Page images
PDF
EPUB

-

fr. 8. Qui fruges excantassit. - neve alienam segetem pellexeris. (VII. 3.) Plinius Hist. Nat. XXVIII. 2. § 10-17. Quid? Non et legum ipsarum in XII tabulis verba sunt:,,Qui fruges excantassit.". Et alibi: „Qui malum carmen incantassit."

Seneca Natur. Quaest. IV. 7. Et apud nos in XII tabulis cavetur: Ne quis alienos fructus excantassit. Rudis adhuc antiquitas credebat et attrahi imbres cantibus et repelli; quorum nihil posse fieri tam palam est, rel.

Servius ad Virgil. Eclog. VIII. 99. Magicis quibusdam artibus hoc fiebat; unde est in XII tabulis:,,Neve alienam segetem pellexeris.“

Augustinus de civit. dei VIII. 19. Eo quod hac pestifera scelerataque doctrina fructus alieni in alias terras transferri perhibentur. Nonne in XII tabulis, id est Romanorum antiquissimis legibus, Cicero commemorat esse conscriptum, et ei qui hoc fecerit supplicium constitutum? (cf. Huschke Gaius pag. 120 not.)

fr. 9. De furto frugum noctu commisso. (VII. 4.)

Plinius Hist. Nat. XVIII. 3. Frugem quidem aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi XII tabulis capital erat, suspensumque Cereri necari iubebant; gravius quam in homicidio convictum; impubem Praetoris arbitratu verberari, noxiamque duplione decerni. (cf. Gell. XI. 18. § 9.)

fr. 10. De eo qui aedes acervumve frumenti combusserit. (VII. 6.)

Gaius fr. 9. D. de incendio ruina. (14. 2.) Qui aedes acervumve frumenti iuxta domum positum combusserit, vinctus verberatus igni necari iubetur; si modo sciens prudensque id commiserit: si vero casu, id est negligentia, aut noxiam sarcire iubetur, aut si minus idoneus sit, levius castigatur. fr. 11. De arborum iniuria caesarum poena. (II. 11.)

Plinius Hist. Natur. XVII. 1. Fuit et arborum cura legibus priscis; cautumque est XII tabulis, ut qui iniuria cecidisset alienas lueret in singulas aeris XXV. Cf. Paul. fr. 1. 11. Gai fr. 2. 4. D. arbor. furt, caesar. (47. 7.) Paul. fr. 28. § 6. D. de iureiur. (12. 2.) et Gai Inst. IV. 11.

[ocr errors]

fr. 12. Si nox furtum faxit, si im occisit, iure caesus esto. (II. 4.)

Macrobius Saturnal. I. 4. Non esse ab re puto hoc in loco id quoque admonere, quod Decemviri in XII tabulis inusitate,,nox" pro noctu dixerunt. Verba haec sunt: Si nox furtum factum sit [faxsit], si im occisit, iure caesus esto. In quibus verbis id etiam notandum est, quod ab eo quod est iз, non eum casu accusativo, sed im dixerunt.

Gellius I. 8. Decemviri in XII tabulis nox pro noctu dixerunt. Gellius XI. 18. § 7. Decemviri occidi permiserunt, si aut cum faceret furtum nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet,

Paulus in Collat. VII. 3. § 2. Proinde si furem nocturnum quem lex XII tabularum omnimodo permittit occidere, aut diurnum quem aeque Lex permittit, sed ita demum, si se telo defendat; videamus an lege Aquilia teneatur. Pomponius dubitat nunc haec lex non sit in usu.

Seneca Controvers. X. c. ult. Lex quae nocturnum furem occidi iubet, quoquomodo iubet, non de damnato tantum, sed de fure loquitur.

Cf. Gai. fr. 4. § 1. D. ad L. Aquil. (9. 2.) Paul. S. R. V. 24. § 9.

fr. 13. Furem qui telo se defendit iure caesum videri. (II. 8.)

Cicero pro Tullio XX. 47: Atque ille mihi legem de XII. tab. recitavit, quae permittit, ut furem liceat noctu occidere, et luci, si se telo defendat. Cicero eod. XXI, 50: Furem luce occidi vetant XII tabulae, nisi se

telo defendat, inquit; etiamsi cum telo venerit, nisi utetur telo eo ac repugnabit, non occides; quod si repugnat, endoplorato hoc est conclamato, ut aliqui audiant et conveniant.

Festus, Sub vos placo, in precibus, - id quod supplico, ut in legibus transque datur et endoque plorato.

-

Priscianus Gramm. VI. 18. 93: Ennius in XVI. annalium: si luci, si nox. Dubitari potest inde, utrum Lex furem occidere permiserit, si, an vetuerit, nisi. Gaius fr. 54. § 2. D. de furtis. (47. 2.) Furem interdiu deprehensum non

aliter occidere lex XII tabularum permisit, quam si telo se defendat. Cf. citt. ad fr. 12. supra et Gai fr. 233. § 2. de V. S. (v. telum.)

Gai ad Ed. fr. 4. § 1. D. ad L. Aquil. (9. 2.): L. XII. Tabb. furem diu deprehensum ita permittit occidere, si is telo se defendat.

inter

Gellius N. A. XI. 18. 6. Xviri tum demum occidi (furem) permiserunt, si aut cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se defenderet.

Cicero pro Milone 9. XII tabb. nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici impune voluerunt.

Ulpianus ad Ed. (Collat. II. 7. 3, 2.) furem nocturnum, quem L. XII tabb. omnimodo permittit occidere, aut diurnum quem aeque Lex permittit, sed ita demum, si se telo defendat.

I. Gothofredus legem restituere vult ita: Si se telo defensint, quiritato endoque plorato, sei im aliquis cum clamore occisit, ioure caesus estod.

fr. 14. De poena furti manifesti. (II. 5-7.)

Gellius XI. 18. § 8: Ex ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt (sc. Decemviri) ei cui factum furtum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent: servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari; sed pueros impuberes Praetoris arbitratu verberari voluerunt, noxamque ab his factam sarciri. Ĉf. Gai. III. 189. et Huschke, Gaius pag. 121. not.

fr. 15. De furto lance et licio concepto. (II. 9.)

Gai. Inst. III. 191. 192. (ibique citt.) Concepti et oblati (sc. furti) poena ex lege XII. tabularum tripli est. - Praecepit (Lex), ut qui quaerere velit nudus quaerat, linteo licio cinctus, lancem habens; qui si quid invenerit, iubet id Lex furtum manifestum esse. Cf. ibid. III. 186. 187.

fr. 16. Si adorat furto qnod nec manifestum escit [duplione damnum decidito.] (II. 10.)

Gai Inst. III. 190. Nec manifesti farti poena per legem XII tabularum dupli inrogatur.

-;

Festus v. Nec, coniunctionem grammatici fere dicunt esse disiunctivam cum si diligentius inspiciatur, intelligi possit eam positam esse ab antiquis pro non; ut et in XII est:,,Si adorat furto quod nec manifestum escit." (Müll. p. 162.)

Gellius XI. 18. § 15. Aliis deinde furtis omnibus, quae nec manifesta appellantur, poenam imposuerunt dupli (sc. Decemviri).

Cato de R. B. Praef. 1. (cit. ad fragm. 18. infra.)

Adorare, apud antiquos significat agere. (Paul. Diac. ex Festo p. 19.)

fr. 17. Res furtiva ne usucapiatur. (II. 13.)

vid. Gai. II. 45. 49. Inst. II. 6. § 2. 3. Iulian. fr. 33. D. de usucap. 41. 3. fr. 18. De unciario foenore. (III. 2.)

Tacitus Annal. VI. 16. Nam primo XII tabulis sanctum, ne quis unciario foenore amplius exerceret.

Cato de R. R. praef. 1. Maiores nostri sic habuerunt, itaque in Legibus posuerunt, furem dupli damnari, foeneratorem quadrupli. (Cf. Gai IV. 23. Huschke Nexum p. 116 8qq.)

fr. 19. Dupli condemnatio ex causa depositi. (III. 1.)

Pauli S. R. II. 12. § 11. (ex Collat. X. 7.) Ex causa depositi lege XII tabularum in duplum actio datur. (cf. Gai IV. 9. Rudorff Zeitschr. für gesch. R. XIV. p. 461 sqq. Muther Sequestration § 20.)

fr. 20. De tutore suspecto, et de condemnatione in duplum. (VII. 16.) Ulpianus fr. 1. § 2. D. de susp. tut. (26. 10.) et Inst. I. 26. pr.: Sciendum est suspecti crimen e lege XII tabularum descendere.

Tryphoninus fr. 55 § 1. D. de administr. et per. (26. 7.) Sed si ipsi tutores rem pupilli farati sunt, videamus an ea actione quae proponitur ex lege XII tabularum adversus tutorem in duplum singuli in solidum teneantur?

Cic. de offic. III. 15. § 61. Atque iste dolus malus et legibus erat vindicatus, ut tutela XII tabulis et circumscriptio adolescentium Lege Laetoria etc.

fr. 21. Patronus si clienti fraudem fecerit sacer esto. (VII. 17.)

Servius ad Virgil. Aeneid. VI. 609. Ex lege XII tabularum venit, in quibus scriptum est:,,Patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto." Si enim clientes quasi colentes sunt, patroni quasi patres; tantum est clientem quantum filium fallere. Cf. Mommsen Forschungen I 384.

fr. 22. Qui se sierit testarier libripensve fuerit, ni testimonium fatiatur, inprobus intestabilisque esto. (VII. 11.)

Gellius XV. 13. § 11. Ex iisdem tabulis id quoque est: Qui se sierit testarier libripensve fuerit, ni testimonium fariatur, fatiatur Schoell pag. 92.) inprobus intestabilisque esto.

Gellius VII. (VI.) 7. § 2. Et Taraciam quidem virginem Vestae fuisse lex Horatia testis est, quae supra ea ad populum lata. Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur, testabilisque una omnium feminarum ut sit, datur. Id verbum est legis ipsius Horatiae. Contrarium est in XII tabulis scriptum: „,Inprobus intestabilisque esto." Cf. Inst. II. 10. pr. Gai fr. 26. D. qui testamenta fac. poss. (28. 5.) fr. 23. De poena falsi testimonii. (VII. 12.)

Gellius XX. 1. § 53. An putas, si non illa etiam ex XII tabulis de testimoniis falsis poena abolevisset, et si nunc quoque, ut antea, qui falsum testimonium dixisse convictus esset, e saxo Tarpeio deiiceretur, mentituros fuisse pro testimonio tam multos quam videmus?

Cicero de offic. III. 31. § 111. Nullum enim vinculum ad adstringendam fidem iureiurando maiores arctius esse voluerunt. Id indicant leges in XII tabulis. fr. 24. De homicidio. (VII. 13.)

Cicero pro Tullio. XXI. 51. Quis est, cui magis ignosci conveniat, quoniam me ad XII Tabb. revocas, quam si quis quem imprudens occiderit? Tamen huiusce rei veniam maiores non dederunt; nam lex est in XII Tabb.: si telum manu fugit magis quam iecit.

Cicero de Oratore III. 39. 158: Nonnumquam brevitas translatione conficitur, ut illud: si fugit.

Cicero Topic. XVII.: iacere telum voluntatis est, ferire quem nolueris, fortunae; ex quo aries subicitur ille in vestris actionibus, si telum manu fugit, magis quam iecit.

Cf. Festum v. Subici. Subigere.

fr. 25. De malo veneno. (VII. 14.)

Gaius libro IV ad L. XII Tab. fr. 236. pr. de V. S. Qui venenum dicit adiicere debet, utrum malum an bonum; nam et medicamenta venena sunt. fr. 26. Ne quis in urbe coetus nocturnos agitet. (IX. 6.)

Porcius Latro Declamat. in Catilinam c. 19. Primum XII tabulis cautum esse cognoscimus, ne quis in urbe coetus nocturnos agitaret. fr. 27. Ut sodalibus legem sibi ferre liceat. (VIII. 2.)

Gaius libro IV. ad L. XII. Tab. fr. 4. D. de collegiis. (47. 22.) Sodales sunt qui eiusdem collegii sunt, quam Graeci Eragiar vocant. His autem potestatem facit Lex pactionem quam velint sibi ferre, dum ne quid ex publica lege corrumpant. Sed haec lex videtur ex lege Solonis translata esse, rel.

TABULA IX.

fr. 1. Privilegia ne inroganto. (XI. 1.)

fr. 2. De capite civis, nisi per maximum comitium, ne ferunto. (IX. 4.)

Cicero pro domo c. 17. Vetant XII tabulae leges privis hominibus irrogari. (Non sunt enim generalia iussa, neque de universis civibus, sed de singulis concepta; quocirca privilegia potius vocari debent, quia veteres priva dixerunt quae nos singula dicimus. Gell. X. 20. § 4.)

Cicero de Legg. III. 19. § 44. Tum leges praeclarissimae de XII tabulis translatae duae: quarum altera privilegia tollit, altera de capite civis rogari, nisi maximo comitiatu, vetat. Et nondum natis seditiosis Tribunis plebis, ne

cogitatis quidem, admirandum tantum maiores in posterum providisse; in privos homines leges ferri noluerunt; id est enim privilegium; quo quid est iniustius? cum legis haec vis, sit scitum et iussum in omnes. Ferri de singulis, nisi centuriatis comitiis, noluerunt: descriptus enim populus censu, ordinibus, aetatibus, plus adhibet ad suffragium consilii quam fuse in tribus convocatus.

Cicero pro Sestio c. 30. § 65. Cur, cum de capite civis (non disputo cuiusmodi civis) et de bonis proscriptio ferretur, cum et sacratis legibus et XII tabulis sancitum esset, ut neque privilegium irrogari liceret, neque de capite nisi comitiis centuriatis rogari, rel.

(Cicero de Legg. III. 4. § 11. has leges proponit: Privilegia ne irroganto; de capite civis, nisi per maximum comitiatum ne ferunto.)

Cicero de Republ. II. 31. § 54. ab omni iudicio poenaque provocari licere indicant XII tabulae compluribus legibus.

Cicero ibid. c. 36. § 61. quod se legem illam praeclaram neglecturum negaret, quae de capite civis romani, nisi comitiis centuriatis, statui vetaret. fr. 3. Ne iudex arbiterve ob rem iudicandam pecuniam accipiat. (IX. 3.) Gellius XX. 1. § 7. Dare autem scriptum esse in istis Legibus (sc. XII tab.) quid existimari potest? nisi duram esse legem putas quae iudicem arbitrumve iure datum qui ob rem dicendam [iudicandam? Huschke Gaius 131 sq.] pecuniam accepisse convictus est capite punitur etc.

fr. 4. De quaestoribus parricidii et de provocatione. (IX. 4.)

Pomponius fr. 2.. § 23. D. de origine iuris. (1. 2.) Quaestores parricidii, quorum etiam meminit lex XII tabularum. Cf. Cicero de Rep. II. 31. (cit. ad IX. 2.) Festus v. Parrici. Quaestores (ad VIII. 24.)

fr. 5. De eo qui hostem concitaverit quive civem hosti tradiderit. (IX. 7.) Marcianus fr. 3. pr. D. ad L. Iuliam maiest. (48. 4.) Lex XII tabularum iubet eum qui hostem concitaverit, quive civem hosti tradiderit, capite puniri. fr. 6. Ne indemnatus interficiatur.

Salv. de Gubern. Dei VIII. 5. Interfici... indemnatum quemcumque hominem etiam XII tabularum decreta vetuerunt.

Cicero in Pisonem XIII.: indemnati civis

proscriptio. Coll. Cic. pro domo IV. 9. fr. 9. D. qui test. fac. p. (28. 1.) Cf. Schoell p. 58. qui hunc locum ad homicidium trahere vult.

TABULA X.

Sed

fr. 1. Hominem mortuum in urbe ne sepelito neve urito. (X. 2.) Cicero de Legg. II. 23. § 58: Sed quaero quidnam sit in legibus. ea non tam ad religionem spectant, quam ad ius sepulcrorum. „,Hominem mortuum," inquit Lex in XII, in urbe ne sepelito, neve urito": credo vel propter ignis periculum. Quod autem addit:,,neve urito," indicat, non qui uratur sepeliri, sed qui humetur. (Totum huius tabulae argumentum tractat Cicero de Legg. II. c. 23. 24. cf. Zeitschr. für Gesch. R.Wiss. XI. 38-42.)

fr. 2. Hoc plus ne facito. Rogum ascea ne polito. (X. 4. 5.)

Cicero de Legib. II. 23. § 59. Iam cetera in XII minuendi sunt sumtus, lamentationisque funeris, translata de Solonis fere legibus. ,,Hoc plus," etc. (cf. citt. ad fr. 3 sq.)

fr. 3. 4. Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento; et de funerum sumtu. (X. 6. 7.)

Cicero de Legg. II. 23. § 59. Extenuato igitur sumptu, tribus riciniis, et tunicula purpurae, et decem tibicinibus tollit (lex XII T.)`etiam lamentationem: mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento. - L. Aelius: lessum quasi lugubrem eiulationem, ut vox ipsa significat: quod eo magis iudico verum esse, quia lex Solonis id ipsum vetat.

Cicero de Legg. II. 25. § 64. Nam de tribus riciniis, et pleraque illa, Solonis sunt; de lamentis vero expressa verbis sunt: ,,Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento."

GNEIST INSTITUTIONES.

b*

**

Festus v. Recinium, omne vestimentum quadratum, ii qui XII interpretati sunt esse dixerunt. Verrius: togam qua mulieres utebantur, praetextam clavo purpureo. (Müll. p. 274.)

Festus v. Radere, genas vetitum est in lege XII, id est unguibus lacerare malas. (Müll. 273.)

Plinius Hist. Nat. XI. 37. Infra oculos malae homini tantum, quas prisci genas vocabant; XII tabularum interdicto radi a feminis eas vetantes.

Servius ad Virgil. Aeneid. XII. 606. Moris fuit apud veteres, ut ante rogos regum humanus sanguis effunderetur, vel captivorum, vel gladiatorum; quorum si forte copia non fuisset, laniantes genas suum effundebant cruorem, ut rogis illa imago restitueretur. Tamen sciendum cautum lege XII tabularum, ne mulieres carperent faciem, his verbis:,,Mulier faciem ne carpito."

Cicero Tuscul. II. 23. § 55. Eiulatus ne mulieri quidem (concessus); et hic nimirum est lessus quem XII tabulae in funeribus adhiberi vetuerunt. fr. 5. Homini mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat. (X. 8.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60: Cetera item funebria quibus luctus augetur XII sustulerunt: homini, inquit, mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat. Excipit bellicam peregrinamque mortem.

fr. 6. De unctura, circumpotatione, respersione, coronis. (X. 9. 10.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60: Haec praeterea sunt in Legibus de unctura: quae servilis unctura tollitur, omnisque circumpotatio. Ne sumptuosa respersio, ne longae coronae, nec acerrae praetereantur [al. praeferantur].

Festus v. Murrata potione, usos antiquos indicio est, quod etiam nunc Aediles per supplicationes Dis addunt ad pluvinaria, et quod XII tabulis cavetur, ne mortuo indatur, ut ait Varro in Antiquitatum Libro I. (Müll. p. 158.) Plinius Hist. Nat. XIV. 2: Numac regis Postumia Lex est: Vino rogum ne respergito."

fr. 7. Qui coronam parit ipse,

(X. 11.)

[ocr errors]

pecuniave eius, virtutisve ergo arduitor ei.

Plinius Hist. Nat. XXI. 3. Inde illa XII tabularum lex: qui coronam parit ipse, pecuniave eius, virtutisve ergo arduitor ei. (cf. Schoell 155, Mommsen Staatsr. I. 143.) Quam servi equive meruissent, pecunia partam lege. dici nemo dubitavit. Quis ergo honos? ut ipsi mortuo parentibusque eius, dum intus positus esset, forisve ferretur, sine fraude esset imposita.

Cicero de Legg. II. 24. § 60. Illa iam significatio est, laudis ornamenta ad mortuos pertinere, quod coronam virtute partam et ei qui peperisset, et eius parenti, sine fraude esse Lex impositam iubet.

fr. 8. Ne uni plura funera fiant, neve lecti plures sternantur. (X. 12.) Cicero de Legg. II. 24. § 60. Ut uni plura fierent, lectique plures sternerentur: id quoque ne fieret Lege sanctum est.

fr. 9. Neve aurum addito. cui auro dentes iuncti escunt, ast im cum illo sepeliet uretve se fraude esto. (X. 13.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60. Qua in Lege cum esset: ,,Neve aurum addito;" quam humane excipit altera lex:,,Quoi auro dentes iuncti. escunt, ast im cum illo sepeliet uretve se fraude esto."

fr. 10. Ne rogum bustumve novum propius LX pedes adiciatur aedes alienas. (X. 14.)

Cicero de Legg. II. 24. § 61. Duae sunt praeterea leges de sepulcris, quarum altera privatorum aedificiis, altera ipsis sepulcris cavet. Nam quod rogum bustumve novum vetat propius LX pedes adici aedes alienas invito domino, incendium veretur acerbum. (cf. fr. 3. D. de mortuo inferendo. 11. 8.)

fr. 11. Ne forum (sepulcri) bustumve usucapiatur. (X. 15.)

Cicero de Legg. II. 24. § 61. Quod autem forum, id est vestibulum sepulcri, bustumve usucapi vetat (sc. lex XII), tuetur ius sepulcrorum.

Festus v. Forum, sex modis intellegitur. Quarto, cum id forum antiqui appellabant, quod nunc vestibulum sepulcri dici solet. (Müll. p. 84.)

Festus v. Bustum, proprie dicitur locus in quo mortuus est combustus et

« PreviousContinue »