Page images
PDF
EPUB

Plinius Hist. nat. XVIII. 2. legum ipsarum in XII. Tab. verba sunt: qui

INCANTASSIT.

---

Horatius Satyr. II. 1. 82: si mala condiderit in quem quis carmina, ius est iudiciumque sed bona si quis? solventur risu tabulae. Horat. Epistol. II. 1. 152. lex scribi.

Cicero Tuscul. IV. 2. § 4:

-

malo quae nollet carmine quemquam de

quamquam id quidem etiam XII tabulae de

clarant, condi iam tum solitum esse carmen; quod ne liceret fieri ad alterius iniuriam, lege sanxerunt.

Porphyrio ad Horat. Satir. II. 1. 81. in quemquam maledicum carmen scriberet. quitur.

Qua lege cautum erat, ne quis Eleganter iurisperitus de Lege lo

propter quod lege XII tabularum invehebatur.

Cornutus ad Persium Satir. I. 137. cautum est, ut fustibus feriretur qui publice Porphyrio ad Horat. Epistol. II. 1. 152. Fustuarium supplicium constitutum erat in auctorem carminum infamium.

Occentassit antiqui dicebant, quod nunc,,convicium fecerit" dicimus; quod id clare et cum quodam canore fit, ut procul exaudiri possit; quod turpe habetur, quia non sine causa fieri putatur. (Festus v. Occentassit Müll. p. 181.) Cf. Paul. S. R. V. 4. § 6.

fr. 2. Si membrum rupit, ni cum eo pacit, talio esto. (VII. 9.)

Festus v. Talionis mentionem fieri in XII ait Verrius hoc modo:,,Si membrum rupit, ni cum eo pacit, talio esto;" neque id quid significet indicat, puto quia notum est. permittit enim Lex parem vindictam. (Müll. p. 363.)

Gellius XX. 1. § 14. Nonnulla autem in istis Legibus (sc. XII tabularum) nec consistere quidem, sicuti dixi, visa sunt, velut illa lex talionis cuius verba, nisi memoria fallit, haec sunt: „Si membrum rupit, ni cum eo pacit, talio esto." Cf. Gai III. 223. (ad v.,,pacit supra Tab. I. 7.) et Cato apud Priscianum cit. infra pag. 240 not. Paul. S. R. V. 4. 6.

Talio est similitudo vindictae, ut taliter quis patiatur ut fecit. (Isidor. Origg. V. 27. § 24.)

fr. 3. Manu fustive si os fregit libero. CCC, si servo CL poenam subito. (VII. 10.) Paulus de iniuriis (Collat. II. 5. § 5.) Iniuriarum actio legitima ex L. XII. Tabb.: qui iniuriam alteri facit, V et XX HS poenam subit. - fuerunt et speciales velut: manifestos (leg. manu fustive, Lachm.) si os fregit libero CCC, servo CL sestertiorum poenam subito. vid. Gai III. 223. Inst. IV. 3. § 7. Paul. S. R. V. 4. § 6. Gell. XX. 1. 32.

fr. 4. Si iniuriam faxit viginti quinque aeris poenae sunto. (VII. 7.)

Gellius XX. 1. § 12.: Ita de iniuria punienda scriptum est (sc. in XII),,Si iniuriam alteri faxsit, viginti quinque aeris poenae sunto." Cf. Gaius III. 223. Paulus in Collat. II. 5. § 5. cit. Festus v. Vigintiquinque poenae, in XII significat vigintiquinque asses. (Müll. 371.)

fr. 5. Rupit sarcito. (VII. 2.)

Festus v. Rupit[ias] in XII significat damnum dederit. (Müll. p. 265.) Festus v. Sarcito, in XII Servius Sulpicius ait significare: damnum solvito, praestato. (Müll. 322.) cf. Ulp. fr. 1. pr. D. ad L. Aquil. (9. 2.)

fr. 6. 7. Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur; et de pastu. (VII. 5.) Ulpianus fr. 1. pr. D. si quadrupes paup. (9. 1.) Si quadrupes pauperiem fecisse dicetur, actio ex lege XII tabularum descendit; quae lex voluit aut dari id quod nocuit, id est id animal quod noxiam commisit, aut aestimationem noxiae offerre.

Ulpianus fr. 14. § 3. D. de praescr. verb. (19. 5.) Si glans ex arbore tua in meum fundum cadat, eamque ego immisso pecore depascam, Aristo scribit non sibi occurrere legitimam actionem qua experiri possim; nam neque ex lege XII tabularum de pastu pecoris, quia non in tuo pascitur, neque de pauperie, neque de damni iniuriae agi posse.

Cf. Festus v. Pauperies. Noxia. Inst. IV. 9. pr. et Theophil. h. 1.

--

fr. 8. Qui fruges excantassit. neve alienam segetem pellexeris. (VII. 3.) Plinius Hist. Nat. XXVIII. 2. § 10-17. Quid? Non et legum ipsarum in XII tabulis verba sunt:,,Qui fruges excantassit.". Et alibi: „Qui malum carmen incantassit."

Seneca Natur. Quaest. IV. 7. Et apud nos in XII tabulis cavetur: Ne quis alienos fructus excantassit. Rudis adhuc antiquitas credebat et attrahi imbres cantibus et repelli; quorum nihil posse fieri tam palam est, rel.

Servius ad Virgil. Eclog. VIII. 99. Magicis quibusdam artibus hoc fiebat; unde est in XII tabulis: „Neve alienam segetem pellexeris."

Augustinus de civit. dei VIII. 19. Eo quod hac pestifera scelerataque doctrina fructus alieni in alias terras transferri perhibentur. Nonne in XII tabulis, id est Romanorum antiquissimis legibus, Cicero commemorat esse conscriptum, et ei qui hoc fecerit supplicium constitutum? (cf. Huschke Gaius pag. 120 not.)

fr. 9. De furto frugum noctu commisso. (VII. 4.)

Plinius Hist. Nat. XVIII. 3. Frugem quidem aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi XII tabulis capital erat, suspensumque Cereri necari iubebant; gravius quam in homicidio convictum; impubem Praetoris arbitratu verberari, noxiamque duplione decerni. (cf. Gell. XI. 18. §.)

fr. 10. De eo qui aedes acervumve frumenti combusserit. (VII. 6.)

Gaius fr. 9. D. de incendio ruina. (14. 2.) Qui aedes acervumve frumenti iuxta domum positum combusserit, vinctus verberatus igni necari iubetur; si modo sciens prudensque id commiserit: si vero casu, id est negligentia, aut noxiam sarcire iubetur, aut si minus idoneus sit, levius castigatur. fr. 11. De arborum iniuria caesarum poena. (II. 11.)

Plinius Hist. Natur. XVII. 1. Fuit et arborum cura legibus priscis; cautumque est XII tabulis, ut qui iniuria cecidisset alienas lueret in singulas aeris XXV. Cf. Paul. fr. 1. 11. Gai fr. 2. 4. D. arbor. furt, caesar. (47. 7.) Paul. fr. 28. § 6. D. de iureiur. (12. 2.) et Gai Inst. IV. 11.

[ocr errors]

fr. 12. Si nox furtum faxit, si im occisit, iure caesus esto. (II. 4.)

Macrobius Saturnal. I. 4. Non esse ab re puto hoc in loco id quoque admonere, quod Decemviri in XII tabulis inusitate,,nox" pro noctu dixerunt. Verba haec sunt: Si nox furtum factum sit [faxsit], si im occisit, iure caesus esto. In quibus verbis id etiam notandum est, quod ab eo quod est iз, non eum casu accusativo, sed im dixerunt.

Gellius I. 8. Decemviri in XII tabulis nox pro noctu dixerunt.

Gellius XI. 18. § 7. Decemviri occidi permiserunt, si aut cum faceret furtum nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet,

Paulus in Collat. VII. 3. § 2. Proinde si furem nocturnum quem lex XII tabularum omnimodo permittit occidere, aut diurnum quem aeque Lex permittit, sed ita demum, si se telo defendat; videamus an lege Aquilia teneatur. Pomponius dubitat nunc haec lex non sit in usu.

Seneca Controvers. X. c. ult. Lex quae nocturnum furem occidi iubet, quoquomodo iubet, non de damnato tantum, sed de fure loquitur.

Cf. Gai. fr. 4. § 1. D. ad L. Aquil. (9. 2.) Paul. S. R. V. 24. § 9.

fr. 13. Furem qui telo se defendit iure caesum videri. (II. 8.)

Cicero pro Tullio XX. 47: Atque ille mihi legem de XII. tab. recitavit, quae permittit, ut furem liceat noctu occidere, et luci, si se telo defendat. Cicero eod. XXI. 50: Furem luce occidi vetant XII tabulae, - nisi se telo defendat, inquit; etiamsi cum telo venerit, nisi utetur telo eo ac repugnabit, non occides; quod si repugnat, endoplorato hoc est conclamato, ut aliqui audiant et conveniant.

Festus, Sub vos placo, in precibus, transque datur et endoque plorato.

id quod supplico, ut in legibus

Priscianus Gramm. VI. 18. 93: Ennius in XVI. annalium: si luci, si nox. Dubitari potest inde, utrum Lex furem occidere permiserit, si, an vetuerit, nisi. Gaius fr. 54. § 2. D. de furtis. (47. 2.) Furem interdiu deprehensum non

aliter occidere lex XII tabularum permisit, quam si telo se defendat. Cf. citt. ad fr. 12. supra et Gai fr. 233. § 2. de V. S. (v. telum.)

inter

Gai ad Ed. fr. 4. § 1. D. ad L. Aquil. (9. 2.): L. XII. Tabb. furem diu deprehensum ita permittit occidere, si is telo se defendat. Gellius N. A. XI. 18. 6. Xviri tum demum occidi (furem) permiserunt, si aut cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se defenderet.

Cicero pro Milone 9. XII tabb. nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici impune voluerunt.

Ulpianus ad Ed. (Collat. II. 7. 3, 2.) furem nocturnum, quem L. XII tabb. omnimodo permittit occidere, aut diurnum quem aeque Lex permittit, sed ita demum, si se telo defendat.

I. Gothofredus legem restituere vult ita: Si se telo defensint, quiritato endoque plorato, sei im aliquis cum clamore occisit, ioure caesus estod.

fr. 14. De poena furti manifesti. (II. 5-7.)

Gellius XI. 18. § 8: Ex ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt (sc. Decemviri) ei cui factum furtum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent: servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari; sed pueros impuberes Praetoris arbitratu verberari voluerunt, noxamque ab his factam sarciri. Cf. Gai. III. 189. et Huschke, Gaius pag. 121. not.

fr. 15. De furto lance et licio concepto. (II. 9.)

[ocr errors]

Gai. Inst. III. 191. 192. (ibique citt.) Concepti et oblati (sc. furti) poena ex lege XII. tabularum tripli est. - Praecepit (Lex), ut qui quaerere velit nudus quaerat, linteo licio cinctus, lancem habens; qui si quid invenerit, iubet id Lex furtum manifestum esse. Cf. ibid. III. 186. 187.

fr. 16. Si adorat furto qnod nec manifestum escit [duplione damnum decidito.] (II. 10.)

Gai Inst. III. 190. Nec manifesti furti poena per legem XII tabularum dupli inrogatur.

[ocr errors]

Festus v. Nec, coniunctionem grammatici fere dicunt esse disiunctivam cum si diligentius inspiciatur, intelligi possit eam positam esse ab antiquis pro non; ut et in XII est:,,Si adorat furto quod nec manifestum escit." (Müll. p. 162.)

Gellius XI. 18. § 15. Aliis deinde furtis omnibus, quae nec manifesta appellantur, poenam imposuerunt dupli (sc. Decemviri).

Cato de R. B. Praef. 1. (cit. ad fragm. 18. infra.)

Adorare, apud antiquos significat agere. (Paul. Diac. ex Festo p. 19.)

fr. 17. Res furtiva ne usucapiatur. (II. 13.)

vid. Gai. II. 45. 49. Inst. II. 6. § 2. 3. Iulian. fr. 33. D. de usucap. 41. 3. fr. 18. De unciario foenore. (III. 2.)

Tacitus Annal. VI. 16. Nam primo XII tabulis sanctum, ne quis unciario foenore amplius exerceret.

Cato de R. R. praef. 1. Maiores nostri sic habuerunt, itaque in Legibus posuerunt, furem dupli damnari, foeneratorem quadrupli. (Cf. Gai IV. 23. Huschke Nexum p. 116 sqq.)

fr. 19. Dupli condemnatio ex causa depositi. (III. 1.)

Pauli S. R. II. 12. § 11. (ex Collat. X. 7.) Ex causa depositi lege XII tabularum in duplum actio datur. (cf. Gai IV. 9. Rudorff Zeitschr. für gesch. R. XIV. p. 461 sqq. Muther Sequestration § 20.)

fr. 20. De tutore suspecto, et de condemnatione in duplum. (VII. 16.) Ulpianus fr. 1. § 2. D. de susp. tut. (26. 10.) et Inst. I. 26. pr.: Sciendum est suspecti crimen e lege XII tabularum descendere.

Tryphoninus fr. 55 § 1. D. de administr. et per. (26. 7.) Sed si ipsi tutores rem pupilli farati sunt, videamus an ea actione quae proponitur ex lege XII tabularum adversus tutorem in duplum singuli in solidum teneantur?

Cic. de offic. III. 15. § 61 Atque iste dolus malus et legibus erat vindicatus, ut tutela XII tabulis et circumscriptio adolescentium Lege Laetoria etc,

fr. 21. Patronus si clienti fraudem fecerit sacer esto. (VII. 17.)

Servius ad Virgil. Aeneid. VI. 609. Ex lege XII tabularum venit, in quibus scriptum est:,,Patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto." Si enim clientes quasi colentes sunt, patroni quasi patres; tantum est clientem quantum filium fallere. Cf. Mommsen Forschungen I 384.

fr. 22. Qui se sierit testarier libripensve fuerit, ni testimonium fatiatur, inprobus intestabilisque esto. (VII. 11.)

Gellius XV. 13. § 11. Ex iisdem tabulis id quoque est: Qui se sierit testarier libripensve fuerit, ni testimonium fariatur, (fatiatur Schoell pag. 92.) inprobus intestabilisque esto.

Gellius VII. (VI.) 7. § 2. Et Taraciam quidem virginem Vestae fuisse lex Horatia testis est, quae supra ea ad populum lata. Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur, testabilisque una omnium feminarum ut sit, datur. Id verbum est legis ipsius Horatiae. Contrarium est in XII tabulis scriptum: ,,Inprobus intestabilisque esto."

Cf. Inst. II. 10. pr. Gai fr. 26. D. qui testamenta fac. poss. (28. 5.) fr. 23. De poena falsi testimonii. (VII. 12.)

Gellius XX. 1. § 53. An putas, si non illa etiam ex XII tabulis de testimoniis falsis poena abolevisset, et si nunc quoque, ut antea, qui falsum testimonium dixisse convictus esset, e saxo Tarpeio deiiceretur, mentituros fuisse pro testimonio tam multos quam videmus?

Cicero de offic. III. 31. § 111. Nullum enim vinculum ad adstringendam fidem iureiurando maiores arctius esse voluerunt. Id indicant leges in XII tabulis. fr. 24. De homicidio. (VII. 13.)

Cicero pro Tullio. XXI. 51. Quis est, cui magis ignosci conveniat, quoniam me ad XII Tabb. revocas, quam si quis quem imprudens occiderit? Tamen huiusce rei veniam maiores non dederunt; nam lex est in XII Tabb.: si telum manu fugit magis quam iecit.

Cicero de Oratore III. 39. 158: Nonnumquam brevitas translatione conficitur, ut illud: si

[ocr errors]

fugit.

Cicero Topic. XVII.: iacere telum voluntatis est, ferire quem nolueris, fortunae; ex quo aries subicitur ille in vestris actionibus, si telum manu fugit, magis quam iecit.

Cf. Festum v. Subici. Subigere.

fr. 25. De malo veneno. (VII. 14.)

Gaius libro IV ad L. XII Tab. fr. 236. pr. de V. S. Qui venenum dicit adiicere debet, utrum malum an bonum; nam et medicamenta venena sunt. fr. 26. Ne quis in urbe coetus nocturnos agitet. (IX. 6.)

Porcius Latro Declamat. in Catilinam c. 19. Primum XII tabulis cautum esse cognoscimus, ne quis in urbe coetus nocturnos agitaret. fr. 27. Ut sodalibus legem sibi ferre liceat. (VIII. 2.)

Gaius libro IV. ad L. XII. Tab. fr. 4. D. de collegiis. (47. 22.) Sodales sunt qui eiusdem collegii sunt, quam Graeci Etaigiar vocant. His autem potestatem facit Lex pactionem quam velint sibi ferre, dum ne quid ex publica lege corrumpant. Sed haec lex videtur ex lege Solonis translata esse, rel.

TABULA IX.

fr. 1. Privilegia ne inroganto. (XI. 1.)

fr. 2. De capite civis, nisi per maximum comitium, ne ferunto. (IX. 4.)

Cicero pro domo c. 17. Vetant XII tabulae leges privis hominibus irrogari. (Non sunt enim generalia iussa, neque de universis civibus, sed de singulis concepta; quocirca privilegia potius vocari debent, quia veteres priva dixerunt quae nos singula dicimus. Gell. X. 20. § 4.)

Cicero de Legg. III. 19. § 44. Tum leges praeclarissimae de XII tabulis translatae duae: quarum altera privilegia tollit, altera de capite civis rogari, nisi maximo comitiatu, vetat. Et nondum natis seditiosis Tribunis plebis, ne

cogitatis quidem, admirandum tantum maiores in posterum providisse; in privos homines leges ferri noluerunt; id est enim privilegium; quo quid est iniustius? cum legis haec vis, sit scitum et iussum in omnes. Ferri de singulis, nisi centuriatis comitiis, noluerunt: descriptus enim populus censu, ordinibus, aetatibus, plus adhibet ad suffragium consilii quam fuse in tribus convocatus.

Cicero pro Sestio c. 30. § 65. Cur, cum de capite civis (non disputo cuiusmodi civis) et de bonis proscriptio ferretur, cum et sacratis legibus et XII tabulis sancitum esset, ut neque privilegium irrogari liceret, neque de capite nisi comitiis centuriatis rogari, rel.

(Cicero de Legg. III. 4. § 11. has leges proponit: Privilegia ne irroganto; de capite civis, nisi per maximum comitiatum ne ferunto.)

[ocr errors]

Cicero de Republ. II. 31. § 54. ab omni iudicio poenaque provocari licere indicant XII tabulae compluribus legibus. Cicero ibid. c. 36. § 61. quod se legem illam praeclaram neglecturum negaret, quae de capite civis romani, nisi comitiis centuriatis, statui vetaret. fr. 3. Ne iudex arbiterve ob rem iudicandam pecuniam accipiat. (IX. 3.) Gellius XX. 1. § 7. Dare autem scriptum esse in istis Legibus (sc. XII tab.) quid existimari potest? nisi duram esse legem putas quae iudicem arbitrumve iure datum qui ob rem dicendam [iudicandam? Huschke Gaius 131 sq.] pecuniam accepisse convictus est capite punitur etc.

fr. 4. De quaestoribus parricidii et de provocatione. (IX. 4.)

Pomponius fr. 2.. § 23. D. de origine iuris. (1. 2.) Quaestores parricidii, quorum etiam meminit lex XII tabularum. Cf. Cicero de Rep. II. 31. (cit. ad IX. 2.) Festus v. Parrici. Quaestores (ad VIII. 24.)

fr. 5. De eo qui hostem concitaverit quive civem hosti tradiderit. (IX. 7.) Marcianus fr. 3. pr. D. ad L. Iuliam maiest. (48. 4.) Lex XII tabularum iubet eum qui hostem concitaverit, quive civem hosti tradiderit, capite puniri. fr. 6. Ne indemnatus interficiatur.

Salv. de Gubern. Dei VIII. 5. Interfici... indemnatum quemcumque hominem etiam XII tabularum decreta vetuerunt.

Cicero in Pisonem XIII.: indemnati civis proscriptio. Coll. Cic. pro domo IV. 9. fr. 9. D. qui test. fac. p. (28. 1.) Cf. Schoell p. 58. qui hunc locum ad homicidium trahere vult.

TABULA X.

Sed

fr. 1. Hominem mortuum in urbe ne sepelito neve urito. (X. 2.) Cicero de Legg. II. 23. § 58: Sed quaero quidnam sit in legibus. ea non tam ad religionem spectant, quam ad ius sepulcrorum.,,Hominem mortuum," inquit Lex in XII, in urbe ne sepelito, neve urito": credo vel propter ignis periculum. Quod autem addit:,,neve urito," indicat, non qui uratur sepeliri, sed qui humetur. (Totum huius tabulae argumentum tractat Cicero de Legg. II. c. 23. 24. cf. Zeitschr. für Gesch. R. Wiss. XI. 38-42.)

fr. 2. Hoc plus ne facito. Rogum ascea ne polito. (X. 4. 5.)

Cicero de Legib. II. 23. § 59. Iam cetera in XII minuendi sunt sumtus, lamentationisque funeris, translata de Solonis fere legibus. „Hoc plus," etc. (cf. citt. ad fr. 3 sq.)

fr. 3. 4. Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento; et de funerum sumtu. (X. 6. 7.)

Cicero de Legg. II. 23. § 59. Extenuato igitur sumptu, tribus riciniis, et tunicula purpurae, et decem tibicinibus tollit (lex XII T.) etiam lamentationem: mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento. - L. Aelius: lessum quasi lugubrem eiulationem, ut vox ipsa significat: quod eo magis iudico verum esse, quia lex Solonis id ipsum vetat.

Cicero de Legg. II. 25. § 64. Nam de tribus riciniis, et pleraque illa, Solonis sunt; de lamentis vero expressa verbis sunt:,,Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento."

GNEIST INSTITUTIONES.

b**

« PreviousContinue »