Page images
PDF
EPUB

PECUNIAQUE TUA ENDO MANDATELAM CUSTODELAMQUE MEAM*, QUO TU IURE TESTAMENTUM FACERE POSSIS SECUNDUM LEGEM PUBLICAM, HOC AERE, et ut quidam adiciunt AENEAQUE LIBRA, ESTO MIHI EMPTA. deinde aere percutit libram, idque aes dat testatori velut pretii loco. deinde testator tabulas testamenti tenens ita dicit: HAEC ITA UT IN HIS TABULIS CERISQUE SCRIPTA SUNT ITA DO, ITA LEGO, ITA TESTOR, ITAQUE VOS QUIRITES TESTIMONIUM MIHI PERHIBETOTE. et hoc dicitur nuncupatio. nuncupare est enim palam nominare; et sane quae testator specialiter in tabulis testamenti scripserit, ea videtur generali sermone nominare atque confirmare.

1) cf. Ulp. XXVIII. 6. fr. 7. fr. 1. D. de Bon. P. sec. tab.

2) cf. c.-12. 21. 28. C. de testam.

§ 2. Sed praedicta quidem nomina testamentorum ad ius civile referebantur. postea vero ex edicto Praetoris alia forma faciendorum testamentorum introducta est: iure enim honorario nulla emancipatio desiderabatur, sed septem testium signa sufficiebant, cum iure civili signa testium non erant necessaria. (§ 3.2) Sed cum paulatim, tam ex usu hominum quam ex constitutionum emendationibus, coepit in unam consonantiam ius civile et praetorium iungi, constitutum est, ut uno eodemque tempore (quod ius civile quodammodo exigebat) septem testibus adhibitis, et subscriptione testium (quod ex constitutionibus inventum est), et (ex edicto Praetoris) signacula testamentis imponerentur: ut hoc ius tripertitum esse videatur, ut testes quidem et eorum praesentia uno contextu testamenti celebrandi gratia a iure civili descendant, subscriptiones autem testatoris et testium ex sacrarum constitutionum observatione adhibeantur, signacula autem et numerus testium ex edicto Praetoris. (§4.) Sed his omnibus ex nostra consti

*) Cod. Ver.: familiam pecuniamque tuam endo mandatela tut(?)am custodelaque mea quo t. j. t. f. p. (Bluhme). Quae Göschen ita restituit:

Familiam pecuniamque tuam endo mandatam tutelam custodelamque meam [recipio, eaque] quo t. i. t. f. p. s. l. p. h. a. esto mihi emta. Huschke: Familiam pecuniamque tuam endo mandatela tutela custodelaque mea [ex iure Quiritium esse aio eaque] rel.

Böcking: endo mandatelam tutelam custodelamque meam [esse aio eaque] Vocem mandatela agnoscit. Priscianus; emere, pro accipere, Festus; de verbis esse aio cf. v. gr. Gai I. 119. II. 24. III. 167.

a) cf. Cic. in Verr. II. 1. c. 45. Si de hereditate ambigetur, et tabulae testamenti obsignatae non minus multis signis quam e lege opporteat ad me proferentur, secundum tabulas testamenti potissimum hereditatem dabo. Hoc translatitium est: sequi illud oportet: si tabulae testamenti non proferentur rel.

1) c. 29. (30.) C. de testam.

1a) sublatum novella 119. c. 9.

2) cf. fr. 22. §2-7. D. qui test. f. p.

3) cf. fr. 18. 20. § 4. sq. 22. § 1. 26. eod.

4) c. 1. C. de testam.

5) cf. Ulp. XX. 6. fr. 22. pr. D. qu. t. f. p.

[blocks in formation]

§ 5. Possunt autem testes omnes et uno anulo signare testamentum (quid enim si septem anuli una sculptura fuerint?) secundum quod Pomponio [al. Papiniano] visum est. sed et alieno quoque anulo licet signare. (§ 6.9) Testes autem adhiberi possunt hi cum quibus testamenti factio est. sed neque mulier, neque impubes, neque servus. neque mutus, neque surdus, neque furiosus, nec cui bonis interdictum est, nec is quem leges iubent improbum intestabilemque esse, possunt in numero testium adhiberi. (§ 7.4) Sed cum aliquis ex testibus testamenti quidem faciendi tempore liber existimabatur, postea vero servus apparuit, tam divus Hadrianus Catonio Vero, quam postea divi Severus et Antoninus rescripserunt, subvenire se ex sua liberalitate testamento, ut sic habeatur, atque si, ut oportet, factum esset, cum eo tempore quo testamentum signaretur omnium consensu hic testis liberorum loco fuerit, nec quisquam esset qui ei status quaestionem moveat. (§ 8.5) Pater, nec non is qui in potestate eius est, item duo fratres qui in eiusdem patris potestate sunt, utrique [al. utique] testes in unum testamentum fieri possunt. quia nihil nocet ex una domo plures testes alieno

§ 105. In testibus autem non debet is esse qui in potestate esta aut familiae emptoris aut ipsius testatoris, quia propter veteris iuris imitationem totum hoc negotium quod agitur testamenti ordinandi gratia creditur inter familiae emptorem agi et testatorem: quippe olim, ut proxime diximus, is qui familiam testatoris mancipio accipiebat, heredis loco erat. itaque reprobatum est in ea re domesticum testimonium. (§ 106.) Unde et si is qui in potestate patris est, fami

negotio adhiberi. (§ 9.) In testibus autem non debet esse qui in potestate testatoris est. sed si filiusfamilias de castrensi peculio post missionem faciat testamentum, nec pater eius recte testis adhibetur, nec is qui in potestate eiusdem patris est: reprobatum est enim in ea re domesticum testimonium. (§ 10.) Sed neque heres scriptus, neque is qui in potestate eius est, neque pater eius qui habet cum in potestate, neque fratres qui in eiusdem patris potestate sunt, testes adhiberi possunt: quia totum hoc negotium quod agitur testamenti ordinandi

a) de domestico testimonio (§ 105-108.) cf. Ulp. XX. § 3 6. Ulp. fr. 20. pr. § 1-3. D. qui test. fac. poss. (28. 1.) fr. 6. 9. D. de testibus (22. 5.)

liae emptor adhibitus sit, pater eius testis esse non potest; at ne is quidem qui in eadem potestate est, velut frater eius. Sed et si filius familias ex castrensi peculio post missionem faciat testamentum, nec pater eius recte testis adhibetur, nec is qui in potestate patris est. (§ 107.) De libripende eadem quae et de testibus dicta esse intellegemus; nam et is testium numero est. (§ 108.) Is vero qui in potestate heredis aut legatarii est, cuiusve heres ipse aut legatarius in potestate est, quique in eiusdem potestate est, adeo testis et libripens adhiberi potest, ut ipse quoque heres aut legatarius iure adhibeantur. sed tamen quod ad heredem pertinet quique in eius potestate est, cuiusve is in potestate erit, minime hoc iure uti debemus.

1) quae desideratur. cf. Gai 3 108.

2) cf. fr. 1. pr. 4. D. de B. P. s. t. fr. 24. D. qu. test. f. p.

3) cf. Ulp. fr. 21. D. qu. test. f. p.

gratia creditur hodie inter heredem et testatorem agi. licet enim totum ius tale conturbatum fuerat, et veteres qui familiae emptorem et eos qui per potestatem in coadunati fuerant testamentariis testimoniis repellebant, heredi et his qui coniuncti ei per potestatem fuerant concedebant testimonia in testamentis praestare, licet hi qui id permittebant hoc iure minime abuti debere eos suadebant: tamen nos, eandem observationem corrigentes, et quod ab illis suasum est in legis necessitatem transferentes, ad imitationem pristini familiae emptoris, merito nec heredi qui imaginem vetustissimi familiae emptoris obtinet, nec aliis personis quae ei, ut dictum est, coniunctae sunt, licentiam concedimus sibi quodammodo testimonia praestare; ideoque nec huiusmodi veterem constitutionem nostro codici inseri permisinus. (§ 11.) Legatariis autem et fideicommissariis, quia non iuris successores sunt, et aliis personis eis coniunctis testimonium non denegamus-imo in quadam nostra constitutione et hoc specialiter concessimus-, et multo magis his qui in eorum potestate sunt, vel qui eos habent in potestate, huiusmodi licentiam damus.

§ 12.2 Nihil autem interest, testamentum in tabulis, an in chartis membranisve, vel in alia materia fiat. (§ 13.2) Sed et unum testamentum pluribus codicibus conficere quis potest secundum obtinentem tamen observationem omnibus factis. quod interdum et necessarium est, si quis navigaturus et secum ferre et domi relinquère iudiciorum suorum contestationem velit, vel propter alias innumerabiles causas quae humanis necessitatibus imminent. (§ 14.3) Sed haec quidem de testamentis quae in scriptis conficiuntur. Si quis autem voluerit sine scriptis ordinare iure civili testamentum, septem testibus adhibitis, et sua voluntate coram eis nuncupata, sciat hoc perfectissimum testamentum iure civili firmumque constitutum.

DE TESTAMENTIS MILITUM. § 109. Sed haec diligens observatio in ordinandis testamentis militibus propter nimiam inperitiam constitutio

Tit. XI. DE MILITARI TESTAMENTO.

Supradicta diligens observatio in ordinandis testamentis militibus propter nimiam imperitiam constitutio

nam

nibus Principum remissa est. nibus principalibus remissa est. nam quamvis neque legitimum numerum quamvis hi neque legitimum numetestium adhibuerint, neque vendide- rum testium adhibuerint, neque aliam rint familiam, neque nuncupaverint testamentorum sollemnitatem obsertestamentum, recte nihilominus testan- vaverint, recte nihilominus testantur. (§ 110.) Praeterea permis- tur, videlicet cum in expeditionibus occusum est iis et peregrinos et La- pati sunt: quod merito nostra constitutioa tinos instituere heredes vel iis induxit. quoquo enim modo voluntas eius legare; cum alioquin peregrini suprema sive scripta inveniatur sive sine quidem ratione civili prohibean- scriptura, valet testamentum ex voluntate tur capere hereditatem legataque, eius. Illis autem temporibus, per quae Latini vero per legen funiam. citra expeditionum necessitatem in aliis lo(§. 111.) Caelibes quoque qui cis vel in suis sedibus [al. aedibus] delege Iulia hereditatem legataque gunt, minime ad vindicandum tale privicapere vetantur, item orbi, id est legium adiuvantur. sed testari quidem, qui liberos non habent, quos lex etsi filiifamilias sunt, propter militiam conPapia plus quam dimidias partes ceduntur, iure tamen communi; eadem hereditatis legatorumque capere veobservatione et in eorum testamentis adhitat, ex militis testamento solidum benda quam et in testamentis paganorum capiunt [48 fere desunt].* proxime exposuimus. (§ 1.1) Plane de mili1) e Flor. fr. 24. D. de test, milit. tum testamentis divus Traianus Statilio Severo ita rescripsit: id privilegium quod militantibus datum est, ut quoquo modo facta ab his testamenta rata sint, sic intellegi debet, ut utique prius constare debeat testamentum factum esse, quod et sine scriptura a non militantibus quoque fieri potest. is ergo miles de cuius bonis apud te quaeritur, si convocatis ad hoc hominibus, ut voluntatem suam testaretur, ita locutus est, ut declararet quem vellet sibi esse heredem et cui libertatem tribuere, potest videri sine scripto hoc modo esse testatus, et voluntas eius rata habenda est. ceterum si (ut plerumque sermonibus fieri solet) dixit alicui: ego te here

*) ita fere ex coni. Huschkii. cf. Gai II. 286. fol. Cod. Ver., quo hoc argumentum continuabatur, deperditum est. Et in sequ. pag. 81. pauca verba legi possunt. Ordinem Gaius eum servasse videtur, ut post absolutam materiam de testamentis militum de his personis ageret quibus non est permissum facere testamentum. Eiusdem argumenti est Epit. II. 2. §§ 1-3: Id quoque statutum est, quod non omnibus liceat facere testamentum: sicut sunt hi qui sui iuris non sunt, sed alieno iuri subiecti sunt, hoc est filii, tam ex nobis nati quam adoptivi. (§ 2.) Item testamenta facere non possunt impuberes, id est minores quattuordecim annorum aut puellae duodecim. (§ 3.) Item et hi qui furiosi, id est mente insani fuerint, non possunt facere testamenta. sed hi qui insani sunt per intervalla quibus sani sunt possunt facere testamenta. cf. Ulp. XX. 10 sq. Paul. S. R. IVa. § 1. 2. 5. 11. 12.

a) Iust. c. 17. (coll. 15.) C. de testam. militis (6. 21.) Ceterum cf. Ulp. XXIII. 10. fr. 1. 2. 40. pr. D. de test. militis. (29. 1.)

GNEIST INSTITUTIONES.

7

1) cf. fr. 4. D. test. milit.

2) cf. fr. 20. pr. 21. 26. 38. eod.

3) fr. 9. § 1. 20. § 1. 25. eod.

4) fr. 22. 23. D. eod.

5) est c. 37. § 1. C. de inoff. test.

6) cf. Gai pag. 96. not. 6 et II. 114.

dem facio, aut tibi bona mea relinquo; non oportet hoc pro testamento observari. nec ullorum magis interest, quam ipso rum quibus id privilegium datum est, eiusmodi exemplum non admitti: alioquin non difficulter post mortem alicuius militis testes existerent, qui affirmarent se audisse dicentem aliquem relinquere se bona cui visum sit, et per hoc iudicia vera subvertantur. (§ 2.1) Quinimo et mutus et surdus miles testamentum facere potest. (§ 3.2) Sed hactenus hoc illis a principalibus constitutionibus conceditur, quatenus militant et in castris degunt; post missionem vero veterani, vel extra castra si faciant adhuc militantes testamentum, communi omnium civium Romanorum iure facere debent. Et quod in castris fecerint testamentum, non communi iure, sed quomodo voluerint, post missionem intra annum tantum valebit. quid igitur si intra annum quidem decesserit, condicio autem heredi adscripta post annum extiterit? an quasi militis testamentum valeat? et placet valere quasi militis. (§ 4.3) Sed et si quis ante militiam non iure fecit testamentum, et miles factus et in expeditione degens resignavit illud et quaedam adiecit sive detraxit, vel alias manifesta est militis voluntas hoc valere volentis, dicendum est valere testamentum quasi ex nova militis voluntate. (§ 5.) Denique et si in adrogationem datus fuerit miles, vel filiusfamilias emancipatus est, testamentum eius quasi militis ex nova voluntate valet, nec videtur capitis deminutione irritum fieri.

§ 6. Sciendum tamen est, quod ad exemplum castrensis peculii, tam anteriores leges quam principales constitutiones quibusdam quasi castrensia addiderunt peculia, et quorum quibusdam permissum erat etiam in potestate degentibus testari: quod nostra constitutio5 latius extendens, permisit omnibus in his tantummodo peculiis testari quidem, sed iure communi. cuius constitutionis tenore perspecto, licentia est nihil eorum quae ad praefatum ius pertinent ignorare.

Tit. XII. QUIBUS NON EST PERMISSUM TESTA

MENTA FACERE.

Non tamen omnibus licet facere testamentum.6 Statim enim hi qui alieno iuri subiecti sunt testa

« PreviousContinue »