Page images
PDF
EPUB

DUODECIM TABULARUM FRAGMENTA.

TABULA I.

fr. 1. Si in ius vocat ito. ni it, antestator: igitur em capito. (Goth. I. 1. 2.) Porphyrio ad Horat. Satyr. I. 9. v. 76. Adversarius molesti illius Horatium consuluit, an permittat se antestari, iniecta manu extracturus ad Praetorem, quod vadimonio non paruerit. De hac autem lege XII tabularum his verbis cautum erat:,,Si vis vocationi tantestamini igitur en capito. Antestari.“ est ergo ante(te)stari, scilicet antequam manum iniiciat.

Cicero de Legg. II. 4. § 9. A parvis, Quinte, didicimus, Si in ius vocat, atque alias eiusmodi leges nominare.

Lucilius Satyr. XVII. Si non it, capito, inquit, eum; et si calvitur, ergo fur dominum. (apud Nonium Marcellum de proprietate serm. v. calvitur, pag. 7.) Igitur nunc quidem pro completionis significatione valet, quae est ergo; sed apud antiquos ponebatur proinde, et postea, et tum. (Festus h. v. Müll. p. 105.) Em, pro eum. (Paul. Dial. ex Festo h. v. pag. 77. Müll.)

fr. 2. Si calvitur pedemve struit, manum endo iacito. (I. 3.)

Festus v. Struere (Müll. p. 310. 312.) Struere antiqui dicebant pro adicere, augere. At in Duodecim quod est:,,Si calvitur, pedemve struit, manum endoiacito:" alii putant significare retrorsus ire, alii in aliam partem, alii fugere, alii gradum augere, alii minuere.

Festus v. Pedem struit, in XII significat fugit (Müll. p. 210.)

,,Si calvitur" et moretur et frustretur. Inde et calumniatores appellati sunt. (Gaius libro I. ad L. XII tab. fr. 233. pr. D. de V. S.)

fr. 3. Si morbus aevitasve vitium escit, qui in ius vocabit iumentum dato. si nolet, arceram ne sternito. (I. 4.)

Gellius Noct. Attic. XX. 1. § 24. Verba sunt haec de Lege:,,Si in ius vocat, si morbus aevitasve vitium escit, qui in ius vocabit iumentum dato; si nolet, arceram ne sternito."

Arcera plaustrum est rusticum, tectum undique quasi arca.

Hoc autem ve

hiculi genere senes et aegroti vectari solent. Varro yegovtodidacnále: „Vehebatur cum uxore vehiculo semel aut bis anno cum arcera: si non vellet, non sterneret." (Nonius Marcellus De propriet. sermon: h. v. pag. 55.)

Arcera, quae etiam in XII tabulis appellatur; quod ex tabulis vehiculum erat factum ut arca, arcera dictum (Varro 1. lat. V. § 140. Müll.) Escit, erit. (Paul. Dial. ex Festo h. v. p. 77. ct Müll. p. 386.)

fr. 4. Assiduo vindex assiduus esto; proletario iam civi quis volet vindex esto. (I. 6.)

Gellius Noct. Attic. XVI. 10. § 5. Ennius verbum hoc ex XII tabulis vestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum est: „Adsiduo vindex adsiduus esto. proletario iam civi quis volet vindex esto."

Cicero Top. c. 2. § 10. Cum Lex Aelia Sentia assiduo vindicem assiduum esse iubeat, locupletem iubet locupleti: locuples enim est assiduus, ut ait Aelius, appellatus ab asse dando. (Adde de Republ. II. 22. § 40.)

Proletarii dicti sunt plebei qui nihil reipublicae exhibeant, sed tantum prolem sufficiant. (Nonius Marcellus De propriet. sermon. h. v. pag. 67.)

Proletarii cives dicebantur qui in plebe tenuissima erant, et non amplius quam mille et quingentos aeris in censum deferebant (Nonius cit. pag. 155.) Cf. Paul. Diac. ex Festo v. assiduus (Müll. p. 9.)

fr. 5. De Fortibus et Sanatibus. (IX. 2.)

Festus v. Sanates. Sanates dicti sunt qui supra infraque Romam habitaverunt: quod nomen his fuit, quia cum defecissent a Romanis, brevi post redierunt in amicitiam, quasi sanata mente. itaque in XII cautum est:,,Ut idem iuris esset Sanatibus, quod Forctibus," id est bonis et qui nunquam defecerant a populo Romano. (Müll. pag. 348.)

Eiusdem alio loco (Müller pag. 321) fragmentum extat tale:

[ocr errors]

in XII. Nex .... Forti Sanati .... id est bonor " Quod Mueller ita restituere conatus est:,,Nexi solutique, ac forti, Sanatisque idem ius esto," id est bonorum, et qui defecerant sociorum etc. etc. Cf. Huschke, Nexum pag. 245 sqq. Horctum et Forctum pro bono dicebant. (Paulus Diac. eod. pag. 102.) Forctes, boni et frugi, sive validus. (Paul. Diac. eod. p. 84.)

fr. 6. Rem ubi pacunt, orato. (I. 7.)

fr. 7. Ni pacunt, in comitio aut in foro ante meridiem causam coniciunto. Com perorant ambo praesentes. (1. 8.)

Rh. ad Herennium. II. 13. § 20. Pacta sunt quae legibus observanda sunt, hoc modo:,,Rem ubi pacunt, orato; ni pacunt, in comitio aut in foro ante meridiem causam coniciunto."

Quinctil. Inst. Orat. I. 6. Cum in XII legeremus: NI ITA PACUNT.

Antiqui pago" quoque dicebant pro paciscor. (Priscianus Art. grammatic. X. 5. § 32.)

[ocr errors]

Testes sunt XII tabulae, ubi est: Ni pagunt," per hanc formam, quod male quidam per C enuntiant; est enim praepositum eius pepigi, a pango, ut tango tetigi, non paxi, ut a dico dixi. (Terentius Scaurus De orthographia pag. 2253. Putsch.)

Gellius XVII. 2. § 10. In XII autem tabulis verbum hoc ita scriptum est: ,,Ante meridiem causam conscito (coniciunt,, Hertz.), quom perorant ambo pracsentes."

Horarum nomen non minus annos CCC Romae ignoratum esse credibile est; nam in XII tabulis nusquam nominatas horas invenies ut in aliis postea legibus, sed:,,ante meridiem," eo videlicet, quod partes diei bifariam tum divisi meridies discernebat. (Censorinus De die natali. c. 23.)

Conicito cf. Gai IV. 15.

fr. 8. Post meridiem praesenti stlitem addicito. (I. 9.) fr. 9. Sol occasus suprema tempestas esto. (I. 10.)

--

Gellius XVII. 2. § 10. „,Sole, inquit, occaso." In XII autein tabulis verbum hoc ita scriptum est: ,,Ante meridiem causam conscito (coniciunt, Hertz), quom perorant ambo praesentes. Post meridiem praesenti stlitem addicito. (Si umbo praesentes) sol occasus suprema tempestas esto.

Festus v. Suppremum. Alias extremum significat; ut in legibus XII: „Solis occasus diei suprema tempestas esto." (Müll. p. 305.)

Varro de L. L. VI. 3. Suprema, summum diei, id a superrimo. Hoc tempus XII tabulae dicunt occasum esse solis. Sed postea Lex Plaetoria id quoque tempus iubet esse supremum quo praeco in comitio supremam pronuntiavit populo. (Müll. pag. 74.)

Varro ibid. VII. 51. Supremum a superrimo dictum; itaque in XII tabulis dicunt:,,Solis occasu diei suprema tempestas esto." (Müll. pag. 141.)

Macrobius Saturnal. I. 3:,,Deinde a mane ad meridiem, hoc est ad medium diei: inde iam supra vocatur tempus occiduum: et mox suprema tempestas, hoc est diei novissimum tempus; sicut expressum est in XII tabulis:,,Solis occasus suprema tempestas esto."

Censorinus de die natali c. 24. est in XII tabulis scriptum sic: „,Sol occasus suprema tempestas esto."

[blocks in formation]

Gellius XVI. 10. § 8. Sed enim cum proletarii et adsidui, et sanates, et vades et subvades, evanuerint, omnisque illa XII tabularum antiquitas consopita sit etc. Cf. etiam Gai IV. 184.

TABULA II.

fr. 1. de sacramento quingenario et quinquagenario vid. Gai IV. 14. fr. 2. Morbus sonticus aut status dies cum hoste

[ocr errors]

quid horum fuit vitium iudici arbitrove reove, eo dies diffensus esto. (II. 2.) Gellius XX. 1. § 27. Ceteroqui morbum vehementiorem, vim graviter nocendi habentem, legum istarum scriptores alio in loco non per se morbum, sed morbum sonticum appellant.

Sonticum morbum in XII, ait Aelius Stilo, certum cum iusta causa. (Festus h. v.)

Cicero de officiis. I. 12. § 37. Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant XII tabulae, ut: „Status dies cum hoste," itemque,,Adversus hostem aeterna auctoritas."

Festus v. Reus, nunc dicitur qui causam dicit; et item qui quid promisit spoponditve ac debet. Capito Ateius exemplo adiuvat interpretationem. Numa [nam?] in secunda tabula secunda lege, in qua scriptum est:,,Quid horum fuit unum iudici arbitrove reove, eo die diffensus esto." (Müll. pag. 273.)

Ulpianus fr. 2. § 3. D. si quis cautionibus. (2. 11.) Quemadmodum potuit se sistere qui adversa valetudine impeditus est? et ideo etiam lex XII tabularum: Si iudex vel alteruter ex litigatoribus morbo sontico impediatur, iubet diem iudicii esse diffisum.

-

Cf. etiam Gellius. XVI. 4. § 3. 4. (militibus scriptis dies praefiniebatur, deinde iusiurandum, ut adessent, his additis exceptionibus: morbus sonticus, status condictusve dies cum hoste, rel.) fr. 3. Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito. (II. 3.)

Festus v. Portum, in XII pro domo positum omnes fere consentiunt:,,Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito." (Müll. p. 233.) Festus v. Vagulatio, in lege XII tabularum significat quaestionem cum convicio:,,Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito." (Müll. 375.) Cf. Haubold opuscula I. p. 147 sqq.

Gaius libro I. ad L. XII tab. fr. 18. D. de in ius voc. (2. 4.): Plerique putaverunt nullum de domo sua in ius vocari licere: quia domus tutissimum cuique refugium atque receptaculum sit; eumque qui inde in ius vocaret vim inferre videri. (Sed etiam a vinea et balneo et theatro nemo dubitat in ius vocari licere, Gai fr. 20. eod.)

TABULA III.

fr. 1. Aeris confessi rebusque iure iudicatis triginta dies iusti sunto. (III. 4.) fr. 2. Post deinde manus iniectio esto: in ius ducito. (III. 5.)

fr. 3. Ni iudicatum facit aut quis endo eum iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus: quindecim pondo ne maiore [minore?], aut si volet minore [maiore?] vincito. (III. 6.)

fr. 4. Si volet, suo vivito. ni suo vivit, qui eum vinctum habebit libras farris endo dies dato. Si volet, plus dato. (III. 7.)

Gellius XX. 1. § 42-45. Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta dies sunt dati conquirendae pecuniae causa, quam dissolverent: eosque dies Decemviri iustos appellaverunt, velut quoddam iustitium, id est iuris inter eos quasi interstitionem quandam et cessationem, quibus diebus nihil cum his agi iure posset. Post deinde, nisi dissolverent, ad Praetorem vocabantur et ab eo quibus erant iudicati addicebantur, nervo quoque aut compedibus vinciebantur.

Sic enim sunt opinor verba Legis:,,Aeris confessi rebusque iure iudicatis" et c. quae supra fr. 1-4. scripta sunt. (in versu 4 tamen alii legunt: quis endo eo in iure vindicit cf. Schöll pag. 92). Cf. Gellius XV. 13. Gai III. 78. 79. IV. 21. Gai fr. 7. et Ulp. fr. 4. § 5. D. de re iudicata. (42. 1.)

Verbum vivere quidam putant ad cibum pertinere. Sed Ofilius ad Atticum ait his verbis et vestimenta et stramenta contineri; sine his enim neminem vivere posse. (fr. 234. § 2. D. de V. S. Gai lib. II. ad legem XII tabularum.) fr. 5. Sexaginta dies in vinculis eum retineri. (III. 8.)

Gellius XX. I. § 46. 47. Erat autem ius interea paciscendi; ac nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta. inter eos dies trinis nundinis continuis ad Praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur. Tertiis autem (cf. fr. sequ.)

fr. 6. TERTIIS NUNDINIS PARTES SECANTO. SI PLUS MINUSVE SECUERUNT SE FRAUDE ESTO. (III. 9.)

Gellius XX. 1. § 47-49. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre venum ibant. Sed eam capitis poenam sanciendae, sicut dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis ostentu novisque terroribus metuendam reddiderunt: Nam si plures forent quibus reus esset iudicatus, secare, si vellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permiserunt. Et quidem verba ipsa Legis dicam, ne existimes invidiam me istam forte formidare:,,Tertiis, inquit, nundinis partis secanto. Si plus minusve secuerunt, se fraude esto."

Quintil. Instit. Orat. III. 6. § 51. Sunt enim quaedam non laudabilia natura, sed iure concessa: ut in XII tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit.

Tertullianus Apologetic. c. 4. Sed et iudicatos in partes secari a creditoribus leges erant: consensu tamen publico crudelitas postea erasa est, et in pudoris notam capitis poena conversa est bonorum adhibita proscriptione: suffundere maluit hominis sanguinem, quam effundere.

fr. 7. Adversus hostem aeterna auctoritas. (III. 3.)

Cicero De officiis. I. 12. § 37. Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant XII tabulae, ut ,,adversus hostem aeterna auctoritas."

Gaius libro II. ad L. XII Tab. fr. 234. pr. de V. S. (50. 16.) Quos nos hostes appellamus, eos veteres perduelles appellabant, per eam adiectionem indicantes cum quibus bellum esset.

TABULA IV.

fr. 1. Monstrosos partus interficere licere. (IV. 1.)

Cicero de Legib. III. 8. § 19. Nam mihi quidem pestifera videtur (scil. Tribunorum plebis potestas), quippe quae in seditione et ad seditionem nata sit: cuius primum ortum si recordari volumus, inter arma civium et occupatis et obsessis urbis locis procreatum videmus. Deinde cum esset cito legatus (letatus? vel necatus?) tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem puer, brevi tempore nescio quo pacto recreatus multoque tetrior et foedior natus est. Dionys. Halic. II. 15. (de lege Romuli loquitur qua concessum sit patri partum monstrosum necare [ἀνάπηρον ἢ τέρας εὐθὺς ἀπὸ γονῆς] adhibitis quinque vicinis proximis.)

Cf. Rossbach Röm. Ehe not. 147.

fr. 2. Si pater filium ter venum duit, filius a patre liber esto. (IV. 3.)

Ulpiani fr. X. 1: Filius ter mancipatus, ter manumissus, sui iuris fit; id enim lex XII tabularum iubet his verbis: SI PATER FILIUM TER VENUNDUIT, FILIUS A PATRE LIBER ESTO. (de forma futuri venunduvit vide Schöll pag. 83.) Cf. Gai. I. 132. IV. 79.

Dionysius Halicarn. II. 27. Θεραπόντων μὲν γὰρ ὁ πραθεὶς ἅπαξ, ἔπειτα τὴν ἐλυθερίαν εὑράμενος αὑτοῦ τὸν λοιπὸν κύριός ἐστιν· υἱῶνδ ̓ ὁ πραθεὶς ὑπὸ τοῦ πατρός, εἰ γένοιτο ἐλεύθερος, ὑπὸ τῷ πατρὶ πάλιν ἐγίνετο. κὰν τὸ δεύτερον ἀπεμπωληθείς τε καὶ ἐλευθερωθεὶς δοῦλος ὥσπερ ἐξ ἀρχῆς τοῦ πατρὸς ἦν.

δέκα

μετὰ δὲ τὴν τρίτην πράσιν απήλακτο τοῦ πατρός. Τοῦτον τὸν νόμον ἄνδρες ἅμα τοῖς ἄλλοις ἀνέγραψαν νόμοις· καὶ ἔστιν ἐν τῇ τετάρτῃ τῶν λεγοuévov dádena deltov. (Nam servus semel venditus, deinde libertatem adeptus, in posterum est sui iuris; at filius a patre venditus, si liber fuisset factus, redibat in potestatem patris: et iterum venditus et libertate donatus servus patris, ut ante fiebat; sed post tertiam demum venditionem ex patris potestate exibat. Hanc Legem Decemviri inter ceteras retulerunt; extatque in XII tabularum ut vocant quarta. Vid. ad h. 1. Schoell pag. 52.

fr. 3. Si maritus uxori repudium miserit.

Cicero Philipp. II. 28. Illam suas res sibi habere iussit, ex XII tabulis claves ademit exegit.

Gaius libro III ad XII tab. fr. 43. D. ad 1. Iuliam de adulteriis (48. 5): Si ex lege repudium missum non sit etc.

Cf. Gaius fr. 2. § 1. D. de divortiis (24. 2.): In repudiis autem comprobata sunt haec verba: Tuas res tibi habeto, item haec: Tuas res tibi agito. Varro apud Non. 77. (Mulierem foras baetere jussit.) Plautus Cas. II. 2. 35. (i foras mulier.)

Hunc articulum a Dirksenio omissum merito XII tabulis revindicat Schoell.

pag. 57.

fr. 4. Postumum in decem mensibus proximis post mortem patris natum iustum esse. (IV. 4.)

Gellius III. 16. § 12. Comperi feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse, factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam Decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent: sed Divum Adrianum causa cognita decrevisse in undecimo quoque mense partum edi posse etc.

Cf. Ulp. fr. 3. § 9. 11. 12. D. de suis et legitim. (38. 16.)

TABULA V.

fr. 1. Virgines Vestales a tutela liberas esse.

vid. Gai I. 144. 145; (sunt liberae etiam a patria potestate Gai I. 130. Ulp. X. 5. Gell. I. 12. § 9.)

fr. 2. Res mancipi mulieris quae in tutela agnatorum sit, ne usucapiantur. vid. Gai II. 47. (cf. Gai I. 157. II. 80. 81. et citt. Vat. fragm. § 1: propter Rutilianam constitutionem eum qui pretium mulieri dedisset etiam usucapere.) fr. 3. Uti legassit super pecunia tutelave suae rei, ita ius esto. (V. 1.) vid. Ulpiani fragm. XI. 14. (I. 9.) Gai II. 224. Inst. II. 22. pr.

Pomponius fr. 120. de V. S. (50. 16.) Verbis Legis XII tabularum his: Uti legassit suae rei, ita ius esto," latissima potestas tributa videtur et heredis instituendi et legata et libertates dandi, tutelas quoque constituendi: sed id interpretatione coangustatum est vel lege vel auctoritate iura constituentium. Cicero de invent. II. 50. § 148. Paterfamilias uti super familia pecuniaque sua legaverit, ita ius esto.

Rh. ad Herennium I. 13. § 23. sua legaverit, ita ius esto.

Paterfamilias uti super familia pecuniave

Novella Iustin. XXII. c. 2. Uti legassit quisque de sua re, ita ius esto. Paulus fr. 53. D. de V. S. (50. 16.) Nam cum dicitur apud veteres: „Adgnatorum gentiliumque," que pro separatione accipitur. At cum dicitur: „Supra pecuniae tutelaeve suae," tutor separatim sine pecunia dari non potest.

De tutela testamentaria hac lege confirmata vide etiam Ulp. XI. 14. Paul. fr. 20. D. de testam. tut. (26. 4.)

De manumissionibus testamento hac lege confirmatis vid. Ulp. I. 9. Paul. fr. 80. de V. S. (50. 16.)

fr. 4. Si intestato moritur cui suus heres nec escit, adgnatus proximus familiam habeto. (V. 2.)

Ulpiani fragm. `XXVÍ. 1. et Collatio Leg. Mosaic. et Rom. XVI. 4.

« PreviousContinue »