Page images
PDF
EPUB

donec nostra custodia coerceatur. cum vero custodiam nostram evaserit et in naturalem libertatem se receperit, rursus occupantis fit, quia nostrum esse desinit. naturalem autem libertatem recipere videtur, cum aut oculos nostros evaserit, aut licet in conspectu sit nostro, difficilis tamen eius persecutio sit.

1) e Gai fr. 5. § 1. coll. fr. 55. D. de A. R. D.

2) e Gai fr. 5. § 2-4. D. de A. R. D.

3) e Gai fr. 5. § 5. D. eod.

prohiberi ne ingrediatur. Quicquid autem eorum ceperis, eousque tuum esse intellegitur, donec tua custodia coërcetur; cum vero evaserit custodiam tuam et in naturalem libertatem se receperit, tuum esse desinit et rursus occupantis fit. naturalem autem libertatem recipere intellegitur, cum vel oculos tuos effugerit vel ita sit in conspectu tuo, ut difficilis sit eius persecutio. (§ 13.1) Illud quaesitum est, an si fera bestia ita vulnerata sit, ut capi possit, statim tua esse intellegatur: quibusdam placuit statim tuam esse, et eousque tuam videri donec eam persequaris; quodsi desieris persequi, desinere tuam esse et rursus fieri occupantis. alii non aliter putaverunt tuam esse quam si ceperis. sed posteriorem sententiam nos confirmamus, quia multa accidere solent, ut eam non capias. (§ 14.) Apium quoqne natura fera est. itaque quae in arbore tua consederint, antequam a te alveo includantur, non magis tuae esse intelleguntur, quam volucres quae in tua arbore nidum fecerint: ideoque si alius eas incluserit, is earum dominus erit. favos quoque si quos eae fecerint, quilibet eximere potest. plane integra re si provideris ingredientem in fundum tuum, potes eum iure prohibere ne ingrediatur. examen quod ex alveo tuo evolaverit eousque tuum esse intellegitur, donec in conspectu tuo est nec difficilis eius persecutio est: alioquin occupantis fit. (§ 15.) Pavonum et columbarum fera natura est. nec ad rem pertinet, quod ex consuetudine avolare et revolare solent: nam et apes idem faciunt, quarum constat feram esse naturam; cervos quoque ita quidam mansuetos habent, ut in silvas ire et redire soleant, quorum et ipsorum feram esse naturam nemo negat. In his autem animalibus quae ex consuetudine abire et redire solent, talis regula comprobata est, ut eousque tua esse intellegantur, donec animum revertendi habeant: nam si revertendi animum habere desierint, etiam tua esse desinunt et fiunt occupantium. revertendi autem animum videntur desinere habere, cum revertendi consuetudinem deseruerint. (§ 16.4) Gallinarum

§ 68. In his autem animalibus quae ex consuetudine abire et redire solent, veluti columbis et apibus, item cervis qui in silvas ire et redire solent, talem habemus regulam traditam, ut si revertendi animum habere desierint, etiam nostra esse desinant et fiant occupantium. revertendi autem animum videntur desinere habere, cum revertendi consuetudinem deseruerint. 4) e Gai fr. 5. § 6. D. de A. R. D.

§ 69. Ea quoque quae ex hostibus capiuntur naturali ratione nostra fiunt.

et anserum non est fera natura. idque ex eo possumus intellegere, quod aliae sunt gallinae quas feras vocamus, item alii anseres quos feros appellamus. ideoque si anseres tui aut gallinae tuae aliquo casu turbati turbataeve evolaverint, licet conspectum tuum effugerint, quocumque tamen loco sint, tui tuaeve esse intelleguntur; et qui lucrandi animo ea animalia retinuit, furtum committere intellegitur.

§ 17.1 Item ea quae ex hostibus capimus iure gentium statim nostra fiunt: adeo quidem, ut et liberi homines in servitutem nostram deducantur, qui tamen si evaserint nostram potestatem et ad suos reversi fuerint, pristinum statum recipiunt. (§ 18.2) Item lapilli et

1) e Gai fr. 5. § 7. fr. 7. pr. D. A. R. D.
2) e Flor. fr. 3. D. de rer. div.
3) cf. fr. 6. D. de A. R. D.

gemmae et cetera quae in litore inveniuntur iure naturali statim inventoris fiunt. (§ 19.3) Item ea quae ex animalibus dominio tuo subiectis nata sunt eodem iure tibi adquiruntur.

§ 70. Sed et id quod per adluvionem nobis adicitur eodem iure nostrum fit. per adluvionem autem id videtur adici quod ita paulatim flumen agro nostro adicit, ut aestimare non possimus, quantum quoquo momento temporis adiciatur. et hoc est quod vulgo dicitur, per adluvionem id adici videri quod ita paulatim adicitur, ut oculos nostros fallat. (§ 71.) Itaque si flumen partem aliquam ex tuo praedio resciderit et ad meum praedium pertulerit, haec pars tua manet.

4) e Gai fr. 7. § 1. 2. D. de A. R. D.

§ 72. At si in medio flumine insula nata sit, haec eorum omnium communis est qui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia possident. si vero non sit in medio flumine, ad eos pertinet qui ab ea parte quae proxuma est iuxta ripam praedia habent.

5) e Gai fr. 7. § 3. 4. de A. R. D.

6) e Gai fr. 7. § 5. D. eod.

§ 20.1 Praeterea quod per alluvionem agro tuo flumen adiecit iure gentium tibi adquiritur. est autem alluvio incrementum latens. per alluvionem autem id videtur adiici quod ita paulatim adiicitur, ut intellegere non possis quantum quoque momento temporis adiiciatur. (§ 21.4) Quodsi vis fluminis partem aliquam ex tuo praedio detraxerit et vicini praedio appulerit: palam est eam tuam permanere. plane si longiore tempore fundo vicini haeserit, arboresque quas secum traxerit in eum fundum radices egerint, ex eo tempore videntur vicini fundo adquisitae esse. § 22.5 Insula quae in mari nata est, quod raro accidit, occupantis fit: nullius enim esse creditur. At in flumine nata, quod frequenter accidit, si quidem mediam partem fluminis teneat, communis est eorum qui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia possident pro modo latitudinis cuiusque fundi, quae latitudo prope ripam sit. quodsi alteri parti proximior sit, eorum est tantum qui ab ea parte prope ripam praedia possident. Quodsi aliqua parte divisum flumen, deinde infra unitum agrum alicuius in formam insulae redegerit, eiusdem permanet is ager cuius et fuerat. (§ 23.6) Quodsi naturali alveo in universum derelicto alia parte fluere coeperit, prior quidem alveus eorum est qui prope ripam eius

1) e Gai fr. 7. § 6. eod.

2) cf. Gai II. 79.

fr. 26. § 1. fr. 27. pr. § 2. D. eod.
fr. 23. § 2. 3. 5. D. de rei vind.
fr. 23. § 1. D. de auro arg.
Inst. IV. 1. § 19. IV. 6. § 14.

3) cf. fr. 7. § 8-10. fr. 12. § 1 D. de A. R. D.

4) cf. fr. 5. pr. fr. 23. § 5. D. de rei vind.

GNEIST INSTITUTIONES.

praedia possident, pro modo scilicet latitudinis cuiusque agri, quae latitudo prope ripam sit; novus autem alveus eius iuris esse incipit cuius et ipsum flumen, id est publici. quodsi post aliquod tempus ad priorem alveum reversum fuerit flumen, rursus novus alveus eorum esse incipit qui prope ripam eius praedia possident. (§ 24.1) Alia sane causa est, si cuius totus ager inundatus fuerit. neque enim inundatio speciem fundi commutat; et ob id, si recesserit aqua, palam est eum fundum eius manere cuius et fuit. [§ 25. sequitur ad Gai II § 79.]

2

§ 26. Si tamen alienam purpuram quis intexuit suo vestimento, licet pretiosior est purpura, accessionis vice cedit vestimento; et qui dominus fuit purpurae adversus eum qui subripuit habet furti actionem et condictionem, sive ipse est qui vestimentum fecit, sive alius. nam extinctae res, licet vindicari non possint, condici tamen a furibus et a quibusdam aliis possessoribus possunt. (§ 27.) Si duorum materiae ex voluntate dominorum confusae sint, totum id corpus quod ex confusione fit utriusque commune est, veluti si qui vina sua confuderint aut massas argenti vel auri conflaverint. sed et si diversae materiae sint, et ob id [al. ex iis] propria species facta sit, forte ex vino et melle mulsum aut ex auro et argento electrum, idem iuris [al. non idem iuris] est: nam et eo casu communem esse speciem non dubitatur. quodsi fortuitu, et non voluntate dominorum, confusae fuerint, vel diversae materiae vel quae eiusdem generis sunt, idem iuris esse placuit. (§ 28.4) Quodsi frumentum Titii tuo frumento mixtum fuerit, si quidem ex voluntate vestra, commune erit, quia singula corpora, id est singula grana quae cuiusque propria fuerunt ex consensu vestro communicata sunt. quodsi casu id mixtum fuerit, vel Titius id miscuerit sine voluntate tua, non videtur commune esse, quia singula corpora in sua substantia durant, nec magis istis casibus commune fit frumentum, quam grex communis esse intellegitur, si pecora Titii tuis pecoribus mixta fuerint; sed si ab alterutro vestrum id totum frumentum retineatur, in rem quidem actio pro modo frumenti cuiusque competat, arbitrio autem iudicis continetur, ut is aestimet quale cuiusque frumentum fuerit.

6

1) e Gai fr. 7. § 10. D. de A. R. D. cf. fr. 23. § 6. 7. de rei vind.

2) e Gai fr. 7. § 12. D. de A. R. D. cf. fr. 37. 59. de rei vind.

§ 73. Praeterea id quod in solo nostro ab aliquo aedificatum est, quamvis ille suo nomine aedificaverit, iure naturali nostrum fit, quia superficies solo cedit.

§ 74. Multoque magis id accidit et in planta quam quis in solo nostro posuerit, si modo radicibus terram complexa fuerit.

3) e Gai fr. 7. § 13. D. de A. R D.

§ 29.1 Cum in suo solo aliquis aliena materia aedificaverit, ipse dominus intellegitur aedificii, quia omne quod inaedificatur solo cedit. nec tamen ideo is qui materiae dominus fuerat desinit eius dominus esse; sed tantisper neque vindicare eam potest neque ad exhibendum de ea re agere, propter legem duodecim tabularum qua cavetur, ne quis tignum alienum aedibus suis iniunctum eximere cogatur, sed duplum pro eo praestet per actionem quae vocatur de tigno iniuncto (appellatione autem tigni omnis materia significatur ex qua aedificia fiunt): quod ideo provisum est, ne aedificia rescindi necesse sit. sed si aliqua ex causa dirutum sit aedificium, poterit materiae dominus, si non fuerit duplum iam persecutus, tunc eam vindicare et ad exhibendum agere. (§ 30.) Ex diverso si quis in alieno solo sua materia domum aedificaverit, illius fit domus cuius et solum est. sed hoc casu materiae dominus proprietatem eius amittit, quia voluntate eius alienata intellegitur, utique si non ignorabat in alieno solo se aedificare: et ideo licet diruta sit domus, vindicare materiam non possit. certe illud constat, si in possessione constituto aedificatore soli dominus petat domum suam esse, nec solvat pretium materiae et mercedes fabrorum, posse eum per exceptionem doli mali repelli; utique si bonae fidei possessor fuit qui aedificasset: nam scienti alienum esse solum potest culpa obiici, quod temere aedificaverit in eo solo quod intellegeret alienum esse.

3

quis's

§ 31. Si Titius alienam plantam in suo solo posuerit, ipsius erit; et ex diverso, si Titius suam plantam in Maevii solo posuerit, Maevii planta erit, si modo utroque casu radices egerit. antequam autem radices egerit, eius permanet cuius et fuerat. adeo autem ex eo, ex quo radices egerit planta, proprietas eius commutatur, ut si vicini arborem ita terra [al. arbor terram] Titii presserit, ut in eius fundum radices ageret, Titii effici arborem dicimus: rationem etenim non permittere, ut alterius arbor esse intellegatur quam cuius in fundum radices egisset. et ideo prope

a) Festus (Muell. p. 364): Tignum non solum in aedificiis quo utuntur appellatur, sed etiam in vineis, ut est in duodecim: Tignum Iunctum Aedibus Vineaeve Et Concapit Ne Solvito. cfr. XII. Tab. VI. 7. et fr. 62. D. de V. S. (50. 16.)

[ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

§ 75. Idem contingit et in frumento quod in solo nostro ab aliquo satum fuerit. (§ 76.) Sed si ab eo petamus fundum vel aedificium, et inpensas in aedificium vel in seminaria vel in sementem factas ei solvere nolimus, poterit nos per exceptionem doli repellere; utique si bonae fidei possessor fuerit.

1) e Gai fr. 9 pr. 7 § 12. D. de A. R. D.

§ 32. Qua ratione autem plantae quae terra coalescunt solo cedunt, eadem ratione frumenta quoque quae sata sunt solo cedere intelleguntur. Ceterum sicut is qui in alieno solo aedificaverit, si ab eo dominus petat aedificium, defendi potest per exceptionem doli mali, secundum ea quae diximus: ita eiusdem exceptionis auxilio tutus esse potest is qui alienum fundum sua impensa bona fide consevit.

§ 77. Eadem ratione pro- § 33. 'Literae quoque, licet aureae sint, perbatum est, quod in char- inde chartis membranisve cedunt, acsi solo cetulis sive membranis meis dere solent ea quae inaedificantur aut inserunaliquis scripserit, licet au- tur: ideoque si in chartis membranisve tuis reis litteris, meum esse, carmen vel historiam vel orationem Titius quia litterae chartulis sive scripserit, huius corporis non Titius, sed tu domembranis cedunt. itaque minus esse iudiceris. sed si a Titio petas tuos si ego eos libros easque libros tuasve membranas esse, nec impensam membranas petam, nec in- scripturae solvere paratus sis, poterit se Titius depensam scripturae solvam, fendere per exceptionem doli mali, utique si bona per exceptionem doli mali sum- fide earum chartarum membranarumve moveri potero. (§ 78.) Sed si possessionem nactus est. (§ 34.) Si quis in tabula mea aliquis pinxerit veluti in aliena tabula pinxerit, quidam putant imaginem, contra probatur: magis tabulam picturae cedere: aliis videtur enim dicitur tabulam picturae ce- pictura qualiscumque sit tabulae cedere. dere. cuius diversitatis vix idonea sed nobis videtur melius esse tabulam ratio redditur. certe secundum picturae cedere: ridiculum est enim pictuhanc regulam si me possidente ram Apellis vel Parrhasii in accessionem petas imaginem tuam esse, nec vilissimae tabulae cedere. unde si a dosolvas pretium tabulae, poteris mino tabulae imaginem possidente is qui per exceptionem doli mali summo- pinxit eam petat, nec solvat pretium taveri. at si tu possideas, consequens bulae, poterit per exceptionem doli mali est, ut utilis mihi actio adversum te summoveri; at si is qui pinxit possideat, dari debeat: quo casu nisi solvam consequens est, ut utilis actio domino impensam picturae, poteris me per tabulae adversus eum detur, quo casu, exceptionem doli mali repellere, si non solvat impensam picturae, poterit utique si bona fide possessor fueris. per exceptionem doli mali repelli, utique illud palam est, quod sive tu sub- si bona fide possessor fuerit ille qui ripuisti tabulam sive alius, con- picturam imposuit. illud enim palam est, petit mihi furti actio. quod sive is qui pinxit subripuit tabulas, sive alius, competit domino tabularum furti actio.2

2) e Gai fr. 9. § 1. 2. de A. R. D. cf. fr. 23. § 3. D. de rei vind.

*) sic emendavit: Huschke. coll. Gai fr. 7. § 12. 13. fr. 9. pr. D. de A. R. D.

(41. 1.) In C. est fructum.

« PreviousContinue »