13. § 21: Tuditanus refert, X viros qui decem tabulis duas addiderunt, de intercalando populum rogasse. Cassius eosdem scribit auctores. Cf. Mommsen, R. Chronolog. 31. 210).

fr. 3. De diebus fastis et nefastis.

Cicero ad Attic. VI. I. § 8. E quibus (libris de republ.) unum forogixóv requiris de Cn. Flavio. Ille vero ante decemviros non fuit. Quid ergo profecit, quod protulit fastos? Occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis. (Cf. Mommsen, Chronol. 31. 210., qui h. 1. calendarium adiectis dierum fastorum nefastorumque notis propositum fuisse censet.)

TABULA XII.

fr. 1. De pignoris capione adversus eum qui hostiam emit etc. (XII. 1.) vid. Gai IV. 28. (cf. Huschke, Nexum p. 204.) Gai fr. 238. § 2. D. de V. S. fr. 2. Si servus furtum faxit noxiamve noxit, noxae dedendum esse. (XII. 4.)

Ulpianus fr. 2. § 1. D. de noxal. act. (9. 4.) In lege antiqua (scil. XII tab.), si servus sciente domino furtum fecit, vel aliam noxam commisit, servi nomine actio est noxalis, nec dominus suo nomine tenetur. Sed si placeat, quod Iulianus libro LXXXVI scribit:,,Si servus furtum faxit, noxiamve nocuit," [noxit, Schoell 96] etiam ad posteriores leges pertinere, poterit dici etiam servi nomine cum domino agi posse noxali iudicio, rel.

Festus v. Noxia, ut Servius Sulpicius Rufus ait, damnum significat, apud poëtas autem et oratores ponitur pro culpa. At noxa peccatum, aut pro peccato poenam, ut Attius. Item cum Lex iubet noxae dedere, pro peccato dedi iubet. (Müll. 174.)

[ocr errors]

Gaius libro VI. ad L. XII Tab. fr. 238. § 3. de V. S.: Noxiae appellatione omne delictum continetur. Cf. Gai IV. 76. Marcell. fr. 5. D. si familia furtum. (47. 6.) Pomp. fr. 56. de O. et A. (44. 7.)

fr. 3. Si vindiciam falsam tulit, si velit is. tor arbitros tres dato; eorum arbitrio.... fructus duplione damnum decidito. (XII. 3.)

Festus v. Vindiciae appellantur res eae de quibus controversia est.

ut

in XII: Si vindiciam f. (ut supra verba dedimus ex Müll. pag. 376). Quae Cuiacius observ. V. 21 ita interpretatus est: Si vindiciam falsam tulit, rei sive litis arbitros tres dato, eor. arb. fructus dupl. damn, decidito. Müller (p. 378 not.) ita: Si vind. fals. tulit, stlitis et vindiciarum Praetor arb. III. dato, eorum arbitrio possessor (sive reus) fr. dupl. damn. decidito.

Gaius libro VI. ad L. XII Tab. fr. 19. D. de usuris (22. 1.): Videamus an in omnibus rebus petitis in fructus quoque condemnatur possessor. etc. cf. Ulp. fr. 9. § 6. D. ad exhib. (10. 4.) Theod. Cod. IV. 19. c. 1. Quod a nobis exemplo aequabili ex iuris prisci est formulis introductum, ut, quia malae fidei possessores in fructus duplos conveniuntur, aeque malae fidei debitores simile damni periculum persequatur. fr. 4. Ne res litigiosa in sacrum dedicetur. (XII. 2.)

Gaius libro VI. ad L. XII Tab. fr. 3. D. de litigiosis. (44. 6.) Rem de qua controversia est prohibemur in sacrum dedicare; alioquin dupli poenam patimur.

fr. 5. Quod postremum populus iussit id ius ratum esse. (XI. 1.)

Livius VII. 17. In secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii Consules creabantur; intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat: in XII tabulis legem esse, ut quodcunque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset; iussum populi et suffragia esse.

Livius IX. 34. Nemo eorum [Censorum] XII tabulas legit? nemo id ius esse quod postremo populus iussisset scivit? Imo vero omnes sciverunt; et ideo Aemiliae potius legi paruerunt, quam illi antiquae qua primum Censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus; et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat nova.

[Appendicem incertae sedis fragmentorum addit Schoell p. 163. comprehendens hos locos: Festi v. Nancitor. Quando. Sub vos placo. Donati ad Tarent. Eunuch. III. 3. § 9. Ciceronis de Rep. II. 31. de offic. III. 31. Plinii Hist. nat. VII. 60. 212. Gai I. 122. Gai fr. 237. 238. D. de Verb. Sign. (50. 16.) Sidon. Apoll. epist. VIII. 6.]

GAI ET IUSTINIANI

INSTITUTIONUM

SYNOPSIS.

GNEIST INSTITUTIONES.

1

Si

§ 1. (Ulpianus libro singulari sub tit. De legitimis hereditatibus.) Intestatorum gentilitiorum hereditates pertinent primum ad suos heredes. Si sui heredes non sint, ad consanguineos, i. e. fratres et sorores ex eodem patre nec hi sunt, ad reliquos adgnatos: his enim cautum est lege XII tabularum hac:,,Si intestatus moritur, cuius heres nec escit, agnatus proximus familiam habeto."

Verba: si intestato moritur repetuntur in Paulo fr. 9. 2. § 2. D. (28. 2.) Liberorum appellatione nepotes et pronepotes ceterique qui ex his descendunt continentur: hos enim omnes suorum appellatione lex XII tabularum comprehendit. (Callistr. fr. 220. pr. D. de V. S.)

Respondit, qui post mortem avi sui concipitur, is neque legitimam hereditatem eius tamquam suus heres, neque bonorum possessionem tamquam cognatus accipere potest; quia lex XII tabularum eum vocat ad hereditatem, qui moriente eo de cuius bonis quaeritur in rerum natura fuerit. (Iulian. fr. 6. D. de suis et legitimis 38. 16.)

Familiae appellatio qualiter accipiatur, videamus. Et quidem varie accepta est; nam et in res et in personas deducitur. In res, utputa in lege XII tabularum his verbis:,,Adgnatus proximus familiam habeto." (Ulp. fr. 195. § 1. de V. S.) Cf. Paul. S. R. IV. 8. § 3. (Collat. XVI. 3.) Gai III. 9. 11. 12. (Collat. XVI. 2.) Inst. III. 1. § 1. II. 2. pr. § 1. 3. 5.

fr. 5. Si agnatus nec escit, gentiles familiam habento. (V. 3.)

Collat. Legg. Mosaic. et Rom. XVI. 4. § 2. (Ulpian. libro sing. sub tit.: De legitimis hereditat.) Si agnatus defuncti non sit, eadem lex XII tabularum gentiles ad hereditatem vocat his verbis: „Si guatus nescit, gentiles familiam heres hanc." Nec gentilitia iura in usu sunt.

Cicero de invent. II. 50. § 148. (et Rh. ad Herenn. I. 13. § 23.) Si paterfamilias intestato moritur, familia pecuniaque eius agnatorum gentiliumque esto. Cf. Gai III. 17. (Collat. XVI. 2.) Paul. S. R. IV. 8. § 3. (Collat. XVI. 3.) fr. 6. De legitima agnatorum tutela. (V. 7.)

Gai I. 155. Quibus testamento quidem tutor datus non sit, iis ex lege XII agnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. Cf. Gai I. 157. Inst. I. 15. pr. § 2. Ulp. fragm. XI. 3. et fr. 1. pr. fr. 5. D. de legitim. tut. (26. 4.)

fr. 7. a. Si furiosus est, adgnatorum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto.

Cicero de invent. II. 50. § 148. Lex est: si furiosus est, agnatorum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto. Cf. Rh. ad Herennium I. 13. § 23. Ulp. fragm. XII. 2. Paul. fr. 53. pr. de V. S. Varro de R. R. I. 2. (mente est captus et ad agnatos et gentiles deducendus). Ulp. fr. 3. pr. D. de tutelis. (26. 1.)

b. item si prodigus sit

C.

Ulpianus ad Sab. fr. 1. D. de curatoribus furios. (27. 10.) Lege XII Tab. prodigo interdicitur bonorum suorum administratio. Ulpiani fragm. XII. 2. Lex XII in curatione iubet esse agnatorum. furios. (27. 10.)

AST EI CUSTOS NEC ESCIT.

tab... prodigum cui bonis interdictum est, Cf. Inst. I. 23. § 3. fr. 13. D. de cur.

Festus v. Nec. Nec coniunctionem ab antiquis positam esse pro non, ut et in XII. est: ast ei custos nec escit. (Müll. pag. 162.)

(Hoc fragmentum quo pertineat, incertum est.)

fr. 8. De legitima patroni successione. (V. 4.)

Ulp. fragm. XXIX. 1. Civis Romani liberti hereditatem lex XII tabularum patrono defert, si intestato sine suo herede libertus decesserit.

Ulp. fr. 195. § 1. de V. S. Cum de patrono et liberto loquitur Lex: „Ex ea familia, inquit, in eam familiam.“

Ulpianus libro II. Instit. (in Collat. XVI. 8. 9. vid. infra pag. 176. not. Cf. Gai III. 40. (46. 49. 51.) Inst. III. 7. pr. I. 17. et Theophil.

lac. Gothofredus Legem ita restituere conatus est: Si libertus intestato mori

« PreviousContinue »